Pagina:Vita Sancti Severini.djvu/18

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
22
VITA S. SEVERINI.

fecisti, frater? Obstruxisti commoda plurimorum; ignoscat tibi dominus Iesus Christus'. Sic aliquando mulier vidua debitis onerata Helisei prophetae[1] iussis instruitur ex olei stilla, quam habebat, vasa replere quam plurima. Quod cum fecisset et adhuc a filiis vasa deposceret, ubi audivit defecisse numerum vasorum, mox stetit oleum.

XXIX. Per idem tempus Maximus Noricensis, cuius fecimus in superioribus mentionem, fidei calore succensus media hieme, qua regionis illius itinera gelu torpente clauduntur, ad beatum Severinum audaci temeritate, vel magis, ut post claruit, intrepida devotione venire contendit, conductis plurimis comitibus, qui collo suo vestes captivis et pauperibus profuturas, quas Noricorum religiosa collatio profligaverat, baiularent. Itaque profecti ad summa Alpium cacumina pervenerunt, ubi per totam noctem nix tanta confluxit, ut eos magnae arboris protectione vallatos velut ingens fovea demersos includeret. Et cum de vita sua penitus desperarent, nullo scilicet subveniente remedio, vidit ductor comitum per soporem effigiem viri dei stantem ac dicentem sibi: 'Nolite timere, pergite quo coepistis'. Hac ergo revelatione protinus animati cum coepissent fide magis quam gressibus proficisci, subito divino nutu ingentis formae ursus e latere veniens viam monstraturus apparuit. Qui se tempore hiemis speluncis abdere consuevit, mox cupitum reserat iter et per ducenta ferme milia non ad sinistram devians, non ad dexteram viam demonstravit optabilem. Tanta enim eos intercapedine praecedebat, quanta recenti vestigio semitam praepararet. Itaque progrediens bestia per eremi vastitatem viros, qui egenis deferebant solatia, non reliquit, sed usque ad habitacula hominum qua potuit humanitate perduxit et mox in unam partem officio devertit expleto, ostendens tanto ductus officio, quid homines hominibus praestare debeant quantumque caritatis impendere, cum desperantibus iter bestia saeva monstraverit. Igitur cum servo dei nuntiarentur, qui venerant, ait: 'Sit nomen domini benedictum. Ingrediantur, quibus viam, qua venirent, ursus aperuit'. Quo audito illi stupore nimio mirabantur virum dei referre id, quod in absentia provenerat.

XXX. Cives item oppidi Lauriaci et superiorum transfugae castellorum ad suspecta loca exploratoribus destinatis hostes quantum poterant humana sollicitudine praecavebant. Quos servus dei divinitatis instinctu commonitus praesaga mente praestruxit, ut omnem paupertatis suae sufficientiam intra muros concluderent, quatenus inimicorum feralis excursio nihil humanitatis inveniens statim fame compulsa immania crudelitatis coepta desereret. Haec per quadriduum contestatus advesperascente iam die Valentem nomine monachum mittens ad S. Constantium, eiusdem loci pontificem, et ad ceteros commanentes: 'Hac', inquit, 'nocte dispositis per muros ex more vigiliis districtius excubate, supervenientis hostis cavete insidias'. At illis nihil adversi exploratores sentire se penitus affirmabant. Sed Christi famulus praemonere non desinens

  1. 2 Reg. II, 4, 2 sqq.