Jump to content

Pagina:Vita Sancti Severini.djvu/19

E Wikisource
Haec pagina emendata est
23
VITA S. SEVERINI.

dubitantibus voce magna clamabat, eadem nocte eos asserens capiendos, nisi imperiis fideliter oboedirent, saepius repetens: 'Me', inquit, 'me, si mentitus fuero, lapidate'. Itaque tandem aliquando muris invigilare compulsi, expleta consueti operis in noctis principio psalmodia, cum celeberrimo coepissent vigilare concursu, acervus faeni comminus positus facula baiuli nolentis accensus lumen, non incendium reddidit civitati. Qua occasione vociferantibus cunctis hostes silvarum occultati nemoribus, subito splendore clamoreque perterriti, putantes se praecognitos quieverunt ac mane facto circumdantes civitatem et ubique discurrentes, cum nihil victualium reperissent, direpto animalium grege cuiusdam hominis, qui servo dei praedicente contumax sua tutare contempserat, recesserunt. Illis autem abeuntibus cives portas egressi haud procul a muris scalas iacentes inveniunt, quas ad urbis excidium praeparantes barbari vigilantium clamore turbati nocte iactaverant. Quapropter memorati cives veniam a Christi famulo precabantur humiliter, confitentes corda sua lapidibus esse duriora, qui rebus praesentibus agnoverunt in sancto viro gratiam viguisse propheticam; isset nempe tunc plebs inoboediens universa captiva, nisi eam liberam viri dei consueta servasset oratio, Iacobo apostolo protestante: 'multum', inquit, 'valet oratio iusti assidua'.[1]

XXXI. Feletheus, Rugorum rex, qui et Feva, audiens cunctorum reliquias oppidorum, quae barbaricos evaserunt gladios, Lauriacum se per dei famulum contulisse, assumto veniebat exercitu, cogitans repente detentos abducere et in oppidis sibi tributariis atque vicinis, ex quibus unum erat Favianis, quae a Rugis tantummodo dirimebantur Danuvio, collocare. Quamobrem graviter universi turbati S. Severinum adiere suppliciter, ut in occursum regis egrediens eius animum mitigaret. Cui tota nocte festinans in vicesimo ab urbe miliario matutinus occurrit. Rex ergo adventum eius protinus expavescens testabatur se illius fatigatione plurimum praegravatum; causas itaque repentinae occursionis inquirit. Cui servus dei: 'Pax', inquit, 'tibi, rex optime. Christi legatus advenio, subditis misericordiam precaturus. Recole gratiam, divina beneficia recordare, quibus pater tuus se frequenter sensit adiutum. Nam cunctis regni sui temporibus nihil me inconsulto gerere praesumebat. Qui monitis salutaribus non resistens crebris prosperitatibus recognovit, quanti valeret oboedientis animus quantumque triumphatoribus prosit suis non tumere victoriis'. Et rex: 'Hunc', inquit, 'populum, pro quo benivolus precator accedis, non patiar Alamannorum ac Thoringorum saeva depraedatione vastari vel gladio trucidari aut in servitio redigi, cum sint nobis vicina ac tributaria oppida, in quibus debeant ordinari'. Cui servus Christi constanter ita respondit: 'Numquid arcu tuo vel gladio homines isti a praedonum vastatione creberrima sunt erepti et non potius dei munere, ut tibi paulisper obsequi valeant, reservati? Nunc ergo, rex optime, consilium meum ne respuas, fidei meae hos committe subiectos, ne tanti exercitus compulsione vastentur potius quam migrentur. Confido enim in domino meo, quod ipse, qui me fecit horum calamitatibus interesse, in

  1. 16 Iacob. epist. 5, 16.