vel paupertatem ecclesiarum quando due ecclesie uni concedantur. Non tamen celebret ultra duas missas preter festum Nativitatis domini. Semper tamen sacerdos celebrans sit ieiunus sic, quod post medium noctis nihil sumat de cibo vel potu, ymmo nec de aliqua confeccione vel electuari (sic)
(11) Item celebrans non acceleret legendo, sed morose legat et verba proferat et studeat pro posse, ut sit attentus ad ea, que legit, presertim circa verba consecracionis et horas legant morose.
(12) Item post sumpcionem corporis Christi non cito spumatis nec eciam comedatis.
(13) Item cum preparatis calicem in misse officio, modicum de aqua apponatis et vix, quod debilius fuerit vinum, tanto minus de aqua est apponendum.
(14) Item prohibeatis columbaciones nocturnas in festo S. Stephani (26 grudnia), cum illa nocte homicidia, furta et plura mala committuntur.
(15) Item in vigilia[1] Nativitatis Christi prohibentur ludi et supersticiose opinionis (sic), que prohdolor in hac patria vigent.
(16) Item supersticiose benedicciones et mendose, que non habent in sacris scripturis fulciamentum, prohibentur.
(17) Item omnes incantaciones et signanter que consueverunt fieri de nocte in vigilia sanctorum Philippi et Jacobi apostolorum (30 kwietnia).
(18) Item doceatis populum, quod in carnisprivio statim post cenam primam non comedant carnes nec lacticinia, ymmo nec eciam alia cibaria, quia statim ieiunium incipit XLme post primam cenam. Et hoc idem intelligendum est de quolibet die alio, post quem sequitur alia dies ieiuna.
(19) Item quod multe incantaciones et supersticiones consueverunt fieri carnisprivio, arceatis populum vestrum a talibus desistere, a dissolucionibus effrenate consuetudinis, ut viri mulierum vestibus nec mulieres virorum vestibus utantur.
(20) Item prohibeatis, ne feria secunda et tercia post festum Pasche masculi feminas et femine masculos presumant pro ovis et aliis muneribus depactare vulgariter dingovacz, nec ad aquam
- ↑ Ms. vilia.