trahere, cum tales insolencie et stringulaciones non sunt sine gravi divini nominis offensa, cum in die Pasche vel circa hoc tempus sunt eukaristie sacramento procurati, igitur sint soliciti, qualiter in omni devocione et disciplina morum se custodiant et reservent.
(21) Item prohibeatis plausus et cantilenas, in quibus invocantur nomina ydolorum lado y leli yassa tija, que consueverunt fieri tempore festi Penthecosten, cum revera Christi fideles tunc debent [263r] deum invocare devote[1], ut ad instar apostolorum valeant accipere spiritum sanctum, quem non ex actibus demoniorum merebuntur accipere, sed ex fideli catholice fructuose (sic).
(22) Item prohibeant commessaciones et ebrietates, cum secundum apostolum tales regnum dei non possidebunt et presertim in festivitatibus Penthecostorum et nativitatis domini et aliis festis, sed ut divinis officiis sint intenti.
(23) Item prohibeatis, ne in dominica Iudica alias Byala Nijedzela supersticiosam consuetudinem observent offerentes quandam ymaginem, quam mortem vocant et in lutum postea proiciunt, quia non carent huiusmodi facta supersticionis.
(24) Item prohibeatis, ne in ecclesiis fiant parlamenta, collocuciones, susurraciones, sed ea fiant in ipsis ecclesiis, ad que sunt consecrate.
(25) Item hortentur, ut omnes qui XXti unum annum expleverunt, ut ex toto XLmam ieiunent sub pena peccati mortalis, nisi adeo fuerint pauperes, quod non habuerint, quo plene semel in die possent refici vel debiles nimis vel gravibus laboribus occupati, quos non possunt ad aliud tempus differre, ut quia parvulos habent, quibus tenentur de necessariis providere et qua die non laborarent, eadem nec ipsi nec pueri haberent quod ad manducandum inde.
(26) Item sacramenta sub bona custodia et firme teneantur et reserventur.
(27) Item quilibet habeat inventarium, ut constare possit, quando de beneficio se intromisit et quantum percepit et apparere possit, an sit utilis rector bonorum ecclesie.
- ↑ Ms. de nocte.