Parthenopeus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Parthenopeus
1490 - 1500
editio: incognita
fons: incognitus

Carmina


PARTHENOPEUS



PARTHENOPEI SIVE AMORUM

LIBER PRIMUS[recensere]

I Librum alloquitur.[recensere]

I munus lepido meo sodali
non dura nimium, libelle, fronte,
sed qualem tenerae volunt puellae
inter blanditias iocosque molles
caris coniugibus suis inesse.
Legem versiculis dedere nostris
aetas et male sobrius magister,
ut tantum teneras ament puellas,
ut sint virginibus nihil molesti,
ut molles, lepidi, leves, iocosi;
quos uxor canat in sinu mariti,
quos coniunx legat in sinu puellae,
quos discant pueri, senes et ipsi,
siqui sunt pueris ineptiores
et castos fugiunt timentque versus.
Nunc ad te redeo, libelle. Felix,
i felix, pete nobilem sodalem
inter nequitias amoris omnes
ludentem in gremio suae Cicellae,
cuius lacteolo sinu tumenti
surgunt aureolae duae papillae,
quas fecit manibus suis Cupido
inaternas imitatus ipse mammas.

O quid coniuge dulcius venusta
aut quid carius optimo marito,
quales sunt Miniatus et Cicella?

Sed ne te nimium morer, libelle:
festina Miniatum adire nostrum,
qui te tam facili videbit ore,
ut post milia basiationum
dignum te faciat sinu Cicellae.

Hanc tu malueris, libelle, sedem,
quam si scrinia regis ampia dentur.

II Ad Fanniam.[recensere]

Candidior nivea Veneris, mea Fannia, pianta es
et Charitum tenero lactea crure magis,
Aurorae praelata coma, praelata nitore;
Hebe munditiis cesserit ipsa tuis,
cesserit aspectu Lede Hermioneque papillis,
Flora genis, cedat Tyndaris ore tibi ;
nigraque formoso furata es lumina Amori
et per te caecus dicitur ille puer.
Naiadum illecebris cum sis lascivior et sit
usque comes dictis gratia blanda tuis,
ambrosia hinc teneris stillat tibi roscida labris,
ambrosia hinc roseo spirat ab ore tibi.

Huius in amplexus, superi, properate. Sed ipse
praeveniam, nec tu, bella puella, neges.
Magna peti fateor; veruni mihi magna petenti
contingat niveo pectore posse frui.

O mihi si liceat partes tractare latentis;
cedite, di ; hac vincam condicione deos.
O bona non tractanda homini, bona digna rapina
coelicolum, superis o bona digna locis.
Deficio : gelidis suffundite tempora lymphis.
O desiderii lenta cupido mei.

III Carmen nocturnum ad fores puellae.[recensere]


Sic mihi crudeles isti placentur ocelli,
qui me luminibus surripuere suis,
ut nulla e cunctis aeque formosa puella est
nec quae sit misero tantum adamata mihi.
Nil formae natura tuae, nil cura negavit,
una supercilii si tibi dempta nota.
Nani, quamvis molli semper sis dedita amori,
nulla proterva magis, nulla benigna minus;
cum tibi sint placidi mores, sint mitia corda,
nulla benigna minus difficilisque magis.
Nam quid dura tuum sic me contemnis amantem
neglectumque tuas despicis ante fores?

Ipsa fugat primas nox intempesta tenebras,
nulla tamen nostro mota dolore venis;
frigida saevit hiems inmitis et ingruit aer,
exclusum pateris me tamen esse foris.

Fannia, solve fores, mea Fannia, Fannia, quaeso,
solve fores, quaeso, Fannia, solve fores
et me, quem gelidus Boreas contraxit et imber,
in tepido foveas, dulcis amica, sinu.

Quod rogo nec magnum est; et amor sibi mutua poscit
mutuaque amplexus gaudia poscit hiems.

At tu, quae dominae servas dilecta cubile,
me miserum, dormis, scita Lepidi, diu.

Si dormis, tibi sit facilis somnusque quiesque,
sin vigilas, posti, te rogo, deme seram:
scis etenim, quid noster amor, quid spes mea de te,
quid mihi promittat, quae tibi tanta fides.
Me miserum, dormis nimium, iucunda Lepidi ;
surge, age, de molli surge, Lepidi, toro,
nani se quamprimum terris lux candida praefert
seque dies roseo suscitat oceano.
Sed tibi quid feci, crudelis sonine? Quid, inquam,
dure, meas frangis, somnule, delicias?
Te decuit, nostris olim devicte querelis,
lumina iam dominae deseruisse meae.
Anne deum mentes an livor numina vexat,
quos iuvat et nostra commoditate frui?

Nani te, si invidia, crudelis somne, vacares,
par fuerit mores noctis habere bonos:
nox facilem cupido semper se praebet amanti,
nox iuvenum curis obsequiosa favet;
illa meos quotiens custodem fallere iussos
ciani tulit ad lectum, quo iacet illa, pedes,
et quotiens, vigili quamvis cum matre iaceret,
illa meo femori iunxit amica femur.
At tibi, somne, tuis semper sopor absit ocellis,
imprecor, et semper lumina aperta geras,
quaeque papavereis tecum fers pocula sucis
rupta cadant et sis pervigil ipse diu.

Salve difficili subnixus, pessule, posti,
limina quaeque tua claudis, iniqua sera,
vos mihi nunc faciles aditus praestate roganti
ad dominamque meam pandite, qua sit iter:
vos ego Panchaeo supplex venerabor odore
floribus e vernis pictaque serta dabo,
vobis myrteolo spargam de flore liquorem,
vobis de roseo lympha madore fluet.

O male, quod fletu nequiquam absumor inani
despectasque meas, pessule lente, preces.
Sic tibi nec longae caries nec ruga senectae
officiat nec te sentiat ignis edax,
sic tibi nec raucae stridet quae lamina serrae
nec queat ulla tibi saeva nocere manus:
furtivus clauso sensim te subtrahe posti,
ut pateat moto cardine laxa foris.
Sed mihi quid lacrimae prosunt? Quid vota precesve
Roboribus duris nulla subest pietas.

Crudeles postes, crudelis ianua, tuque
tam male grate meis, pessule, deliciis,
vos situs obducat, vobis non aequa securis
saeviat et cuneis instet acerba manus,
in vos irati procursent undique ainantes,
ingerat hic lapides, inferat ille faces.
Ergo, ubi tam durae consumpsi tempora noctis,
mortua quid prodest membra referre domum?
Hic moriar sit et haec mihi funeris auctor acerbi
ianua, sint tumulus limina et ipsa meus.

IV An Fanniam.[recensere]

Puella molli delicalior rosa,
quam vernus aer parturit
dulcique rore Memnonis nigri parens
rigat suavi in hortulo,
quae mane primo roscidis cinctos foliis
ornat nitentes ramulos;
ubi rubentem gemmeos scandens equos
Phoebus peragrat aethera,
tunc languidi floris breve et moriens decus
comas reflectit lassulas;
inox prona nudo decidit cacumine
honorque tam brevis perit.
Sic forma primis fìoret annis; indecens
ubi senectus advenit,
heu languet oris aurei nitens color,
quod ruga turpis exarat;
perit comarum fulgor et frontis decus
dentesque flavent candidi ;
pectus papillis invenustum languidis
sinus recondet sordidus,
quod nunc Eois lucidum gemmis nitet
tenuisque vestit fascia.
Nullas amantis audies maesti preces
duram querentis ianuam,
non serta lentis fixa cernes postibus
exclusi amantis munera;
sed sola noctes frigido cubans toro
nulli petita conteres.
Quin hoc iuventae floridum atque dulce ver
brevemque florem carpimus;
post lustra quinque iam senectus incipit
latensque surrepit modo.
Quare meorum o aura suavis ignium,
dies agamus candidos
noctesque divae conteramus integras,
quae mane lucet Hesperus.

V Ad pueros de columba.[recensere]

Cui vestrum niveam meam columbam
donabo, o pueri? Tibine, luti,
num, Coeli, tibi, num tibi, Nearche?
Non vobis dabimus, mali cinaedi ;
non vos munere tam elegante digni.
Quin ite, illepidi atque inelegantes;
ales nam Veneris nitore gaudet,
odit sorditiem inficetiasque,
insulsos fugit et parum venustos.

Sed cuinam cupis, o columba, munus
deferri? Scio; nam meam puellam
anias plus oculis tuis nec ulla
vivit mundior elegantiorve.
Haec te in deliciis habebit, haec te
praeponet nitidis suis ocellis
nec tanti faciet suam sororem.
Huius tu in gremio beata ludes
et circumsiliens manus sinumque
interdum aureolas petes papillas.
Veruni tunc caveas, proterva ne sis;
nani poenas dabis et quidem severas,
tantillum modo tam venusta poma
de tactu vities: et est Diones
tutelae hortulus ille dedicatus ;
numen laedere tu tuum caveto.
Impune hoc facies volente diva,
ut, cum te roseo ore suaviatur
rostrum purpureis premens labellis,
mellitam rapias iocosa linguam,
et tot basia totque basiabis,
donec nectarei fluant liquores.

VI Queritur de ingenii tenuitate.[recensere]

Aerii montes et mollia prata nemusque
et vos carminibus, flumina, nota meis,
quod me tam gracilem voluistis ferre poetam,
indignor magnae laudis amore calens.
Nam mihi iam pridem tenues agitantur amores
attritamque sequor vatibus ips'e viam,
intactos ausus nedum contingere fontes
arduus et suinmi carpere montis iter
hic, ubi Pierio recubans Lucretius antro
concinuit Latio carmina digna sono
ac rarum Siculus fecundo pectore vates
rerum naturae condidit auctor opus.
Sed tamen ante diem quicquid properatur acerbum est
maturumque suo tempore quicquid erit;
omnia fert aetas et perficit omnia tempus
nec serum quicquam tempus et bora ferunt.
Prima velini teneris intendat amoribus aetas
cantet et ad citharam nostra Camoena suam
ac primum teneros miretur Fannia versus,
quos mea demulcens pectora dictat Amor,
lascivumque prius me sentiat Umbria vatem
gaudeat et nostro cannine lector amans.
Sera meis veniet. veniet si fama libellis,
in predo cum sit nostra senecta suo.
Tunc ego Castalias (vivam modo) pronus ad undas
perfundam sancto labra liquore senex,
quattuor et referam digesta dementa figuris,
primum ignis, post hunc aeris esse locum,
terra sit ut media mundi regione locata
nixa suis opibus, pondere tuta suo,
intervalla tenens distantia partibus aeque
bruta quidem et solido sorte recepta loco,
quam pater Oceanus spumantibus abluit undis
amplectens medio dissociatque freto;
sint duo praeterea, quorum sublimis ab arcto,
imus ab opposito dicitur axe polus ;
hos circum immensi volvatur machina mundi
nec tamen impositum sentiat axis onus;
denique gignendis quaenam sint semina rebus,
unde suos ortus edita quaeque trahant;
unde pavor cervis, rabies atque ira leonum,
raucaque cur cornix, et bene cantet olor;
quid calidi fontes imbri, quid noctibus Amnion
ferveat et medio frigeat usque die;
quem dederit rebus finem natura creandis;
Centauri numquid Scylla vel esse queant;
cur non luna suo, sed fratris luceat igni;

quid vehat et Procyon, quid vehat ortus Eq
Felices animae fatis melioribus usae,
cura quibus primis talia nosse fuit;
non illis studium gemmae, non dira cupido
divitis aut auri perniciosa sitis,
sed superum casto rimabant pectore teinplum :
quis superis nunc est vita beata locis.
At mihi servitium et tristis iam vita paratur
illaque libertas pristina surripitur,
immatura meae nec parcunt fata iuvcntae.
Ne peream, tu me, Fannia cara, iuva.

VII Hymnus in noctem.[recensere]

Nox amoris conscia, quae furenti
ducis optatam iuveni puellam,
grata dis magnis et amica blandae,
nox bona, lunae,
quam colunt unam Geniusque Hymenque
et suo gaudens Erycina nato,
cum ferus diras acuit sagittas
tendit et arcuili ;
o voluptatis comes et ministra,
quae bona ex te fert thalamus torusque,
quas sopor fert illecebras iocosque
deliciasque,
quas simul iuncti faciunt amantes
inter amplexus trepidumque murmur,
inter et ludos tenerasque rixas,
dum furit ardor,
dum micant linguis, animaeque fiorem
ore deducunt querulo, parique
concidunt motu, resoiuta postquam
20 grata libido est.
Tu quies rerumque hominumque sola,
tu graves curas et amara fessae
amoves menti et refoves benigno
pectora sonino ;
25 tu redis mundo redimita frontem
siderum sertis reficisque grato
rore perfundens violaria, agros
frugibus exples.
Da meis finem, dea magna, votis
30 et quod optamus liceat potiri,
ne voret tristis penitus ealentes
fiamma medullas.

VIII Ad Musas.[recensere]

Nymphae, quae nemorum comas virentis
atque undas Aganippidas tenetis
et saltus gelidos virentis Haemi,
vos, o Thespiadum cohors dearum,
vestris me socium choris et antris
vulgi avertite dentibus maligni;
et me Castaliae liquore lymphae
sparsum cingite laureis corollis
cantantem modo Sapphicis labellis.

IX Ad Fanniam.[recensere]

 

Quid mihi tam multas proponis, Fannia, poenas,
et cupis in tantis excruciare malis?
Sit satis interdum gravibus me affligere verbis
et miserum de me sumere supplicium.
Non ego servitium dominae tam mite recuso
(Ah pereat, siquis vincula et ipsa timet);
luminibus sed dura meis te subtrahis et me
excludit posita clausa fenestra sera,
sed numquam potui lacrimis aut fletibus ullis
efficere, ut nobis mitior ipsa fores.
An quia te a teneris dilexi puriter annis,
hoc meruit de te, perfida, longus amor?
Quid si me alterius cepissent lumina? Quid si
altera in amplexus isset amica ineos?
Hoc nocuit misero servisse fideliter uni,
hoc nocuit tanta semper amasse fide.
O pereat quicumque colit tenerasque puellas
et durae sequitur militiain Veneris.
Et mihi si posthac fuerit quae gratia tecum,
dilanient avidi tum mea membra lupi,
tum mea membra avido discerpant gutture corvi
effodiantque oculos, qui mihi causa mali.
Ah valeant veneres, valeant mala gaudia, amores
casta placent: luxus desidiose, vale;
iain mihi Francisci tunicam cordamque parate,
iam teneant nudos lignea vincla pedes;
quam iucunda mihi ieiunia, quis ego coelum
emereain, cutn me solverit atra dies.
At tu tunc nostros flebis deserta labores,
cum subeant veneris dulcia furta meae,
cuin subeant dulces quas tecum ducere noctes
saepe admirata es lassaque facta prior.

Sed quid tum lacrimae? Quid tum tibi vota preccsve
Quem semel expuleris, non revocatur amor.

Non mihi cara quidem poteris, non bella videri,
non, si sic fieri Iuppiter ipse velit.
Et licet in te alius dives suspiret amator,
exemplo fuerit cautior i 1 le meo;
ac, ne quem lateat quam sis non mitis amanti,
saevitiam dicet parva tabella tuam,
quam legat et iuvenumque chorus doctaeque puellae,
et quicumque tuam sensit, Amor, pharetram :

« Fannia despectos semper fastidit amantes,
. hoc illi vitium mater iniqua dedit».

X Phiuppi ad Faustinam epistola.[recensere]

Quam tibi maluerim praesens, Faustina, salutem,
littera sollicitae nuntia mentis habet.

Siqua videbuntur scriptis temeraria nostris,
hoc constans veri pignus amoris erit.
Consilio regitur quisquis moderantius ardet,
inconsultus erit, siquis amare volet;
hoc mihi turpe putem, sapiens si dicar amator;
quique amor est aliis, sit furor ille mihi.

Forma minor certe quam nostra insania vestra est,
sed pudor iste mei causa furoris erit,
quamvis et facie veteres heroidas aeques,
o non humano nata puella toro.
Hermionem laudant, quod erat spectanda capillis,
et sibi Apollinea fecerat arte comam;
hoque Clytemnestre potuit formosa videri,
candida quod roseus sparserat ora color;
sola Helene in terris, sola eius forma probatur:
sed tamen huic Helenae quid nisi forma fuit?
Cum tibi praesertim sint doctae Paliadis artes,
sit comes ex omni gratia parte tibi; 20
adde, quod et fastus semper contemnis iniquos,
(Tyndaridum tota est dieta superba domus).
Vidi ego te in primi spatiantem limine templi,
ille locus nostri vulneris auctor erat,
et vidi et perii, gelidoque in pectore dixi: 25

«Non haec tempia mihi tempia salutis erunt».
Ignibus urebar tacitis ut Vesuia rupes
undaque in Oetaeis Thermopylaea iugis;
non tamen audebam tacitos aperire dolores
ingenium metuens, casta puella, tuum. 30

Donec qui teneris pertemptat corda puellis
vulnera nostra tibi caeca retexit Amor,
fecit et optares communis pascere flammas
iniecitque tibi mutua vincla Venus.

Nam neque Abydeni iuvenis Sestaeque puellae
aut in amore alio tanta reperta fides;
Milanion nostros nequeat sufferre labores,
Hylaeam quamvis senserit ille manura.
Non labor huic fuerat varios contemnere amores,
una sed Iasidi cura piacere suae; 40
at mea cum multis placuisset forma puellis:
«Huic uni, dixi, noster inhaeret amor».
Tu quoque, ne formae quicquam iam desset honestae,
mansisti in nostra, Laodamia, fide.
Illius absentem retinebat Troia maritum, 45

Troia cinis misero, Protesilae, tibi;
interea vultus illi referebat amatos
cerea formati dulcis imago viri,
huic et blanditias, huic et dilecta ferebat
oscula, cognati haec pars erat aequa tori, 50

hanc etiam noctes thalamo complexa fovebat,
tantus in absenti coniuge saevit amor;
et frustra miseri pulsabant liniina amantes
floridaque obductis serta dabant foribus.
55 Sicque diu viduo permansit fida cubili,
hinc edam cineres ingemitura viri;
hoc castani decuit, sic exspectare decebat,
virginis haec fuerant conscia signa bonae.

Tunc mea felices implebant carbasa venti,
60 unus eram, de quo diceret omnis amans;
ipsi ridebat coelum mihi et ipsa favorem
spondebant rebus fata benigna meis.
O quotiens solem cernenti intercidit illud :

« En quanto melior sors mea sorte tua est»;
65 dicebam lymphis: « Quae nunc sic curritis, undae,
vos rapidum certe contineatis iter»;
dicebam silvis: «Quae nunc sine fronde rigetis,
vos nunc formosas indueretis opes;
fronderent colles, florerent graniina; nostra
70 si bona novisset, mellificare apis;
nidum avis in silvis, oblitaque semper amati
coniugis extrueres, Alcyonea, mari;

Scylla, patrem cupias; Tereu, gaude in Philomena
in scopulis, Echo; flore, Hyacinthe, novo.
75 At vos nunc, undae, quae sic iam curritis, undae,
currite, festinum iam celeretis iter;
et vos, o silvae, quae nunc sine fronde rigetis,
gaudete arentis deposuisse comas:
arerent colles, squalerent gramina; nostra
80 si mala sentiret, mella relinquat apis,

nidum avis in silvis, memor et libi semper amati
coniugis erueres, Alcyonea, mari;

Scylla, patrem fugias, Tereu, maere in Philomena,
in scopulis, Echo; flore, Hyacinthe, tuo».

85 Cor dolet et gelidus torpet sub pectore sanguis;
sed tainen invitum dicere cogit amor:
mens abit et mutis iam lingua in faucibus haeret;
at dolor iratum cogit acerba queri.
Unde meas primum surnam, Faustina, querelas?

Quod mihi principium, qui mihi finis erit?
Vana, fidem et casti fregisti iura pudoris,
vana, deos testes fallere, vana, potes?

Ingrata et miseri contemnere munus amantis,
obsequiique potes non niemor esse niei?

At quondam Libycis leo dum mugiret arenis
saucius, Androcli munere sensit opem,
inde comes socio permansit fidus in antro
et pretium victus raptaque praeda fuit;
cumque cruentasset Romanum caede theatrum,
abstinuit medicas il le ferire manus.

Scilicet humanis aliena est gratia rebus,
iustius ingenium debet inesse feris.

Quid si me longae premerent incommoda vitae,
inficeretque meum cana senecta caput?

Non sic Tithono coniunx Eoa relieto *
est illum viduo passa iacere toro,
quamvis iIle senex, quamvis foret ipsa puella,
non tamen ipsa suum sprevit iniqua senem ;
sed lacrimis carum satiabat maestà cubile,
cum iuga luciferis mane ligaret equis,
indoluitque suos lucem deposcere currus
officio cupiens praeposuisse torum:
nec minus Aurorae quam summo grata Tonanti
olini Dircaeis nox geminata iugis,
scilicet huic teneri suberat quia cura pudoris
atque fides constans ingenuusque pudor.

Sed cave neglectos, quos nec periura vereris:

nulla quidem laesis gratia coelicolis;
testis Apollineae Neptunia moenia Troiae
Dardaniumque genus Dardaniusque cinis;
testis, qui falsi propter periuria nati
indidit Aegaeo nomina vana mari.
Si non iuratae sprevisset tela Dianae,
Cydippen frustra commonuisset amans.


125 Hoc est, quod miseras deterrent fulmina gentes,
hoc dedit irato tela trisulca Iovi.

Vidi ego, quae Veneris fallendo iura resolvit,
perfidiae poenas saepe luisse graves,
vidi et, quae roseo fuerant suffusa rubore,

130 pallida et in lentas ora reversa genas
et nitidos olim dentes mutasse colorem
proque coma niveam surgere canitiem.

Sed prius aut Mauro veniam fera praeda leoni
meque vel irati sorbeat unda maris
135 aut raea Caucaseae discerpant membra volucres
aut Diomedeis devorer in stabulis,
quam tibi vel minimo fuerint penuria damno:
sis periura licet, si modo bella manes.
Hanc faciem vitient dentes? Hunc frontis honorem
140 canities? Decus hoc ruga senilis aret?

Parce, Vehus: non est mea, non periura puella,
non periura quidem, si qua puella levis;
hoc vitium formae est, cunctis haec menda puellis;
si vitium levitas, nulla puella bona est.

145 Te meminisse decet, dum coniuge saepe relieto
Mavortis cupidi dulce cubile petis,
nec contenta deo nemorum deserta colebas
et tibi Marte tuo carior alter erat,
nec foret Aeneas, si non Simoentia rupes
150 conscia deliciis esset et ipsa tuis.
Siquid peccatum est, siquid meruisse fatetur,
Iuppiter, in nostrum poena sit ipsa caput:
poena feros animos et nescia corda remitti,
poenaque Salmoneum Pirithoumque decet,

155 poena deos ausum debellavisse Typhoea,
poena decet Nioben, Byblida poena decet;
at non poena decet iurantem vana puellam,
sit poenae hoc illi poenituisse satis.
Poenituit: tu parce, pater; nam sponte fatenti
160 lex favet et magno est gratia magna tibi.
Tu quoque, vita, tuo, siquid peccavit, amanti
da veniam; merui nil ego, iussit amor;
iussit amor: magno quis enim non cedat amori.
in cycnum, in pluviam qui iubet ire Iovem?
Non subit illius felicis temporis bora, 165

cum mihi suspirans talia visa queri,
nec poterant ipsi succurrere verba petenti,
quippe diserta recens verba premebat amor:

« O utinam, et vereor ne sim tibi vilis in isto,
mutua sit de me cura futura tibi, 170

qualiscumque tamen seris licet urgear annis,
unus eris, quem me semper amare iuvet;
tu meus unus eris, quamvis meus esse recuses,
sis licet alterius, tu meus unus eris».
Interea tumidis stillat tibi rivus ocellis 175

umentesque rigat candida gutta genas.
Ipse ego solando lacrimas super ora cadentis
siccabam digitis anxius usque meis,
iurabam demens fallendi nescius artis,

cum mens certa mihi certus et esset amor, 180

tecum compositae venturum ad fata senectae
mansuramque meam tempus in omne fidem,
tecum post cineres, post dona ingrata sepulcri
traiecturum una flumina nigra rate.

Ipse idem, mea sis eadem cupioque rogoque, 185

mutua utrimque fidts, firmus utrimque et amor,
cura eadem mihi sis, eadem tibi cura Philippus;
hoc sibi et ipsa fides, hoc quoque poscit amor.

XI Ad Fanniam.[recensere]


Amabo, mea cara Fannielta,
ocellus Veneris decusque Amoris,
iube, isthaec tibi basiem labella
suciplena, tenella, mollicella;
amabo, mea vita suaviutnque,
face istam mihi gratiam petenti.

Ah, quid lenta tuum times maritum?
Ne time, leviter suaviabor.
Apes ut tenero studens liquori
libat suinma thymi aut crocon rubentem,
summa vix tibi suxerim labella,
isthaec dico labella mollicella,
quae me tam facient cito beatum
quam fiam cito, si neges, misellus.

XII Auram alloquitur.[recensere]

Aura silvarum nemorumque cultrix.
Cynthiae fessae gelidum levamen,
o quies lassis fugientibusque
Pana Napaeis,
grata pascenti niveas capellas
propter Amphrysi venerantis undas,
seu colit gratum nemus atque amati
Daphnidis Idan,

Cynthio semper dea grata, semper
dulcis illius Comes, o laborum,
o quies aestus Cephalo virenti in
vertice Hymetti:

linque fiorentis, dea blanda, colles,
sive in umbrosos gelidosque saltus
Maenalos aut Parthenio in antro
lenta vagaris,
sive Spartanis celebrata nymphis
Taygeta aut molles Phrygiae recessus
seu tenent verno zephyro tepenti
litore Baiae;


hic ubi nostri quotiens amores,
me sine, et lympha fruitur salubri
Fannia (heu torpet gelidus sub imo
pectore sanguis),

quae modo in molli studiosa arena
ludit et circum niveae sorores
cursitant pietas vario legentes
litore conchas,
qualis in vernis Erycina pratis
Gratiis certans studio recentis
deligit flores, modo se fluenti
abluit amni;

interim occulto latitans fruteto
Faunus armentique deus magister
ebibunt molles avido foventes

pectore flammas.

Huc age et gressus moveas virentis
floribus nectens croceos capillos,
pinnulis afflans roseos odores
ambrosiamque ;

sed leves tecum volitent Amores,
quisque candentis iaculans sagittas,
sed meum certent facibus cruentum
urere pectus.

Urar et centum pariter sagittis
figar ac de me cupiant triumphum,
vel levem inmitis modo sentiat si
illa favillam.

Sed quis, heu, nostris calor in medullis
fervet? En quali exagitamur aestu?
Tu meos o nunc relevans calores,
aura, venito.

XIII De qualitate amantium.[recensere]

Miser, qui atnat videtque quod cupit numquam
magis miser, qui amat videtque nec tangit;
miserrimus, qui amat videtque tangitque,
nec tangit, ut vult, nec sibi gerit morem.
Expertus hanc sententiam miser dico.
At cui tot insunt commoda ac facultates,
diis is est profecto amans adaequandus.

XIV Ad puellas.[recensere]

O dulces animi mei lepores,
solae deliciae meae Camoenae,
o plusquam Veneris papilla bellae
et nympharum oculis venustiores,
amabo, mea basiate labra.

Da mi basia, Gelliana, mille,
da quot Lesbia iam dedit Catullo;
bis addas volo millies trecenta.
Da dulcis totidem, Medulliena.
O desideriuin mei furoris,

Phyrne, consere labra cum labell is ;
pugnent umidulae per ora linguae;
innitens manibus meoque collo
pendens in numerum et modum columbae
coeli sidera vince basiando.

Hyblaeo, Glyca, suavior liquore,
si me vel digito semel lacessas,
cordis deliquium mei videbis.

Sed me nunc animus meus relinquit.
Ah me nunc fugis, ah fugis, miselle,
Clitinam petis et petis Velinam.

Qui fiet, miser, ut duobus unus
vivas pectoribus? Redi, miselle;
nani si Fannia viderit vagantem,
invitum capiet tibique pennas
victrix eripiet, redire numquam
ad me tu poteris morique coges.

XV Ad Charisium.[recensere]

Fannia formosa est, Charisi, Fannia pulcra est,
totaque mollicula est totaque lacteola est,
et cum lucidulos in me convertit ocellos,
tota Venus, tota est Fannia nequitia,
basiaque umidulis cum sumit rapta labellis,
tuin mihi de coelo spargitur ambrosia;
haec mihi praeripuit sensus et amara videndo
vulnera dat, lacrimis excubat illa meis.

XVI Queritur ante limen puellae.[recensere]

Hic me marmoreum faceret deus, hic ego saxum,
quod premeret pedibus Fannia dura suis;
nani quotiens sacri peteret pia limina templi,
per mea membra suum saxea ferret iter,
et quotiens festis redeunt sua sacra diebus,
limine prodiret conspicienda suo.
Tunc ego, marmoreus quamvis nec sensile saxum,
gauderem nitidis ipse premi pedibus;
nam nihil est coeli subter regione creatum,
quod non delicias norit habere suas.

Quod, siquid Venererò Veneris seu spicula nescit,
durities artus induat illa meos;
et si te biduum cogar caruisse, necesse est
in speciemque abeat nostra figura rudem.
Una dies tantum est, qua te non, Fannia, vidi,
et sine iam videor sensibus esse meis;
altera, quam vereor, ne sit lux invida nobis
et siili de nostro nomine pondus iners.
Quicquid ero, merear cum de te, Fannia, maius,
o saltem strophium possit id esse tuum.

XVII Ad Bacchum.[recensere]

Nunc hederis sertisque novos innecte corymbos,
nunc tua circumdent tempora, Bacche, rosae,
nunc viridis flavas suspendat pampinus uvas
itigeminetque novas ebria mensa dapes;
nam mea Parnasi rediens e collibus audet
ludere Romanis Calliopea modis
inque choro iuvenum molli saltante puella
sopitos longo tempore ferre sales
Aoniumque movet circum tua pocula plectrum
« Euhoe, Bacche», canens, «ad tua festa veni».
Tu quoque nobilibus pretium iam, laure, poetis,
laure, tuum nobis porrige fronde decus;
et mea Phoebeis ornentur tempora sertis,
ut merear nomen vatis habere novi.
Stultus ego, fieri credam qui fronde poetam :
Non laurus vatem, sed sua Musa facit.

XVIII LUDI POETICE.[recensere]

Iam satis est molli residem lusisse sub umbra
nostraque nympharum scripta tulisse choris;
nunc iuvat et fortis Troiana in proelia fratres
Dardaniosque iterum ducere in arma duces,
nunc iuvat et multa foedatum caede Patroclon
Hectorea raptum commemorare manu,
Aeacidae ut telo cecidit ferus Hector, ut arcu
tabifico Paridis concidit Aeacides,
ferveat ut niinium confidens Troilus armis,
vulneret incautum Thessalis hasta latus,
utque Neoptolemi disiecta sit Ilios armis,
ut Priamus patrios corruit ante deos.

Scilicet in magnis quaerenda est gloria rebus,
hinc veniant capiti laurea serta meo;
quod si forte animis respondent carmina nostris,
vel Croesi fuerint vilia regna mihi.
Felices nimium fortunatosque poetas
et qui Penea tempora fronde tegunt:
una dies satis est hominum delere labores,
vatibus at certe morte carere datum.
O utinam et nostri fugiant nigra fata libelli
et sit perpetuo non sine honore rogus;
o si post cineres et me quoque iactet alumnum
Umbria carminibus non inhonora meis,
Umbria Pieridum cultrix, patria alta Properti,
quae me non humili candida monte tulit,
Vigia quem gelidis placidus circumfluit undis
et Nar sulphureis fontibus usque calens;
hic ubi me viridi puerum sub valle canentem
audiit irrigui coerula nympha loci

atque ait: « Antra, puer, muscosi fontis et ista
tecta petas, en haec quae tibi serta paro;
si mecum hoc viridi libeat considere prato,
tu niea cura, puer, tu meus ardor eris;
hanc tibi nos dabimus, ne sis modo durus amanti,
quam dederat nobis Delius ante lyram ».

Plura locuturam subitus deterruit horror
immersitque suis fontibus illa caput:
Liber adest, quem maturis vindemia ramis
cincta vocat lateri dolia piena ferens.
Hunc circum Satyri volitant viridesque Napaeae
Ebrietasque rubens et malesanus Amor
ac residens pando vetulus Silenus asello,
cui comes a dextra parte Priapus erat.
Tympana pars, alii quatiebant terga iuvenci,
pars canit et choreas ducit utraque manu.
E quibus haec unus lingua titubante ferebat
(ut reor a calamis, Pan Tegeaeus erat):

« Primus devictis rediens Lenaeus ab Indis
imposuit capiti serta novella suo,
primus pampinea docuit de vite liquorem
exprimere et puris dulcia niella favis,
primus et instituit plenis convivia mensis
insolitasque mero concelebrare dapes;
per te blanda venus, per te iucunda voluptas,
et sine te lusus deliciaeque iacent,

Bacche, quies rerum, terror quoque, Bacche, Gigantu
subsidium victis iam prope, Bacche, deis».
Hinc Thebas canit et Semelen interque canendum
urceus huic ansa deficiente cadit,
quem de more umeris suspensum semper habebat:

IIle dolet sitiens praeque pudore tacet.
Ridet turba frequens, inprimis ridet et ipse
Euhius, at comites indoluere senis.
Sed te dum Phrygiae deterrent classica pugnae,
ad veteres lusus, o mea Musa, redis.

Xumquid dura nimis tibi Martia castra videntur.
otia quae semper deliciasque colis?
Scilicet in nobis est consuetudo magistra ;
haec studia, liaec artes ingeniosa facit.
Quod si consuesces paulum sudare sub armis,
mox tibi fidenti Martius ardor erit.

XIX Queritur de nimio et novo amore.[recensere]

Ecce novum nobis indicit Cypria belluin,
ecce alias in me sumit Amor faculas.
Mater, io, iuvenem quis me tibi dulcibus ann'S
eripit et maestos ingerit in cineres?
Nam mea crudeles tetigerunt corda sagittae
atque animam petiit vulneris asperitas.

Mater, io. mea mater, io, succurre dolenti,
mater, io, migrat spiritus in tenebras;
et tu cara tuo soror o dulcissima fratri
ac per quam fuerat vivere dulce magis,
iamque vale, et cineres fratris, germana, repone
curabisque pias funeris exequias.

Cinnama, si insano dilexi semper amore
et placuit prae te femina nulla mihi,
o tantum liceat miserae sperare favillae,
ut post nostra tuus funera vivat amor.

Quamvis causa meae fueris tu mortis acerbae,
crimina non tua sunt, culpa sed est Veneris;
nam mihi, quod castam decuit praestare puellam,
a te servata est semper honesta fides;
non pretium mihi te, fulvum non abstulit aurum,
quaeque animos capiunt munera magna leves.
Sed quid liventis in me convertitis hydros
infaustasque faces, Tisiphonea cohors?
Farcite, crudeles Èrebi Ditisque ministrae,
et canis, et Stygii lurida cymba senis,
parche, non vestrum est manes retinere poetae;

Elysia est nobis namque parata domus.
lllic nos nitidi manet aurea Musa Catulli,
cuius adhuc edam Lesbia in ore sonat,
cui tantum dicunt hi se debere libelli,
quantum nec caro filia blanda patri,
quam iuveni ardenti multa cum dote maritam
perducit cari coniugis in gremium ;
illa suo grates persolvit laeta parenti,

quod dederit noinen coniugis ac dominae.
O quicumque meum comitati funus, amici,
vivite felices commemoresque mei ;
et siquando novos tulerit Campania vates

(namque illa et domus et patria Pieridum est,
illa mihi puero sedem studiumque Camoenae,
illa mihi nomen contulit ac dominam),
dicite me iuvenem perisse in amore, meaeque
unica quod fuerit femina causa necis.

XX Alloquitur suspiria et lacrimas.[recensere]

O iucunda mei suspiria nuntia cordis,
o oculi, nunc iam fiumina, non oculi,
haec mandata meae constanter ferte puellae,
gaudeat ut solita est fletibus illa meis.
Sensistine graves, inmitis Cinnama, poenas,
sensistine meus quam miserandus amor?
Perfida, me crucias, cum possis sola iuvare;

heu heu, nani per te, perfida, nunc morior.
Quam leviter poteras fato subducere amantem :
sed moriar; titulus sit mihi mortis Amor,


Si non magna satis perisse in amore puellae,
quantulacumque tamen gloria dulcis erit.
Pallidus a misero cessisset corpore languor,
in vultu si quid dulce notasset amor,
in verbis si mite aliquid. Spes omnis amantum
ex oculis; oculi nil nisi triste ferunt.

Ore Arabum nemus inspiras, ver ore reinittis,
unde tibi nomen, Cinnama, dulce fuit.

Oscula si summis saltem mihi pacta labellis,
concessum ambrosio si semel ore frui,
languidulis animani poteras tum reddere membris
et nudum inferno me revocare lacu.

Non mala Persephone letum properasset acerbum,
non iuveni pallens Styx adeunda foret,
non Phlegethonteae sentirem incendia ripae
Eumenidumque angues terrificumque canem;
sed tecurn carae duxissem blanda iuventae
tempora subque tuo factus amore senex.

At tu, sancta Venus, nostro succurre labori,
tu dea, tu vati, Cypria, parce tuo.

Diligat illa suumque et amans suspiret amantem
et iungi cupiat pectora nostra suis,
proque meis lacrimis totidem succende favillas,
omnia sint illi cognita nostra mala;
quem fugit, cupiat, quem non est passa iuvare,
nunc amet, uratur sic magis inque dies.

Sancta favet; iamque et placidis arrisit ocellis
aureolumque dedit lux mea basiolum,
basiolum, nigra quo me revocavit ab unda
atque animam fessis reddidit articulis,
quo sine non Arabum silvae, non rura Sabaea,
ambrosiae spiret nec sine mollis odor.

At tibi servati tanto prò munere vatis
sudabunt tepidis turea dona focis
et tibi cantabit laudes mea tibia; per te
Cinnama dura prius, Cinnama facta bona est.

XXI Ad Cinnamam.[recensere]


Cum me cogit amor quicquam maledicere de te.
dispeream, si non, Cinnama, discrucior;
discrucior, verum tanto succendor amore,
ut peream, si non, quae velit ira, loquor.
Poena tamen praesto est; nam vixdum lingua locuta est.
cum mihi fit subito flebile cordolium,
poenitet et caram dictis laesisse puellam
ac misero in lacrimas vertitur ira mihi.

XXII De suavitate amoris.[recensere]

« Blanditiis amor est et suco mollior omni,
melle quoque est dulci dulcior ac nielior.
Hoc condimento coelestis mensa deorum
vescitur, idcirco gratior ambrosia est.
Namque ubi non amor est, ubi non miscentur amoris
suavia, nil lauti nilque leporis inest. »
Haec iuvenes cantent, quibus est Cytherea benigna,
nam mihi felle malo tristior et gravior.

XXIII Ad Cinnamam irate.[recensere]

Pauxillum quod amas me, Cinnama, num bene velie
plus tibi quamque oculis credis, inepta, meis?
Non amo te, fateor (quid enim simulare necesse est?)
Si mihi nec bene vis, nec bene velie cupis.

XXIV Ad Cinnamam blande.[recensere]

 

Da mihi basiolum, mea Cinnama, quale furenti
antehac nulla viro femina surripuit;
cunique meis pariter coniunge labella labellis,
prò serpente mihi sit vaga lingua duplex,
morsibus in blandis desit dens, murmura desint,
exclususque vaga spiritus ex anima.
Lascivum satis est, quod mollis Francia libat,
veruni hoc aureolum est, Cinnama, basiolum.

XXV Ad se ipsum.[recensere]

Quingentas solitus cum sis adamare puellas,
nunc ab amore tuo quid, Ioviane, vacas?
An quia difficilem sese tibi Fannia praebet
et rigidos mores forma superba facit?
Cum tot sint faciles, sit copia mollis amorum,
quaere aliquam, tibi quae sponte piacere velit,
quae tibi se dedat, cui sis et carus ocellus,
cui dicas: « Iam iam Fannia nulla mihi est».
Ipsa tibi dicat : « Mea lux, mea vita, meus flos,
liliolumque meum basiolumque meum,
carior et gemmis et caro carior auro,
tu rosa, tu violae, tu mihi levis onyx,
deliciae cultusque meus, mea gaudia solus,

corque meum, et prae te nil iuvat esse meum ».
Et quingenta simul capiat tunc basia raptim
et sine niente oculos volvat agatque suos
ac, linguam querulo cum suxerit ore trementem,
exanimis collo pendeat ipsa tuo.
Tunc dices: « Amor est suco iucundior omni,
20 dulcior et melle est. suavior ambrosia est»;
nec tibi quingentas fuerit sat amasse puellas.
Nil numerus certe, nil in amore valet.

XXVI Ad Thaliam.[recensere]


Sescentas, age basiationes
da nostro, mea, Compatri, Thalia,
quem nos plus oculis ainanius unum.
Namque est dulcior Attico liquore
5 et quem Sicaniae tulere cannae,

ac nostris prope carior medullis;
quando non alius sodalis umquam
dilexit magis unicum sodalem,
quatti nos ipse amai atque amamus ipsum.
io Si non sunt satis hae osculationes,
fac sint mille ducenties ducentae.

XXVII Ad Antonium Panhormitam.[recensere]

Antoni, decus elegantiarum
atque idem pater omnium leporum,
unus te rogat e tuis amicis,
cras ad se venias ferasque tecum
quantumcumque potes facetiarum
et quicquid fuerit domi iocorum;
nani tantum tibi risus apparavit,
quantum Democrito diebus octo
profundi satis et super fuisset;
quod tecum patulo cupit palato io
perridere suapte risione,
condita levitate ineptiisque.

XXVIII Ad Laurentium Miniatum.[recensere]

Uxoris nitidae beate coniunx
cunctis coniugibus beatiorque,
quid sentis, age, de meo libello
nobis dissere. Numquid a Catullo
quemquani videris esse nequiorem, 5
aut qui plus habeat procacitatis,
non dico tamen elegantiorem?
Sed certe meus hic libellus unum
doctum post sequitur suum Catullum
et Calvum veteremque disciplinam. 10

Non multo minor est novis poetis.
saltat versiculis canens minutis
hoc, quod non sonuere mille ab annis
musaruin citharae et Lyaei puellae.
Qui si evadere putidam culinam 15

et tegmen poterit negare thynnis,
foetentes neque vestiet siluros,
studebit pueris piacere ineptis,
siqui Castaliae specus liquores
Parnassi nequedum bibere fontis; 20

doctas sed fugiet manus virorum
et qui Castalio sinu recumbunt,
contentus, Miniate, si molestus
non sit vel tibi vel tuae Cicellae.

XXIX In Antoninum cinaedum.[recensere]

Antonine cinaedule,
huc ad nos redeas, namque per Herculem
istas turpiculas nates,
si te prenderimus, iam usque adeo malis
5 virgis exagitabimus,
ut par sit sceleri supplicium tuo.
Audes tu media via
me praesente meae comminitarier?
Audes tu niveas rosas
io e nostrae gremio tollere Cinnamae?
Post haec tam male pallium
nixus surripere atque in teneris manus
immiscere papillulis?

Quod si compulerit me furor improbus,
i 5 disces postmodo quid siet
tam bellas inanibus tangere feminas.

XXX Ad vicinos.[recensere]

Vicini, moneo bene ac pudice
servetis mihi vos meara puellam,
ne se conferat ad suos amicos,
quos omnes amat impotente amore,
nec mirum, quia mentulatiores;
quin et si cupitis probi videri,
tales passeribus salaciores
longe a coniugibus movete vestris.
Et tu, si sapis, o puella nequam,
istos desere pessimos amicos 10

et mecum maneas bona et pudica;
nani iuro tibi per tuam Serapim
tecum continuas iacere noctes
in multa recubans fututione.

XXXI Ad Perillam puellam.[recensere]

O solaciolum meum, Perilla,
die: Quid Cinnama nostra rure fecit
hos sex continuos dies? Valetne?
Nam quidam mihi pessimus cinaedus
dixit quod tenerum pedem catella, 5

dum ludit nimium, procaci morsu
illi presserat, et domi manebat
exspectans medicos ab urbe missos.
Quare te rogo per tuos ocellos,
illos praevenias probeque cures, 10

ne qua se nimium licentiosos
praestent, dum cupiunt boni videri;
nam bracis sine, pallio tumenti
manu vix retinent utraque penes
infestos pueris puellulisque. 15

XXXII In malum poetam,[recensere]

QUEM MUTATO NOMINE UTRICELEUM VOCAT.

Non sunt carmina, sed cacationes,
quae se scribere iactat Utricellus;
est merdosius omnibus latrinis,
quod se scribere iactat Utricellus.
Obtura miserum, Camoena, nasum,
ne te carmina tam cacata laedant.

O merdosa poemata, o quid umquam
erit vel fuit his magis cacatum?
Quamprimum medicos, mei sodales,
ad me ducite; nam maligna febris
dudum me tenet. Ut dii deaeque
isti dent mala multa, qui nec umquam
scribit carmina, sed cacationes.

XXXIII De IMPROBITATE PUELLAE SUAE.[recensere]

Irata est quotiens mihi, puella
tristis me vocat aridum poetam
et lassum minima fututione,
indoctum veneris malique penis.

Post haec in triviis, in ore vulgi
irridentibus omnibus puellis
dicit tam male me esse mentulatum
quam vel pumilio puerve trimus.

Quam ob rem constitui meas querelas
deferre ad Venerem inque ius vocare.
Nam quis tam patiens amator esset?
Quod si sensero ius mihi negari,
Hellespontiacum deum precabor,
partes suscipiat meas velitque
prò me, quod minimum facillimumque est,
ulcisci facinus manu severa.

XXXIV Iulio Forti Siculo.[recensere]

Iuli. pars animae secunda nostrae,
quid non me pateris meas Camoenas
omnes proicere ignibus cremandas,
quarum depereunt graves labores,
et perdo miseras subinde chartas?

Nam quamvis veterum diesque noctesque
evolvam monumenta Iuliorum
attritique adeo mei libelli,
ut nil a solea deesse credas,
semper nostra tamen Tlialia friget; 10

cuius nequitias ineptiasque
nolis laedere vel putare nullas
nec me sordidulum voces poetam,
si non posthabito facetiarum
lusu, carminibus vacem severis. 15

nam, curii desierint graves Catones
et sint tempora Busuluniana,
aequum quis putet esse laude sacra
scelestos celebrare Tarracones?

PARTHENOPEI SIVE AMORUM LIBER SECUNDUS[recensere]

I Magica ad depellendum amorem,[recensere]

ad Theodorum Gazam.

Mite caput, Lenaee, hedera redimite virenti,
tuque nigram tenebris, nox, adoperta comam,
languida nunc facili componite lumina sonino,
fessaque securus occupet ossa sopor.

Tu modo tincta, puer, Lethaeo dilue sonino
pocula; sic tristis namque fugandus amor.
An mage Thessalicis tentem medicamina verbis
et rumpam magico vincla venefìcio?

Stant arae lectaeque suis e collibus herbae
et suci et magicis carmina lieta sonis;
tum geminae sacro rorantes imbre cupressi
inque sepulcrales cedrus adusta rogos;
nec ltinam nox prona negat nec sidera desunt
bis genibus, nota bis veneranda prece.

Rore pio conspergo caput; die versus in ortum
haec quater et laevo mox pede tangis hunium:
« Vincula nunc haec solvo atque haec ut vincula solvo
carmine sic nostro cede solutus, amor.
Cerea ut haec gelida durescit forma sub unda.
durescant rigido corda sepulta gelu;
carmine Iasonios fugit Medea penatis,

carmine et hoc fugias corde repulsus, amor ».
Pulvere quo sterilis quadrupes sua corpora versat,
tu quater hoc ipso pulvere sparge caput;
Cyzicea mox tinge et aqua, quater amne fluenti
dilue, ut exstincto cedat amore calor;
die Lethae bona verba, precare oblivia Lethen,
Lethaeo mersas tingat ut amne faces.
Fallor an incipiunt tristes discedere curae
pacatoque venit mollior aura salo?

In portum mea vecta ratis, retinacula cessant,
libertas portu tutior ipsa mihi est,
libertas cui cedit amor, cui mater amorum,
Ascraeas inter maxima virgo deas.
Iam tandem ad Musas antiquaque sacra revertor
et vatem accipiunt tempia operata suum,

Pieriae assistunt aures mihi grata canenti
et plaudunt numeris Aonis antra novis;
sed mihi nec sine te dulces, Theodore, Camoenae
Castaliusque iuvat nec mea labra liquor.

Et tua iam pridem cinxerunt tempora Musae
insignemque hederae circuiere comam;
communes igitur Musae, communia nobis
sunt studia atque eadem fata duobus eunt.

Me quondam patriae casus nil triste timentem
cogit longinquas ire repente vias:
castra peto tenerisque virum confessus ab annis
Tyrrhenas didici sub love ferre nives;
mox, ubi composito redierunt otia bello
et repetit patrios Martia turba lares,
excepit Rhodio quondam fundata colono
Parthenope studiis semper amata meis.

Te quoque Turcaicae fugientem vincla catenae
eiecit patrio Thessalonica solo

iactatumque diu diversa per aequora tandem
agnovit Plirygio condita Roma duce;
nunc eodem quo me fato Campania tellus
deliciis pascit terra beata suis
hic, ubi nos longae producere tempora vitae
et resides annos claudere fata velint,
et, cum maturis aetas nos solverit annis
inicietque avidas Parca maligna manus,
tum mixtum cinerem communi onerare sepulcro,
amborumque unus contegat ossa lapis.

II Bophillus adulescens[recensere]

ALLOQUITUR PUELLAM AMICAM.

« Si quisquam infernas cupiat praenoscere poenas,
si quisquam Elysii dona beata poli,
hic faciles vultus, ille indignantia cernat
lumina in exitium nata, Phiella, meum.

Aurea pacato diffundis tempora vultu,
aurea tranquillo pax et ab ore venit;
dum loqueris, toto discedunt nubila coelo,
verna quies roseo est, vernus in orbe decor.
Candida felices sustollant lintea nautae,
quoque petant portus, aura ministrat iter,
magnetem et gelido surgentis axe Triones
quosque sequatur liabet tuta carina deos.

Quod si quem placidis facilis dignaris ocellis,
nectaris buie fontes ambrosiaeque fluunt;
illic delicias, illic ludosque iocosque,
mille voluptates, gaudia mille geris:
Fortuna potes invita fecisse beatum
quemque velis, miserum quemque beasse velis.

Aspice divinas huinano in corpore dotes ;
nil mortale tibi ; digna, puella, polo es.
Atque utinam invideant ne te coelestia nobis
et nova Phoebeo sidere fiamma mices.

O bene, quod veteres mutarunt numina mores,
vertit amatorem fabula nulla Iovem ;
in te non taurum, non il le subiret olorem,
non Danaes rutilam solveret in pluviam,
sed nitidus blando coetu comitatus amorum
in thalamum veheret, dia puella, suuin,
et tua gemmali posuisset membra cubili
illa deùm requies deliciumque Venus.
Hoc melius. Nunc ille iocos, nunc audit amantes;

et iuvenum curis, quas tulit ipse, favet,
ille mi hi de te spondet quaecumque rogarim,
teque meo pepigit, candida nympha, toro.
Tu quoque iunge pios fido cum coniuge amores ;

ipse etenim et coniunx, ipse et amator ero.
Qualis Chaoniae devinctus amore maritae
nescit amans volucris fallere iura suae,
nec te tam formae capiat decor iste superbae,
ut tua commorint taedia iniqua deos.

Si facilis quondam Daphne Peneia fuisset,
non staret duris frondea limitibus
nec tam crudeli fato rapuisset amantem
sortis Anaxarete causa modusque suae.

Et mihi nescio quid blandis promittere ocellis
et mihi nescio quid dulce videre loqui,
utque supercilio spondes nutuque loquaci
non nihil ipsa meis mota venis precibus.
Nec nomen capiat te virginitatis inane:
nullis illa quidem est inclyta temporibus.

Illi virginitas, illi sua cura pudoris,
siqua puella deis casta facit superis;
virginitas tua, Cydippe, tua, Maenali, diva;
nos modo naturae dulce sequamur iter.

55 Atque utinam in priscos redeant nova saecula mores.
aurea quis Latio regna fuisse canunt,
cum passim virides nullo custode per herbas
ibat amatori iuncta puella suo,
non quem dura parens, non quein pater improbus illi,
60 mutua sed placido iunxerat ore Venus;
atque ita composito iungebant foedere curas,
una fides, unus lectus et unus amor.

Tecum ego muscosis habitarem dives in antris
atque idem lectus arbor et herba foret;
65 arbor compositas iaceret recubantibus umbras,
praeberet mollem caespitis herba torum,
et circum querulo streperent virgulta canore,
et streperet querula qui salit amnis aqua,
luderet et suavis demulcens ore querelas
70 Attica frondosis ales in arboribus;
sic mecum fixis haereres nixa lacertis
lascivis relegens oscula blanda iocis,
mutua sic placido trahereinus gaudia lusu
et regum magnae despicerentur opes. »

75 Haec ille, et saevus quaecumque coegerat ardor,
quaecumque et didicit verba disertus ainaiis:
at nymphe varios immutans ore colores
paulatim victas iam dabat ipsa manus
illius et fixis haerens pendebat ocellis;

80 uritur, et taciti signa furoris erant,
et conata loqui singultim pauca locuta est
deque verecundo fugerat ore color.
Ac furtim laxis foribus progressa parabat
currere in amplexus, care Bophille, tuos,

85 cum inater saevis cumulans obiurgia dictis
a specula natam iussit abire suam.
Sic quos iunxit amor, tristis custodia solvit:
o nullo vacuum tempore quisquis amat.


III Queritur de Baianis balneis.[recensere]

Annua Baianis redeunt spectacula lymphis
et medicas aperit terra salubris aquas,
litoraque arrident teneris spectanda puellis
et suus est illis undique mixtus amans.

Litora non uniquam nostras solantia curas,
sed semper saevis addita causa malis,
quid iuvat ingratos membris depellere morbos,
si curas animo tristitiamque datis?
Hinc ego, cuin vestro quaesissem a fonte salutein,
vulnera non ipsi perpetienda tuli.
At vos, o toto dispersi litore nautae,
numquid et hac vecta est nostra puella rate?

Quos tenuit fontes? Aut quas petit improba thermas
Quosve habuit comites? Quemve secuta ducein?
Infelix avibus locus hic undaeque nocentes,
me miserimi, volucri non nocet ipse deo.

Atque utinam haec numquam tetigisset litora victor
Alcides oris missus ab Hesperiis.
V'iderat ille gregis praeda ex Balearide pompain,
unde et Pompeius nomina vicus habet:
ecce furit totis infecta per agmina castris
perque omnes saevit mors inopina vias,
ipsa suis spargit manibus pestemque luemque
exsatiatque animum cruda noverca suutn;
nil medicae prosunt artes cantataque verba
~ aut e Marrubiis herba revulsa iugis.

Procumbit supplexque lovem Tirynthius heros
orat et intonso de grege mactat oves,
exquiritque deum pacem nymphasque precatur,
quasque virens Gaurus quas et Avernus habet.

Audiit hic genitor natum, audivere sorores,
quique salutiferas fundit Araxis aquas;
nam passim toto manarunt litore lymphae
erupitque cavis fontibus auxilium
sulphureaeque micant undae scatuitque sub antris
fumidus et medicas extulit umor opes.
Nec mora, jussus aquis lavit se exercitus illis,
tristis et ex omni corpore pestis abit.

Forte Amor in nymphen Leborida tela parabat,
in quam Vulturnum fixerat ante deum,
Aenariaeque procul secreta in rupe sedebat,
dum cavet insidiis callidus arte locum.

Audiit hic dum laeta Iovi canit aequore toto
miles et Herculeis vocibus aura favet;
aura favet gratasque dei perducit ad aures,
quantum opis his illis vis et inesset aquis.

Spern capit admonitus lucis caraeque salutis
captaque restituì lumina posse sibi.

Namque olim pharetra nimium pueriliter usus
torsit in armiferam spicula acuta dearn;
at Pallas pueri telum aversata retexit
aegida vipereas explicuitque comas;
hinc puero riguere oculi visque ipsa videndi
tabuit atque hebetì lumine abinde ferit.

Consilio Veneris tamen atque ex arte Cupido
ipse vicem et fratris numera frater obit;
arcuiti stringit Amor, moderatur tela Cupido
laxandique arcus signa dat ipsa Venus,
at caecos Iocus incessus inceptaque caeca
dirigit et fraudes illecebrasque parat,
ac subito auratae fulsere per aera pennae
et volucer celsa movit ab arce deus.

Huc postquam ventum est medicis et constitit undis
et tepido laetus margine sedit aquae,
tnox arcum ardentisque faces volucresque sagittas
deposuit (misero cognita tela ntilii)


incubuitque genu duplici; tum flumina palinis
haurit et infuso lumina rore lavat
terque quaterque oculis ainnem suffundit; at ili
luxit et auxilium Tullia lympha dedit.

Hinc nunc tam certo meditatur spicula iactu
acrior et multo quam fuit ante ferit,
nec tantum volucri praefigit pectora telo,
saeva sed ex oculis vulnera multa parat;
his i 1 le insidias fallax, his retia tendit,
his capit et captos sub dicione premit,
his ego, me miserum, tristi servire puellae
cogor et aeternum vincula dura pati.

Atque utinam primis mater me flesset ab annis
et rapta e cunis funera nostra forent;
non ego tam multos sentirem in amore dolores
servitium et quererer regna superba diu
nec turpis de me per multas fabula gentes
isset et ingenii fama sinistra mei.

Ah pudeat vatem, pudeat pia sacra colentem
nequitiam et Veneris turpia castra sequi;
cingite victrices laurus, mihi gloria parta est,
cessit amor, vacuo est pectore pulsa venus,
efiracti cecidere arcus ruptaeque catenae
liberaque erepto sunt mea colla iugo.

IV De INFELICITATE GENERIS HOMINUM.[recensere]

Non ulla terris habitat aut pax aut quies,
inferna dirae et luctus occupant loca,
exercet in mortalibus regnum metus,
regnat libido, fraudis et scelerum caput;
quae prima fulget homini infelix dit-s,
comitem profundo ducit ex Èrebo simul

lott

dolorem et aegritudinem. O sortem asperam,
o dura fata et semper in peius malum.
Nemo beatus: i 1 le divitiis fluens
io inops habendo; hunc sceptra terris praeferunt,

ipse est sui impos, et, quibus praeest, timet;
bis ficta virtus limes ad summum est bonum
et pandit oris squalor ad superos viam.

Haec illa squalens dira et infelix plaga
i 5 Cocytiae fauces inexorabiles,

Phlegethontis ignes gurgitesque Acherusii,
haec Tantalea sitis iecurque fecundum
et membra diri Ixionis torquens rota.

Sed quid recensens plura in immensum trahor?
20 Sumus hic tot inferi quot homines vivimus,
suusque quisque dirus est Erebus sibi.

Nobis amores et libido pectoris
et una non unius obstetrix mali
liumana facies, cuius ex oculis fiuit
25 amor, odium, pax, ira, spes, metus simul,
et quas gerit cruenta Tisiphone faces.

V Casim fontem aegrotus alloquitur.[recensere]

Rura tuis qui nostra rigas umentia lymphis,

quam procul bei misero nunc mihi, Casis, abes.
Tu nunc muscosa placidus sub rupe vagaris
redditur et fluxu lenior aura tuo
altaque praetexit virides tibi populus umbras
et mille in foliis dulce queruntur aves;
at me nunc tristi fessum Campania morbo
detinet et venas urit anhela sitis,
nec prodest viridi totiens te ornasse corona
cinxisse et capiti plurima serta tuo,
nec prodest dulcis totiens cecinisse querelas
numinis et causas edocuisse tui:
« Nainque dies aderat, sceptrum quo cepit Olympi
Iuppiter, hoc divis prandia lecta dabat.

Tum puer Idaeus, dum pocula grata ministrat
spectaturque suo digna rapina love
atque inter mensasque deùm laudesque superbit
et tanto facies conscia teste placet,
incautus labente gradu carchesia fudit
multus et e patera fluxit hiante liquor;
qui praeceps summa coeli de parte volutus
in terras larga constitit uber aqua.

Ad quae subridens genitor: f Monumenta inanebunt
certa, puer, casum testificata tuum;
amnis erit, qua nunc grati effluxere liquores,

Casis erit fonti nomen honosque tuo
Oscula tum puero raptim libavit, at illi
fulsit sidereus sparsa per ora color ».

Has ego blanditias, memini, cantare solebam
fusus ad herbosae fluxile murmur aquae;
at tu longinquos nimium summotus ad Umbros
Aoniae nunc es immemor ipse lyrae
nec mihi nunc solito praebes de margine rivos
arida nec suetus temperat ora liquor,
solaque languentis sensus mihi restat imago,
cum mens furtivas aegra requirit aquas.

Interdum somno dulcis haurire liquores
et madido videor pellere ab ore sitim;
haec mihi dat somnus solacia, dum Canis ardet
et grave siccatos sidus hiulcat agros.

At vos, Pierides, vestro succurrite vati
(profuerit fontes saepe bibisse sacros),
vos mihi Persephonen cantu placate; moveri
namque potest: movit Bistonis ante lyra.

VI Laudes Casis fontis.[recensere]

Casis, Hamadryadum furtis iucunde minister
et cupidis rupes semper amica deis,
ad quem saepe sui linquens secreta Lycaei
Pan egit medios sole calerne dies
Maenalioque tuos implevit cannine montes
et septem cecinit fistula blanda modos,
cuni passim iunctaeque manus et brachia nexae
ducehant placidos Naides ante clioros
carpebantque hilares iuxta virgulta capellae
haedus et in molli subsiliebat humo;
quin etiam defessa iugis siquando Diana
egit praecipites per cava saxa feras,
hic posuitque latus viridique in margine sedit
et vitreo flavas lavit in anine comas;
te Bacchus, te Phoebus amant, tibi carmina nymphae
dulce canunt, tibi se comit amata Dryas,
Paelignosque suos siquando et rura relinquit,
lassa subit fonti Calliopea tuo
et lenem querula carpit sub fronde quietem,
qua cadit arguto murmure lympha fugax.

VII Ad Pium pontificem maximum.[recensere]

Sic tua Paeoniis vincantur taedia sucis
Phoebeaeque levent languida membra manus,
sic tibi et in Turcas assit Victoria mater
et Solymam teneas sub dicione domum,
da precibus facilis aures vatique faveto
vates, neu pietas sit tua dura mihi.


VIII Ad Marinum Tomacellum sodalem.[recensere]

Fata vocant, lux alma, vale, iam deleor. At tu
inferias vati solve, Marine, tuo;
ossa quoque in patriam miserae transmitte parenti,
accipiat cineres testa paterna meos;
et soror ingratae persolvat insta favillae
spargat et e lacrimis nostra sepulcra suis.

Il la. etenim tellus, quae me genuitque tulitque,
contegat et grata membra reponat humo,
Officium face, amice, pium manesque piato
atque Arabo noster spiret odore rogus.

Viveret o utinam frater tuus ipseque tecum
vidisset potius funera nostra Leon;
i 1 le meos flentis dextra clausisset ocellos
iunxisset gemitias et miIli rite nianus
ossaque iussisset molli requiescere terra
et data perpetuimi paxque quiesque foret,
ille meos obitus versu flevisset amico,
redderet et vati carmina maestà suo;
sic mihi mors nec amara foret nec saeva timerem
fata nec Alecto quas gerit ante faces.

At tu, siqua tui superest libi cura sodalis,
fac madeant lacrimis funera nostra piis;
te dulcis deflere iuvet lususque iocosque,
quos mea non ultra Musa sepulta canet.

IX De quercu diis sacra.[recensere]

Haec vetus et multos quercus servata per annos,
si fas est vati credere, numen habet;
namque sub hac iacuit mixtus Naretide nympha
Pan montanicolae captus amore deae.

Maenalon il le suum dilectaque rura Lycaei
Parrhasiaeque procul liquerat antra domus,
venerat huc, virides stringit qua Vigia ripas
et patrium riguo perluit amne solum;
vidit eam, liquidis dum se fovet inscia lymphis
et fessa aestivo membra calore levat;
tum periit saevaeque animum fixere sagittae
ussit et Aetnaeus pectora adesa calor.
Ac subito hirsuto demissa est fistula collo
et pastorali carmina voce sonat :

« Nympha, decus nemorum, sacro quae fonte lavaris
candidaque in nitido fìumine membra rigas,
brachia sunt niveo tibi candidiora ligustro
collaque montana non minus alba nive,
purpureoque genas suffundens dia rubore
tingis Punicea liba cana rosa.

Qui tibi sic lucent, per quos ego perdor, ocelli
nimirum Eoi luminis instar habent.

Oscula si liceat teneris sumpsisse labellis,
vilis Hymettus erit, vilis et Hybla mihi.
O si quae vitreis referunt se membra sub undis
contingerim, o cupido membra fovenda sinu.

Nec tu speme deuin, cui servit Nonacris ora
cinctaque montanis Itala terra iugis;
Pana deuin pecoris cuncti venerantur agrestes,
quique tenent alii rura nemusque dei.

Ipse ego lac docui distento ex ubere caprae
exprimere et fuso cana colostra sero,
per me etiam tenero sunt mixta coagula lacti
inclususque suo caseus orbe fuit,
quin etiam tenuis lanae felicia texta
intonsa et docui carpere vellus ove;
bis mihi muneribus superata est Luna beatis,
venit et in nostrum candida diva torum.
Aspice quam pingues agni, quam laetus in agro
haedus et in molli luxurietur humo: 40

hi tibi munus erunt, longumque intacta per aevum
fistula Nonacriis invidiosa deis,
prò qua quid non fecerunt Heliceque Lyceque
Cylleneque aliis dura puella procis?
Hac tu cantabis laudes pecorisque tuasque, 45

hac mecum dulcis experiere modos».
IIla. deum fugiens humili sublapsa salicto
delitet et surda reicit aure preces.
Quid faciat? Qua spe miserum soletur amorem
infelix? Quanam leniat arte malum ? 50

Omnia tentanti frustra viresque paranti
obtulit optati casus amoris opem.
Quercus erat late patulis densissima ramis,
dives et intacto vertice sacra comam ;
fama manet Faunos hic discubuisse madentes 55

saepius et laetos hic agitasse choros;
inde loco metus ac longos venerata per annos
silva manet, medius praeterit antra liquor,
antra racemiferis semper vestita corymbis,
semper silvicolis antra petita deis. 60

Huc dea post aestus venandi fessa labore
venerat et molli lassa quierat humo,
cui labor et strepitus rivi salientis et umbra
optatos somnos et levis aura facit.
Forte greges illue, umbra ut viridante levaret, 65

ducit et ipse cito Pan petit antra pede:
ecce videt stratam cupidus per gramina nymphen;
constitit et tacita gaudia mente rapit.
Mox sensim summaque pedes suspendit in herba
et presso nullus redditur ore sonus. 70

Ut tetigit niveae semota cubilia nymphae,
et timet et faciles huc agit hueque manus,
subducit retegitque sinus nudatque papillas,
hinc genua in molli lenta recurvat humo ;
A blanditur femori digitis collumque genasque
libat et amplexu pectora nuda fovet,
iungit et os ori, mox ad sua gaudia pergit
et sperata diu re sibi vota capit.

IIla. ubi se captam dulci resoluta quiete
sentit, ab opposita praelia veste movet;
Veruni ubi nec precibus nec vi permovit amantem,
paulatim vincta est deposuitque metum.
Iuvit opus facilemque deo dea praebuit, inde
saepius ad gratum venit amica locum.
Hinc arbor sacrata diis, quod mille tabellae
antraque votivo munere culta docent.

X De Camino monte et Musarum iatebris,[recensere]

 
ad Elysium Gallutium.

Quisquis ades, venerare locum vatique faveto
dum canit, et dictis credite, vera canit.
lam super addiderat frondosum Pelion Ossae
Titanum coelo perniciosa manus
turbaque coelestum misero confusa pavore
cedebat nullo bella parante love ;
cum sacer Aonidum chorus imbellesque puellae
aethera praecipiti deseruere fuga.

Non illis Helicon, non multo numine clarus
Parnassus tutos exhibuere lares.

Antra petunt notasque domos liquere metuque
longa pererratis finibus arva tenent.

Accipit hospitio fessas mitissimus amnis
Liris et hospitio sedulus addit opem.

Mons fuit et scopulis et vallibus undique cinctus,
cuius ad ima cavae plurimaque antra iacent;

huc natas Iovis ille levi placidissimus alveo
devehit et tacitis abdidit in latebris.

Sed neque Mnemosynes partum prolemque Tonantis
mons tacitam potuit continuisse diu; 20

undique natn sese ramis canentis olivae
Palladioque suum cinxit honore caput,
tum patulas ulmos Lenaeo vestit amictu,
umidus et liquidis undique lluxit aquis.

Grataque posteritas montem dixere Camoenum, 25

ut nunc mutata parte Caminus eat;
quoque deae latuere, locum dixere Cavellas
templaque sublimi constituere iugo.
Quare, agite, et sacros Musis referamus honores
reddamusque piis debita tura focis; 30

et tu, Pieridum cultor, quem lenia Phoebus
iussit Dircaeae plectra movere lyrae,
cinge comam lauro citharamque intende Camoenis,
Galle, Aganippei gloria magna chori,
Elysioque sui resonent montesque locique, 35
oppida quem dominum Gallutiana colunt.

XI Ad Leontem Tomacellum sodalem.[recensere]

Ecquid in absentem quereris male fortis amicam
nec linquit curas Anthionea tuas?
Et deserta gravi resonant num litora planctu
ipsaque de lacrimis umet arena tuis?

Ac miser incassum votis tibi Nerea placas,
scilicet ut reduci venerit illa rate?

An mare longinquoque absens Trinacria tractu
exstinxere tuas igne tepente faces?
Sed neque tam facili percussit vulnere quemquam
ille sagittifera qui valet arte puer,
ut non post multos sanandum liquerit annos,
letalem didicit namque ferire locum.

Nimirum et saevas pascit Trinacria fiammas,
nedum sit facibus terra aliena tuis;
i 5 adde quod et Veneri tellus accepta suisque
testatus quondam sedibus altus Eryx.

An formosa novae successit Delia curae
atque novo cessit victus amore vetus?
Spiravitque tuis votis felicior aura
20 illuxitque tibi gratior hora, Leon?

Vicinique favet fontis custodia Thisbe?

Et soror et caro mater amica tibi est,
quaeque tuo invidit nuper fortuna sodali,
haec tibi felices porrigit aequa manus.

25 Namque ego cum facilis dominae temptarer amore
impleretque meam lenior aura ratem,
invida praeripuit laetae mors gaudia menti
fregit et in medio quassa carina salo.

Hinc ego blanditias ipsumque Helicona reliqui
30 meque ipsum damno deliciasque meas;
nec me ni tristes curae subeuntque premuntque
omnis et a moesto vate recessit amor;
deque meis quondam nugis lusuque iocisque

nil mihi nunc reliquum est, nil nisi triste queri;
35 nec me delectant dulces velut ante Camoenae;
illa quidem secuin meque measque tulit.

At tu, cui praebet faciles Amathusia natos,
dulcia naturae munera carpe, Leon,
venturamque memor fato properante senectam
40 non ingrata tuo dona refer Genio,
sitque omnis sine nube dies. Tum denique dices:
« Vixi, nunc, o mors, nil nocitura veni ».

XII FRIGORE INVITATUR AD VOLUPTATEM.[recensere]

Bruma riget Caurique fremunt, stat densior aer,
Iuppiter et gelidas fundit ab axe nives.
I’ocula nunc lususque decent pinguesque lucernae;

arida vos, pueri, subdite ligna foco.
Igne ferox lenitur hiems, ubi mollia circum
Lesbia et annosum spuinat in orbe merum.
Vino pelluntur tristes de pectore curae;
hic liquor ingrato corda dolore levat,
hic deus afflictis requiem spemque addit egenis:

i, puer, et larga prome Falerna manu.
Me iuvat inter vina (fovet nam Bacchus ainorem)
ebria consertis oscula ferre labris,
molle femur tractasse manu, tractasse papillas
dulciaque in tenero bella movere sinu.

Tum mihi sit non una satis; tum si tibi iungar,
Fannia, quas dederim, quas tulerimque vices;
tum si blanda meis venias retinenda lacertis,
quos tibi dem amplexus, Lautia, quosve dabis,
tene ego si teneam, quales, mea Lautia, motus
expediam, vel quot sim ferus ipse modis;
molle Pharitaeo spirabit lectus odore,
quem dat Pellaeo condita terra duce;
lintea sudabunt roseum perfusa liquorem
myrteolaeque fluet lucidus umor aquae.

Interea miscere, puer, ne desine bacchum
saepius atque aliis demere vincla cadis.
Senio adest rabidusque canis; Venus aurea cuia est
Arceli, arbitrium te penes omne meri.

Ille novem cyathos Musarum laetus honore
ebibat, hic Charites tergeminumque chorum;
ille suae dotet dilectae basia nymphae
et laeto absentis nomen in ore sonet.
Lusibus bis nani gaudet hiems, his laeta terenda est
bruma. Venit rapido mors inopina pede.

XIII Militiam huius temporis damnat,[recensere]


Nicolaum Mariam Buxutum equitem Neapoutanum.
Castra sequi laudemque iniustis quaerere ab armis,
hoc est aeterno bella movere Iovi.

Militiae quondam partes ac iura fuerunt
tutari patriae dulcia tecta suae,
a sociis arcere minas, pepulisse tyrannos,
hostis et incursus continuisse vagos.
Hinc Decii fortesque Fabi clarique Metelli
ac laetum Pauli Scipiadùmque decus;

Cannarum hinc tumuli caesoque dracone superbus
Regulus ac duri Cimbrica palma Mari;
hinc pontem fregisse ferox sua nomina Cocles
iactat et exuvias Cossus ab hoste refert;
atque alius vieto redit in Capitolia Gallo
et spolia antiquo reddit opima lovi;
il le triumphatis praescribit iura Britannis
et Rheni tumidas ponte refringit aquas,
ille etiam Rubri penetrava ad aequoris undas
et victor primus Parthica signa fugat;
hic Dacas Cilicemque ferum Poenumque rebellem
ducit victrices candidus ante rotas.

At nunc quid bello peti tur nisi praeda? Nec hostein,
sed socium vita est exspoliasse decus.
Hinc Mauri nos classe premunt, hinc Turca fugaci
vectus equo et Scythici castra cruenta ducis;
nos tamen in socias ferrum convertimus urbes
et de cognato sanguine praeda iuvat.
Quid miles pretio, quid mercennarius ensis
dignum Romana laude fideque dabit?
Excessisse acie pulcrum est, ubi dextera ferrum
abicit atque auro tela repulsa cadunt; 30

non iaculis aut ense ferox victoria, verum
infami quaestu bellica palma venit.
Aurum per medios deducit signa maniplos;
amisit partes Mars ferus ille suas;
ipsi ductores pretio sua praelia vendunt 35

et cedunt pretio castra fidesque ducum.
Hinc mihi Pierides studium sacrosque colendi
vates, deliciis nomina grata meis,
hinc nobis, Buxute, decus laudemque paramus;
prò castris Helicon, prò duce Musa mihi est. 40

Nec tu non primae iuvenis cum flore iuventae
arma capis patria pulsus ab ipse tua,
deseris Italiani pronoque per aequora cursu
Hesperios portus, litora Ibera petis.
Illic, cum geminos ageret discordia reges, 45

fovisti partes strenuus ense tuas;
mox contra flavos direxti tela Britannos,
cum premerent forti Gallica regna manu;
otia nunc musaeque iuvant dulcesque recessus
et scripta antiquis carmina docta viris. 50

Hoc sapere est, Buxute, frui melioribus annis
cum libris fieri carminibusque senem.
Castra alios ac bella iuvent; nos laeta colamus
otia et Aoniae fila canora lyrae.
Vita bonum commune quidem est; bene vivere solus 55
novit, qui ingenii dona beata colit.

XIV Ad Musam, de conversione Sebethi in fluvium.[recensere]

O nec docta nimis necdum satis apta cothurno,
musa, sed ad teneros ingeniosa sales,
digna amaranteis crines intexere sertis
et madidam Assyrio tingere rore comam
ac gelidos circum fontes, per gramina laeta
virginibus mixtos ducere nata choros,
dum licet et virides suadet decedere in umbras
Phoebus et argutum concitat aura nemus,
huc placidum ad fontem ripae subeamus opacae,
qua sua Sebethos candidus arva rigat;
hinc non vulgatos fontis referemus amores,
quos legat in nomen Fannia nata meum.
Amnis, harundinea velans tua tempora mitra,
et dolor et carae Doridos aptus amor,
quis tua tam riguo mutavit membra liquore?

Nunc amnis, certe candidus ante puer.
Forma tibi nocuit, nocuit placuisse puellae,
iraque coerulei quam male nota dei.
Litore constiteras; illue quoque coerula nymphe
currit in amplexus nympha decora tuos.
Alcyones testes, testes vineta Vesevi
vos pariter socio secubuisse toro.

Lectus erat frondes et opaci gramina campi,
umbra erat antiquis myrtea silva comis;
silva comas frondosa dabat, quae lenibus auris
spirabat zephyro sollicitante nemus ;
tum volucres laetis concentibus aera miscent
et raucum illisis murmurat aequor aquis.

Forte inter virides Nereidas una loquaci
ore, sed et Nereo fida ministra, fuit;
vidit ut haec molli capientes litore somnos
Nerea non fictis sedula rebus adit.

I Ile autem irato properans ad litora curru
coerula coeruleis per vada currit equis;
cuius ob adventum resonant Tritones in antris
candidaque in scopulis laesa remugit aqua.
Excita nympha latet, te somnus perdit inertem
coerulaque in membris fuscina iacta tuis.
Flerunt Noleae, fierunt te Sarnides undae,
flevit discissis mater Acerra genis, 40

et Stabias nymphas inconsuetumque Vesevum
tunc etiam lacrimis immaduisse ferunt;
scilicet is tenerae recolebat furia iuventae
et memor antiqui maestus amoris erat.
Multos hunc perhibent crudeli funere menses 45

confectum specubus delituisse suis;
at postquam in rabiem dolor hic se vertit acerbam,
vindex ex antris prosilit ipse cavis
eructansque vomit fumantis pectoris ignes
ignibus et latos undique vastat agros; 50

iamque insurgebat ponto tumidumque per aequor
iactat ab incensis saxa liquata iugis,
cum subito ex alto vox reddita: « Nunien aquarum
Sebethos fonti est nomen honosque suo».
Nec mora: qua iacuit, vitrei fiuxere liquores 55

in laticemque abeunt membra soluta novum ;
e puero liquidus fit fons, fìt numen et idem
ex homine; bine subitis in mare currit aquis.

Talibus ille ferox victus mentemque repressit
imposuitque suae Bacchica serta comae 60

laetior et campis duxit de monte choreas
concinuitque novo carmina digna deo.
Haec tibi, quae canerem molli resupinus in umbra.
edidit imparibus nostra Camoena modis;
tempus erit, caros cum dicemus hymenaeos, 65

ut sit iuncta tuo Parthenopea toro;
interea nostri nomen titulusque libelli
prò tibi promisso munere pignus erit.