Sermo XIII | Sermo XV |
Cap. II. — Decimi itaque mensis jejunium, ad quod charitatem vestram religioso proposito novimus 45 præparatam, unanimiter, auxiliante Christo, [6] celebrandum hortamur, monentes ut unusquisque secundum mensuram possibilitatis quam accepit a Deo, in bonis operibus enitescat. Quia et inimici nostri, qui nostra sanctificatione torquentur, in his diebus quos ad majorem observantiam nobis dispositos esse noverunt, vehementius sæviunt, et subtiliore insidiantur astutia; ut aliis immittendo metum 174 Ainopiæ de largitatis expensis, aliis [7] injiciendo tristitiam de labore jejunii, quamplurimos a consortio hujus devotionis abducant. Contra quas tentationes, dilectissimi, vigilet in nobis pii cordis intentio, et a Christianis mentibus cogitationes diffidentiæ repellantur. Modicum est enim quod pauperi [8] satis est. Nec victus illius nec vestitus onerosus est. Vile [9] enim est quod esurit; vile est quod sitit, et nuditas [10] quæ indiget operiri poscit, non ornari. Et tamen Dominus noster tam pius operum nostrorum arbiter, tam benignus est æstimator, ut etiam pro calice aquæ frigidæ sit præmium redditurus. Et quia justus inspector est animorum, non impendium solum operis, sed etiam affectum est remuneraturus operantis, per Christum Dominum nostrum.
- ↑ In editis ex codd. collect. 3 titulus hujus et sequentium sermonum hic est : De jejunio decimi mensis, et eleemosynis ejusdem. Additamentum ex cæteris mss. sustulimus.
- ↑ Sic ex Lectionario S. Petri. Al., subdita.
- ↑ Idem ms., exaratur.
- ↑ Ita du mss. Vat. et S. Petri. Al., omni. Ex iisdem mss. et alio Bon., coalescat reposuimus pro convalescat.
- ↑ Alias, pietatis magister. Quesn. — Et infra duo codd. et prima editio, instituti pro præstituti.
- ↑ Ita ms. Bonon. et prima editio. Al., celebrantes. In ms. S. Petri, ut unanimiter auxiliante Christo celebremus, hortamur. Paulo post ms. S. Petri, in nostra sanctificatione.
- ↑ Sic ex Lectionari S. Petri, et duobus aliis mss. Vat. Al., immittendo.
- ↑ Aliqui codd., sat est.
- ↑ In codice S. Petri omittitur enim.
- ↑ Sic melius ex ms. S. Petri. Alias, quæ indiget operiri, non poscit ornari.