Phormio/Actus I

E Wikisource
< Phormio
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Prologus Actus II Fairytale right blue.png

Davos

       35Amicu' summu' meus et popularis Geta
heri ad me venit. erat <ei> de ratiuncula
iampridem apud me relicuom pauxillulum
nummorum: id ut conficerem. confeci: adfero.
nam erilem filium eiu' duxisse audio
       40uxorem: <ei> credo munus hoc conraditur.
quam inique comparatumst, i qui minus habent
ut semper aliquid addant ditioribus!
quod ille unciatim vix de demenso suo
suom defrudans genium conpersit miser,
       45id illa univorsum abripiet, haud existumans
quanto labore partum. porro autem Geta
ferietur alio munere ubi era pepererit;
porro autem alio ubi erit puero natalis dies;
ubi initiabunt. omne hoc mater auferet:
       50puer causa erit mittundi. sed videon Getam?


Geta Davos

GE. Siquis me quaeret rufu' . . DA. praestost, desine. GE. oh
at ego obviam conabar tibi, Dave. DA. accipe, em:
lectumst; conveniet numeru' quantum debui.
GE. amo te et non neglexisse habeo gratiam.
       55DA. praesertim ut nunc sunt mores: adeo res redit:
siquis quid reddit magna habendast gratia.
sed quid tu es tristis? GE. egone? nescis quo in metu et
quanto in periclo simu'! DA. quid istuc est? GE. scies,
modo ut tacere possis. DA. abi sis, insciens:
       60quoi(u)s tu fidem in pecunia perspexeris,
verere verba <ei> credere, ubi quid mihi lucrist
te fallere? GE. ergo ausculta. DA. hanc operam tibi dico.
GE. seni' nostri, Dave, fratrem maiorem Chremem
nostin? DA. quidni? GE. quid? eiu' gnatum Phaedriam?
       65DA. tam quam te. GE. evenit senibus ambobus simul
iter illi in Lemnum ut esset, nostro in Ciliciam
ad hospitem antiquom. is senem per epistulas
pellexit modo non montis auri pollicens.
DA. quoi tanta erat res et supererat? GE. desinas:
       70sic est ingenium. DA. oh regem me esse oportuit!
GE. abeuntes ambo hic tum senes me filiis
relinquont quasi magistrum. DA. o Geta, provinciam
cepisti duram. GE. mi usu venit, hoc scio:
memini relinqui me deo irato meo.
       75coepi advorsari primo: quid verbis opust?
seni fideli' dum sum scapulas perdidi.
DA. venere in mentem mi istaec: "namque inscitiast
advorsu' stimulum calces." GE. coepi is omnia
facere, obsequi quae vellent. DA. scisti uti foro.
       80GE. noster mali nil quicquam primo; hic Phaedria
continuo quandam nactus est puellulam
citharistriam, hanc ardere coepit perdite.
ea serviebat lenoni inpurissimo,
neque quod daretur quicquam; id curarant patres.
       85restabat aliud nil nisi oculos pascere,
sectari, in ludum ducere et redducere.
nos otiosi operam dabamus Phaedriae.
in quo haec discebat ludo, exadvorsum ilico
tonstrina erat quaedam: hic solebamus fere
       90plerumque eam opperiri dum inde iret domum.
interea dum sedemus illi, intervenit
adulescens quidam lacrumans. nos mirarier:
rogamu' quid sit. "numquam aeque" inquit "ac modo
paupertas mihi onu' visumst et miserum et grave.
       95modo quandam vidi virginem hic viciniae
miseram s<ua>m matrem lamentari mortuam.
ea sita erat exadvorsum neque illi benivolus
neque notu' neque vicinus extra unam aniculam
quisquam aderat qui adiutaret funu': miseritumst.
       100virgo ipsa facie egregia." quid verbis opust?
commorat omnis nos. ibi continuo Antipho
"voltisne eamu' visere?" alius "censeo:
eamu': duc nos sodes." imus venimus
videmu'. virgo pulchra, et quo mage diceres,
       105nil aderat adiumenti ad pulchritudinem:
capillu' passu', nudu' pes, ipsa horrida,
lacrumae, vestitu' turpis: ut, ni vis boni
in ipsa inesset forma, haec formam exstinguerent.
ill' qui illam amabat fidicinam tantummodo
       110"satis" inquit "scitast"; noster vero . . DA. iam scio:
amare coepit. GE. scin quam? quo evadat vide.
postridie ad anum recta pergit: obsecrat
ut sibi eiu' faciat copiam. illa enim se negat
neque eum aequom facere ait: illam civem esse Atticam,
       115bonam bonis prognatam: si uxorem velit,
lege id licere facere: sin aliter, negat.
noster quid ageret nescire: et illam ducere
cupiebat et metuebat absentem patrem.
DA. non, si redisset, <ei> pater veniam daret?
       120GE. ille indotatam virginem atque ignobilem
daret illi? numquam faceret. DA. quid fit denique?
GE. quid fiat? est parasitu' quidam Phormio,
homo confidens: qui illum di omnes perduint!
DA. quid is fecit? GE. hoc consilium quod dicam dedit:
       125"lex est ut orbae, qui sint genere proxumi,
is nubant, et illos ducere eadem haec lex iubet.
ego te cognatum dicam et tibi scribam dicam;
paternum amicum me adsimulabo virginis:
ad iudices veniemu': qui fuerit pater,
       130quae mater, qui cognata tibi sit, omnia haec
confingam, quod erit mihi bonum atque commodum;
quom tu horum nil refelles vincam scilicet:
pater aderit: mihi paratae lites: quid mea?
illa quidem nostra erit." DA. iocularem audaciam!
       135GE. persuasit homini: factumst: ventumst: vincimur:
duxit. DA. quid narras? GE. hoc quod audis. DA. o Geta,
quid te futurumst? GE. nescio hercle; unum hoc scio,
quod fors feret feremus aequo animo. DA. placet:
em istuc virist officium. GE. in me omni' spes mihist.
       140DA. laudo. GE. ad precatorem adeam credo qui mihi
sic oret: "nunc amitte quaeso hunc; ceterum
posthac si quicquam, nil precor." tantummodo
non addit: "ubi ego hinc abiero, vel occidito."
DA. quid paedagogus ille qui citharistriam,
       145quid r<ei> gerit? GE. sic, tenuiter. DA. non multum habet
quod det fortasse? GE. immo nil nisi spem meram.
DA. pater ei(u)s rediit an non? GE. nondum. DA. quid? senem
quoad exspectati' vostrum? GE. non certum scio,
sed epistulam ab eo adlatam esse audivi modo
       150et ad portitores esse delatam: hanc petam.
DA. numquid, Geta, aliud me vis? GE. ut bene sit tibi.
puer, heus. nemon hoc prodit? cape, da hoc Dorcio.


Antipho Phaedria

AN. Adeon rem redisse ut qui mi consultum optume velit esse,
Phaedria, patrem ut extimescam ubi in mentem ei(u)s adventi venit!
       155quod ni f<ui>ssem incogitans, ita eum exspectarem ut par fuit.
PH. quid istuc [est]? AN. rogitas, qui tam audaci' facinori' mihi conscius sis?
quod utinam ne Phormioni id suadere in mentem incidisset
neu me cupidum eo inpulisset, quod mihi principiumst mali!
non potitus essem: f<ui>sset tum illos mi aegre aliquot dies,
       160at non cotidiana cura haec angeret animum, PH. audio.
AN. dum exspecto quam mox veniat qui adimat hanc mi consuetudinem.
PH. aliis quia defit quod amant aegrest; tibi quia superest dolet:
amore abundas, Antipho.
nam tua quidem hercle certo vita haec expetenda optandaque est.
       165ita me di bene ament ut mihi liceat tam diu quod amo frui,
iam depecisci morte cupio: tu conicito cetera,
quid ego ex hac inopia nunc capiam et quid tu ex ista copia,
ut ne addam quod sine sumptu ingenuam, liberalem nactus es,
quod habes, ita ut voluisti, uxorem sine mala fama palam:
       170beatu', ni unum desit, animu' qui modeste istaec ferat.
quod si tibi res sit cum eo lenone quo mihist tum sentias.
ita plerique ingenio sumus omnes: nostri nosmet paenitet.
AN. at tu mihi contra nunc videre fortunatus, Phaedria,
quoi de integro est potestas etiam consulendi quid velis:
       175retinere amare amittere; ego in eum incidi infelix locum
ut neque mihi [ei(u)s] sit amittendi nec retinendi copia.
sed quid hoc est? videon ego Getam currentem huc advenire?
is est ipsus. ei, timeo miser quam hic mihi nunc nuntiet rem.


Geta Antipho Phaedria

GE. Nullus es, Geta, nisi iam aliquod tibi consilium celere reperis,
       180ita nunc inparatum subito tanta te inpendent mala;
       181aquae si non astu providentur me aut erum pessum dabunt;
quae neque uti devitem scio neque quo modo me inde extraham,
nam non potest celari nostra diutius iam audacia.
AN. quid illic commotus venit?
GE. tum temporis mihi punctum ad hanc rem est: erus adest. AN. quid illuc malist?
       185GE. quod quom audierit, quod eiu' remedium inveniam iracundiae?
loquarne? incendam; taceam? instigem; purgem me? laterem lavem.
heu me miserum! quom mihi paveo, tum Antipho me excruciat animi:
ei(u)s me miseret, <ei> nunc timeo, is nunc me retinet: nam absque eo esset,
recte ego mihi vidissem et senis essem ultus iracundiam:
       190aliquid convasassem atque hinc me conicerem protinam in pedes.
AN. quam hic fugam aut furtum parat?
GE. sed ubi Antiphonem reperiam, aut qua quaerere insistam via?
PH. te nominat. AN. nescioquod magnum hoc nuntio exspecto malum. PH. ah
sanus es? GE. domum ire pergam: ibi plurimumst.
       195PH. revocemus hominem. AN. sta ilico. GE. hem
sati' pro imperio, quisquis es. AN. Geta. GE. ipsest quem volui obviam.
AN. cedo quid portas, obsecro? atque id, si potes, verbo expedi.
GE. faciam. AN. eloquere. GE. modo apud portum . . AN. m<eu>mne? GE. intellexti. AN. occidi. PH. hem . .
AN. quid agam? PH. quid ais? GE. hui(u)s patrem vidisse me et patruom tuom.
       200AN. nam quod ego huic nunc subito exitio remedium inveniam miser?
quod si eo m<eae> fortunae redeunt, Phanium, abs te ut distrahar,
nullast mihi vita expetenda. GE. ergo istaec quom ita sunt, Antipho,
tanto mage te advigilare aequomst: fortis fortuna adiuvat.
AN. non sum apud me. GE. atqui opus est nunc quom maxume ut sis, Antipho;
       205nam si senserit te timidum pater esse, arbitrabitur
commeruisse culpam. PH. hoc verumst. AN. non possum inmutarier.
GE. quid faceres si aliud quid graviu' tibi nunc faciundum foret?
AN. quom hoc non possum, illud minu' possem. GE. hoc nil est, Phaedria: ilicet.
quid hic conterimus operam frustra? quin abeo? PH. et quidem ego? AN. obsecro,
       210quid si adsimulo? satinest? GE. garris. AN. voltum contemplamini: em
satine sic est? GE. non. AN. quid si sic? GE. propemodum. AN. quid sic? GE. sat est:
em istuc serva: et verbum verbo, par pari ut respondeas,
ne te iratu' s<ui>s saevidicis dictis protelet. AN. scio.
GE. vi coactum te esse invitum. PH. lege, iudicio. GE. tenes?
       215sed hic quis est senex quem video in ultima platea? ipsus est.
AN. non possum adesse. GE. ah quid agis? quo abis Antipho?
mane inquam. AN. egomet me novi et peccatum meum:
vobis commendo Phanium et vitam meam.--
PH. Geta, quid nunc fiet? GE. tu iam litis audies;
       220ego plectar pendens nisi quid me fefellerit.
sed quod modo hic nos Antiphonem monuimus,
id nosmet ipsos facere oportet, Phaedria.
PH. aufer mi "oportet": quin tu quid faciam impera.
GE. meministin olim ut fuerit vostra oratio
       225in re incipiunda ad defendendam noxiam,
iustam illam causam facilem vincibilem optumam?
PH. memini. GE. em nunc ipsast opus ea aut, siquid potest,
meliore et callidiore. PH. fiet sedulo.
GE. nunc prior adito tu, ego in insidiis hic ero
       230succenturiatu', siquid deficias. PH. age.

Fairytale left blue.png Prologus Actus II Fairytale right blue.png