Jump to content

Phormio/Actus IV

E Wikisource
 Actus III Actus V 

 iDemipho Chremes

[recensere]

DE. Quid? qua profectu’ causa hinc es Lemnum, Chreme,
adduxtin tecum filiam? CH. non. DE. quid ita non?
CH. postquam videt me ei(u)s mater esse hic diutius,
 570simul autem non manebat aetas virginis
me͡am neglegentiam: ipsam cum omni familia
ad me profectam esse aibant. DE. quid ĭlli tam diu
quaeso igitur commorabare, ubi id audiveras?
CH. pol me detinuit morbus. DE. unde? aut qui? CH. rogas?
 575senectus ipsast morbu’. sed venisse eas
salvas audivi ex nauta quĭ ĭllas vexerat.
DE. quid gnato optigerit mĕ ăbsente audistin, Chreme?
CH. quod quidĕm me factum consili incertum facit.
năm hănc condicionem siquoi tulero extrario,
 580quo pacto aut unde mihi sit dicundum ordinest.
te mihi fidelem esse aeque atque egomet sum mihi
scibam. ille, si me alienus adfinem volet,
tacebit dum intercedet familiaritas;
sin spreverit me, plus quam opus est scito sciet.
 585vereorque ne uxor aliqua hoc resciscat mea:
quod si fit, ut me excutiam atque egrediar domo
id restat; nam ego meorum solu’ sum meus.
DE. scio ita esse, et istaec mihi res sollicitudinist,
neque defetiscar usque adeo experirier
 590donec tibi id quod pollicitus sum effecero.

 iiGeta Demipho Chremes

[recensere]

GE. Ego hominem callidiorem vidi neminem
quam Phormionem. venio ad hominem ut dicerem
argentum opus esse, et id quo pacto fieret.
vixdum dimidium dixeram, intellexerat:
 595gaudebat, me laudabat, quaerebat senem,
dis gratias agebat tempu’ sibi dari
ubi Phaedriae esse ostenderet nihilo minus
amicum sese quam Antiphoni. hominem ad forum
iussi opperiri: eŏ me esse adducturum senem.
 600sed ĕccum ipsum. quis ĕst ulterior? attat Phaedriae
patĕr venit. sed quid pertimui autem belua?
an quia quos fallam pro uno duo sunt mihi dati?
commodius esse opinor duplici spe utier.
petam hinc unde a primo institi: is si dat, sat est;
 605si ab eŏ nil fiet, tum hunc adoriar hospitem

 iiiAntipho Geta Chremes Demipho

[recensere]

AN. Exspecto quam mox recipiat sese Geta.
sed patruom video cum patre astantem. ei mihi,
quam timeo adventus huiu’ quŏ ĭnpellat patrem.
GE. adibo hosce: o noster Chreme . . CH. salve, Geta.
 610GE. venire salvom volup est. CH. credo. GE. quid agitur?
multa advenienti, ut fit, nova hic? CH. compluria.
GE. ita. de Antiphone audistin quae facta? CH. omnia.

GE. tun dixeras huic? facinus indignum, Chreme,
sic circumiri! CH. id cŭm hŏc agebam commodum.
 615GE. nam hercle ego quoque id quidem agitans mecum sedulo
inveni, opinor, remedium huic re͡i. CH. quid, Geta?
DE. quod remedium? GE. ut abii abs te, fit forte obviam
mihi Phormio. CH. qui Phormio? DE. is quĭ ĭstanc . . CH. scio.
GE. visumst mihi ut ĕiu’ temptarem sententiam.
 620prendo hominem solum: “quor non,” inquam “Phormio,
vides inter nos sic haec potiu’ cum bona
ut componamu’ gratia quam cum mala?
eru’ liberalis est et fugitans litium;
nam ceteri quidem hercle amici omnes modo
 625uno ore auctores fu͡ere ut praecipitem hanc daret.”
AN. quid hĭc coeptat aut quŏ ĕvadet hodie? GE.“an legibus
daturum poenas dices si illam eiecerit?
iam id exploratumst: heia sudabis satis
si cum illo inceptas homine: ea eloquentiast.
 630verum pone esse victum eum; at tandem tamen
non capitis ei(u)s res agitur sed pecuniae.”
postquam hominem his verbis sentio mollirier,
“soli sumu’ nunc hic” inquăm: “eho [dic] quid vis dari
tibi in manum, ut erus his desistat litibus,
 635haec hinc facessat, tu molestu’ ne sies?”
AN. satin illi di sunt propitii? GE.“nam sat scio,
si tu aliquam partem aequi bonique dixeris,

ut ĕst ille bonu’ vir, tria non commutabitis
verba hodie inter vos.” DE. quis tĕ ĭstaec iussit loqui?
 640CH. immo non potuit meliu’ pervenirier
eŏ quo nos volumus. AN. occidi! DE. perge eloqui.
GE. a primo homo insanibat. CH. cedo quid postulat?
GE. quid? nimium; quantum libuit. CH. dic. GE. si quis daret
talentum magnum. DE. immo malum hercle: ut nil pudet!
 645GE. quod dixi adeo ei: “quaeso, quid si filiam
suam unicam locaret? parvi retulit
non suscepisse: inventast quae dotem petat.”
ut ăd pauca redeam ac mittam illi(u)s ineptias,
haec denique eiu’ fu͡it postrema oratio:
 650“ego” inquit “[iam] a principio amici filiam,
ita ut aequom fuerat, volui uxorem ducere;
nam mihi veniebat in mentem ei(u)s incommodum,
in servitutem pauperem ad ditem dari.
sed mi opus erāt, ut aperte tibi nunc fabuler,
 655aliquantulum quaĕ ădferret qui dissolverem
quae debeo: et etiamnunc si volt Demipho
dare quantum ab hac accipio quae sponsast mihi,
nullam mihi malim quăm ĭstanc uxorem dari.”
AN. utrum stultitia facere ego hunc an malitia
 660dicam, scientem an inprudentem, incertu’ sum.
DE. quid si animam debet? GE.“ager oppositust pignori ob
decem minăs” inquit. DE. age age, iam ducat: dabo.

GE.“aediculae item sunt ob decem alias.” DE. oiei
nimiumst. CH. ne clama: ‹re›petito hasce a me decem.
 665GE.“uxori emunda ancillulast; tum pluscula
supĕllectile opus est; opus est sumptu ad nuptias:
his rebu’ pone sane” inquit “decem minas.”
DE. sescentas perĭnde scribito iam mihi dicas:
nil do. inpuratu’ mĕ ĭlle ut etiam inrideat?
 670CH. quaeso, ego dabo, quiesce: tu modo filium
fac ut illam ducat nos quam volumus. AN. ei mihi
Geta, occidisti me tuis fallaciis.
CH. meă causa eicitur: mĕ hŏc est aequom amittere.
GE.“quantum potest me certiorem” inquit “face,
 675si illam dant, hanc ut mittam, ne incertus siem;
năm ĭlli mihi dotem iam constituerunt dare.”
CH. iam accipiat: illis repudium renuntiet;
hanc ducat. DE. quae quidem illi res vortat male!
CH. opportune adeo argentum nunc mecum attuli,
 680fructum quem Lemni uxori’ reddunt praedia:
ind’ sumam; uxori tibi opus esse dixero.

 ivAntipho Geta

[recensere]

AN. Geta. GE. hem. AN. quid egisti? GE. emunxi argento senes.
AN. satin est id? GE. nescio hercle: tantum iussu’ sum.
AN. eho, verbero, aliud mihi respondes ac rogo?

 685GE. quid ergo narras? AN. quid ego narrem? opera tua
ad restim miquidem res redît planissume.
ut tequidem omnes di de͡aeque—superī inferi—
malis exemplis perdant! em siquid velis,
huic mandes, quod quidĕm recte curatum velis.
 690quid minus utibile fu͡it quam hoc ulcus tangere
aut nominare uxorem? iniectast spes patri
posse illam extrudi. cedo nunc porro: Phormio
dotem sĭ ăccipiet, uxor ducendast domum:
quid fiet? GE. non enĭm ducet. AN. novi. ceterum
 695quom argentum repetent, nostra causa scilicet
in nervom potius ibit. GE. nil est, Antipho,
quin male narrando possit depravarier:
tŭ ĭd quod bonist excerpi’, dici’ quod malist.
audi nunc contra: iam sĭ ărgentum acceperit,
 700ducendast uxor, ut ais, concedo tibi:
spatium quidem tandem apparandi nuptias,
vocandi sacruficandi dabitur paullulum.
interea amici quod polliciti sunt dabunt:
inde iste reddet. AN. quăm ŏb rem? aut quid dicet? GE. rogas?
 705“quot res postilla monstra evenerunt mihi!
intro iit in aedis ater alienus canis;
anguis per ĭnpluvium decidit de tegulis;
gallina cecinit; interdixit hariolus;
haruspex vetuit; ante brumam autem novi
 710negoti incipere!” quae causast iustissima.

haec fient. AN. ut modo fiant! GE. fient: me vide.
pater exit: abĭ, dic esse argentum Phaedriae.

 vDemipho Chremes Geta

[recensere]

DE. Quietus esto, inquam: ego curabo nequid verborum duit.
hoc temere numquam amittam ego a me quin mihi testis adhibeam.
 715quom dem, et quăm ŏb rem dem commemorabō. GE. ut cautust ubi nil opust!
CH. atque ita opu’ factost: et matura, dum lubido eadem haec manet;
nam si altera illaec magis instabit, fors sit an nos reiciat.
GE. rem ipsam putasti. DE. duc me ad eum ergo. GE. non moror. CH. ubi hŏc egeris,
transito ad uxorem meam, ut conveniat hanc priu’ quam hinc abit.
 720dicat e͡am dare nos Phormioni nuptum, ne suscenseat;
et magis esse illum idoneum qui ipsi sit familiarior;
nos nostro officio nil digressos esse: quantum is voluerit,
datum esse doti’. DE. quid tua, malum, ĭd refert? CH. magni, Demipho.
non sat[is] ĕst tu͡om te officium fecisse si non id fama adprobat:

 725volo ĭpsiu’ quoque volŭntate haec fieri, ne se eiectam praedicet.
DE. idem ego ĭstuc facere possum. CH. mulier mulieri mage convenit.
DE. rogabo. CH. ubi illas nunc ego reperire possim cogito.

 Actus III Actus V