Poematia et Epigrammata/I

E Wikisource
< Poematia et Epigrammata
Jump to navigation Jump to search
I. - APELLES POST TABULAM LATENS

II Fairytale right blue.png


I. - APELLES POST TABULAM LATENS
Ad I. C. G. Bootium
      Quid est quod aegre sit tibi? tremis, palles;
qui sis, ubi sis, ipse sisne necne, haud scis.
Subinde limis clanculum viam spectas,
mox intremiscis ambulantium gressus.
5 Qui strepitus ille? numquis est? quis est? nemo est.
Miser miser, macescis, occidis totus.
Attat quis isti te malae cruci adfixit?
quis compeditum te latere sic iussit?
Αὑτῆι (fateri convenit) κακὸν κίχλην...
10 Numquid volebat haec tabella fidenter
in pergual vix inchoata proponi?
quae nunc abhorret transeuntium visus,
ut pessulum si foribus obdere oblita
lavans latet deprenditurque Pancaste:
15 pudet puellam meque non, puto, taedet.
Sed nunc tuo maerore maereo pictor,
tabella temere picta nec sat argute
nec eleganter. En tuam venustatem
et suavitatem quaque gloriabaris
20 maiorem ad artes indolem caloremque!
O curiosae diligentiae felix
Protogenes! o manusque penicillique
cunctationem et unguibus caput scalptum
unamque in hora lineam, ut satis, ductam!
25 En artium spectator elegans dictus
et praedicatus omnibus mihique ipse,
qui nunc fefelli incultus, horridus, fuscus!
Quis me perosus impulit Deus caecum
ut hoc tabellam vah! refigerem mane
30 quae penicillum machinamque clamaret?
At penicillis ilicet vel ad corvos
coloribusque floridis et austeris,
et anulare pereat atque rubrica
et purpurissum quique arundinum spumae
35 iam limus haesit, mox tritus refert caelum,
ni iam resumo tabulam opusque castigo,
nimia hic coercens, hic opaca conlustrans,
lino, repurgo, dirigo, explico, cogo.
Hoc fiet uno, crede, temporis puncto,
40 dum liceat... Eia non licet, malum: accedunt.
Em tibi homines: fuisse quam esse nunc malim.
Si caecus aliquis ille sit mihi cantor,
si sutor ille calcei cavillator!
Atqui ipse Perseus est hic et Theomnestus.