Poematia et Epigrammata/III

E Wikisource
< Poematia et Epigrammata
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png II IV Fairytale right blue.png


III. - GALLUS MORIENS
Hic hic ubi ictus volnere candidum
110 pectus sarissae figit humo manum
      et colla torquatus reflexit
            languida poplitibus solutis, notis obibit fluminibus procul
viscique sacri robore fertili.
115 Non, brenne, Theutates viarum
            te inmemorem, sate Nocte, ducet. Hic hic obibis. Nunquam utinam tui
vox illa et Euris nuncius ocior
      venantis in silvis opacis
120 attonitas pepulisset auris! Sublimis auras saeva secans volat
atque in Gebennas se adlevat arduas,
      defertur ad vallis et innat
            flumina praetereunte penna,
125 pervadit atro dira silentio
lucos rigentis vox volucris, nigras
      repente debacchata pinus
            exagitat tacitasque quercus. Haec clamat ingens ornus et audiens
130 procera fagus iussa repercutit,
      haec ilices mandata tradunt
            letiferis resonare taxis, haec, bobus agrum dum colit, excipit
manumque buri rusticus erigit,
135 haec pastor exclamansque terret
            graminibus pecudes quietas, haec inter umbras iam druidae stupent
circum tuentes aurea sidera,
      et pensa nocturnum trahentes
140 ante focum trepidae puellae. Sic Haedui Auscique et Senones ruunt
quique arma nigris pendula quercubus
      quique ultimi admirantur undam et
            saxa laris resonantia albis.
145 Utcumque saxis debilitant mare
illic procellae, litore plurimus
      densetur ambactus minacique
            Oceano minitantur hastis, urguente et aestus inruit impetu
150 caterva, harenae iam cumulos levis
      extollit atque undas tolutim
            quadrupedante quatit tumultu. Conantur et perrumpere pectore
equi et viri undas caedere mataris;
155 ast agmen indignatus amplo
            reppulit Oceanus fragore. Mox pervicaces carmina concinunt
instructi et acri gaesa vibrant manu...
      hic te atrior stratum silenti
160 Oceanus novos ambit aestu, dum forte nautae flumine leniter
labentis absens cantica percipis
      aut aure garritum natantis
            aerium moriens alaudae.