Poematia et Epigrammata/VII

E Wikisource
< Poematia et Epigrammata
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png VI VIII Fairytale right blue.png

VII. - AD VICTOREM REGEM

ANNO ITALIAE LIBERATAE L

Hic tu manebis, conditor, optime.
Terramque frustra magnus equus fodit,
      tamquam peracturus diremptam
320 nocte viam dubiamve pugnam. Consistat. Absunt iam litui procul.
Vanescit omnis clamor. Obit furor
      ceu sidus infestum. Renidet
            Pax roseo veneranda caelo.
325 Haec ara Pacis, fortis eques, tuae.
Te rura caelum nutriat augure
      frugesque sol felix ab arvis
            eliciat latiusque raster. Ac temptet altis oppida sibilis
330 foedetque fumis ignipotens labor
      dum dulcis umbra lar et unum
            quemque suus iuvet hortus aura. Maestos sequatur carior exsules
antiqua mater nec sinat immemor
335 errare per diversa terrae
            solivagos inopesque iuris. Nostri revisant litora navitae,
quodcumque nobis paruit aut patet
      per nos, et acres classe certent
340 velivolum perarare caelum. Magnis iuventus maior avis suo
fungatur ultro munere nec bonas
      detrectet artes nec pudorem et
            casta modum veteresque mores.
345 Aedes nitenti congreget atrio
parvos Quirites et docili beet
      virtute. Quos auscultet altrix
            Italia Italiam canentes. Hic tu manebis, pacifer, aereus.
350 Frustraque terram magnus equus cavet.
      Quod si Latini, Victor, olim
            «Mars vigila!» clupeos moventes dicemus, armis cum fragor ingruat
circum recussis, clangor ad ultimum
355 certamen erumpentis ensis
            quo placidae tremat ara Pacis, clangore longo tunc iterabitur
clivoque sacro Ianiculum procul
      atque ensis ensi duxque regi,
360 quod solitus, resonabit: «Adsum!» et fluctuantem subter equis suam
prorsus videbunt Italiam mari
      terraque supremae perennesque
            excubiae geminusque vindex.