Poematia et Epigrammata/VIII

E Wikisource
< Poematia et Epigrammata
Jump to navigation Jump to search
VIII. - MARGARETHAE SABAUDAE ITALORUM REGINAE

Fairytale left blue.png VII IX Fairytale right blue.png

VIII. - MARGARETHAE SABAUDAE ITALORUM REGINAE

(EX ALFRIDI BACCELLII CARMINE TRANSLATUM)

365 Sibilat venti grave vis nivemque
montis in celsos rotat usque muros,
qua silent late loca solitudoque
          ardua candet. Stat iugum summum glacieque vinctum
370 fumido pendet pelago globosque
nubium pinna superante, caelo
          mergitur alto. Insulae solo nova forma caelo
pendet: hanc ambit taciturnus aestus
375 nubium, nix et proprii refulget
          lumine caeli. Crassa quae campos premit atque taetris
cuncta caligo nebulis recondit,
usque ubi vasti pelagi remotus
380 flectitur arcus, eximat nobis utinam supinae
turbidas curas et amara vitae,
quaeque volvuntur per opaca, recte
          non cupienda!
385 Nos poli convexa beent sereni,
quae fluunt ventis, velut aequor undis,
singula et purus referentis astra
          culminis albor! Namque cor nobis nitet hic et aer,
390 hic patet nobis animusque caelumque,
hinc petit mens iam per inane fines
          fine carentes; hinc et ex ampla nivium corona,
qua patescentes sinuantur alpes,
395 spiritus, praesente deo, videtur
          flare per orbem. Euge! iam sese rota solis effert
aurei: lento gradiens triumpho,
dive Sol, caelos humilesque terras
400 lumine lustras. Tum super pigras nebulas globosque
nubium molesque gelu rigentes
aestuant undae roseae micantque
          culmina circum.
405 Auream sic te, perhibent, pater Sol
in iugo stantem radiavit auspex,
regium libras dum animum fugaces
          mentis in alas. Tum gravi pictum pietate vultum,
410 lenius quo nil leviusque risit,
attigit sol exoriens, suoque
          numine complet. Tum tibi temptat pia corda regnum
pace compostum stabilisque rerum
415 sanctitas virtusque, fidelis et con-
          cordia fratrum. Tum fidem, Regina, fere sub albam
per genas offundit amor ruborem,
tum reclinatis oculis inest lux
420 consiliumque, dum tibi Sol et bona pollicetur
augur et dulci decus omne proli,
rite dum subiecta iugo coruscant
          culmina flammis.