Poematia et Epigrammata/X

E Wikisource
< Poematia et Epigrammata
Jump to navigation Jump to search
X. - AD EXTERNOS EPHEMERIDUM SCRIPTORES

Fairytale left blue.png IX XI Fairytale right blue.png

X. - AD EXTERNOS EPHEMERIDUM SCRIPTORES

Haec Roma vobis, haec domus, hospites,
440 antiqua cunctis, hic patrius focus:
     salvete, cives: undecumque est,
          quis peregrinus in urbe Roma? Commune cultis gentibus atrium
Vestae videntes sistitis: hac ferunt
445 ex aede nocturnas per umbras
          perpetuam micuisse flammam. Si nullus aedem nunc tholus obtegit,
si saxa grando putria verberat
     flammamque consumpsit vetustas
450 et cinerem rapuere nimbi; ignem fovetis vos memores sacrum,
nos et fovemus cordibus: adsumus
     flammae sacerdotes redemptae
          nos, «Vigilas? Vigila!» monentes.
455 Humana prorsus mens, vigila! veta,
mens, quidquid aetas protulerit boni
     verique, restingui, facemque
          de face posteritas perennis accendat, et pax rideat et fides
460 nostro quietis omine gentibus
     utque una tellus, una Vesta est,
          una sit unanimis voluntas.