Privilegium Ottonianum

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Privilegium Ottonis Imperatoris
962
editio: incognita
fons: incognitus

In nomine domini Dei omnipotentis patris et filii et spiritus sancti. Ego Otto Dei gratia imperator augustus una cum Ottone glorioso rege filio nostro divina ordinante providentia spondemus atque promittimus per hoc pactum confirmationis nostre tibi beato Petro principi apostolorum et clavigero regni celorum et per te vicario tuo domno Iohanni summo pontifici et universali XIImo pape, sicut a predecessoribus vestris usque nunc in vestra potestate atque dicione tenuistis et disposuistis: civitatem Romanam cum ducatu suo et suburbanis suis atque viculis omnibus et territoriis ejus montanis ac maritimis, litoribus ac portubus.

  1. Seu cunctis civitatibus, castellis, oppidis ac viculis Tuscie partibus, id est Portum, Centumcellas, Cerem, Bledam, Marturianum Sutriam, Nepem, castellum Gallisem, Ortem, Polimartium, Ameriam, Tudam, Perusiam cum tribus insulis suis, id est majore et minore, Pulvensim, Narniam et Utriculum, cum omnibus finibus ac territoriis ad suprascriptas civitates pertinentibus.
  2. Nec non exarchatum Ravernatem sub integritate cum urbibus, civitatibus, oppidis et castellis, que pie recordationis domnus Pippinus et domnus Karlus excellentissimi imperatores, predecessores videlicet nostri, beato Petro apostolo et predecessoribus vestris iam dudum per donationis paginam contulerunt, hoc est civitatem Ravennam et Emeliam: Bobium, Cesenam, Forumpopuli, Forumliui, Fauentiam, Immolam, Bononiam, Ferrariam, Comijaculum et Adrianis atque Gabellum cum omnibus finibus, territoriis atque insulis terra marique ad supradictas civitates pertinentibus.
  3. Simul et Pentapolim, videlicet Ariminum, Pensaurum, Phanum, Senogalliam, Anconam, Ausimum, Humanam, Hesim, Forumsimpronii, Montemfeltri, Urbanum et territorium Balnense, Callis, Luciolis et Eugubium cum omnibus finibus ac territoriis ad easdem civitates pertinentibus.
  4. Eodem modo territorium Sabinense, sicut a domno Karlo imperatore antecessore nostro beato Petro apostolo per donationis scriptum concessum est sub integritate.
  5. Item in partibus Tuscie Longobardorum castellum Felicitatis, Urbem ueterem, Balneum regis, Ferenti, Uiterbum, Orchem, Marcam, Tuscanam, Suanam, Popolonium, Roselles cum suburbanis atque viculis omnibus et territoriis ac maritimis, oppidis ac viculis seu finibus omnibus.
  6. Itemque a Lunis cum insula Corsica, deinde in Suriano, deinde in monte Bardonis, deinde in Berceto, exinde in Parma, deinde in Regia, exinde in Mantua atque in monte Silicis atque provincia Uenetiarum et Istria nec non et cunctum ducatum Spolitanum seu Beneventanum una cum ecclesia sancte Cristine posita prope Papiam iuxta Padum quarto miliario.
  7. Item in partibus Campanie Soram, Arces, Aquinum, Arbinum, Teanum et Capuam.
  8. Nec non et patrimonia ad potestatem et ditionem vestram pertinentia, sicut est patrimonium Beneventanum et patrimonium Neapolitanum atque patrimonia Calabrie superioris et inferioris - de civitate autem Neapolitana cum castellis et territoriis ac finibus et insulis suis sibi pertinentibus, sicuti ad easdem aspicere videntur - nec non patrimonium Sicilie, si Deus nostris illud tradiderit manibus.
  9. Simili modo civitatem Gajetam et Fundim cum omnibus earum pertinentiis.
  10. Insuper offerimus tibi, beate Petre apostole, vicarioque tuo domno Iohanni pape et successoribus ejus pro nostre anime remedio nostrique filii et nostrorum parentum de proprio nostro regno civitates et oppida cum piscariis suis, id est Reatem, Amiternum, Furconem, Nursiam, Baluam et Marsim et alibi civitatem Teramnem cum pertinentiis suis.
  11. Has omnes suprascriptas provintias, urbes et civitates, oppida atque castella, viculos ac territoria simulque et patrimonia pro remedio anime nostre et filii nostri sive parentum nostrorum ac successorum nostrorum et pro cuncto a Deo conservato atque conservando Francorum populo iam dicte ecclesie tue, beate Petre apostole, et per te vicario tuo spiritali patri nostro domno Iohanni summo pontifici et universali pape ejusque successoribus usque in finem seculi eo modo confirmamus, ut in suo detineant iure, principatu atque dicione.
  12. Simili modo per hoc nostre delegationis pactum confirmamus donationes, quas pie recordationis domnus Pippinus rex et postea domnus Karlus excellentissimus imperator beato Petro apostolo spontanea voluntate contulerunt; nec non et censum vel pensionem seu ceteras dationes que annuatim in palacium regis Longobardorum inferri solebant sive de Tuscia sive de ducatu Spoletano, sicut in suprascriptis donationibus continetur et inter sancte memorie Adrianum papam et domnum Karlum imperatorem convenit, quando idem pontifex eidem de suprascriptis ducatibus, id est Tuscano et Spolitano, sue auctoritatis preceptum confirmavit, eo scilicet modo, ut annis singulis predictus census ad partem ecclesie beati Petri apostoli persolvatur, salva super eosdem ducatus nostra in omnibus dominatione et illorum ad nostram partem et filii nostri subjectione.
  13. Ceterum, sicut diximus, omnia superius nominata ita ad vestram partem per hoc nostre confirmationis pactum roboramus, ut in vestro permaneant iure, principatu atque ditione et neque a nobis neque a successoribus nostris per quodlibet argumentum sive machinationem in quacumque parte vestra potestas imminuatur aut a vobis inde aliquid subtrahatur de suprascriptis videlicet provintiis, urbibus, civitatibus, oppidis, castris, viculis, insulis, territoriis atque patrimoniis nec non et pensionibus atque censibus; ita ut neque nos ea facturi simus neque quibuslibet ea facere volentibus consenciamus, sed potius omnia, que superius leguntur, id est provintie civitates, urbes, oppida, castella, territoria et patrimonia atque insulas censusque et pensiones ad partem ecclesie beati Petri apostoli atque pontificum in sacratissima sede illius residentium nos, in quantum possumus, defensores esse testamur, ad hoc, ut ea in illius ditione ad utendum et fruendum atque disponendum firmiter valeant optineri.
  14. Salva in omnibus potestate nostra et filii nostri posterorumque nostrum, secundum quod in pacto et constitutione ac promissionis firmate Eugenii pontificis successorumque illius continetur: id est, ut omnis clerus et universi populi Romani nobilitas propter diversas necessitates et pontificum inrationabiles erga populum sibi subjectum asperitates retundendas sacramento se obliget, quatinus futura pontificum electio, quantum uniuscujusque intellectus fuerit, canonice et iuste fiat; et ut ille, qui ad hoc sanctum atque apostolicum regimen eligitur, nemine consentiente consecratus fiat pontifex, priusquam talem in presentia missorum nostrorum vel filii nostri seu universe generalitatis faciat promissionem pro omnium satisfactione atque futura conservatione, qualem domnus et venerandus spiritalis pater noster Leo sponte fecisse dinoscitur.
  15. Preterea alia minora huic operi inserenda previdimus, videlicet ut in electione pontificum neque liber neque servus ad hoc venire presumat, ut illis Romanis, quos ad hanc electionem per constitutionem sanctorum patrum antiqua admisit consuetudo, aliquod faciat impedimentum; quod, si quis contra hanc nostram institutionem ire presumpserit, exilio tradatur. Insuper eciam, ut nullus missorum nostrorum cujuscumque impeditionis argumentum componere in prefatam electionem audeat, prohibemus.
  16. Nam et hoc omnimodis instituere placuit, ut, qui semel sub speciali defensione domni apostolici sive nostra fuerint suscepti, impetrata iuste utantur defensione; quod, si quis in quemquam illorum, qui hoc promeruerint, violare presumpserit, sciat se periculum vite sue esse incursurum.
  17. Illud etiam confirmamus, ut domno apostolico iustam in omnibus servent oboedientiam seu ducibus ac iudicibus suis ad iusticiam faciendam.
  18. Huic enim institucioni hoc necessario adnectendum esse perspeximus, ut missi domni apostolici seu nostri semper sint constituti, qui annuatim nobis vel filio nostro renunciare valeant, qualiter singuli duces ac judices populo iusticiam faciant, hanc imperialem constitucionem quomodo observent. Qui missi decernimus, ut primum cunctos clamores, qui per negligentiam ducum seu iudicum fuerint inventi, ad notitiam domni apostolici deferant, et ipse unum e duobus eligat: aut statim per eosdem missos fiant ipse necessitates emendate aut misso nostro nobis renunciante per nostros missos a nobis directos emendentur.
  19. Hoc ut ab omnibus fidelibus sancte Dei ecclesie et nostris firmum esse credatur, propriae manus signaculo et nobilium optimatum nostrorum subscriptionibus hoc pactum confirmationis nostre roboravimus et bulle nostre inpressioni adsignari iussimus.
  • Signum domni Ottonis serenissimi imperatoris ac suorum episcoporum, abbatum et comitum.
  • Signum Adaldagi Hamaburgiensis ecclesie archiepiscopi. Signum Hartberti Curiensis ecclesie episcopi. Signum Drvogonis Osnabruguensis ecclesie episcopi. Signum Votonis Argentenensis ecclesie episcopi. Signum Ottuuini Hiltinsemensis ecclesie episcopi. Signum Landuuarti Mindonensis ecclesie episcopi. Signum Otgeri Nemetinensis ecclesie episcopi. Signum Gezonis Tortunensis ecclesie episcopi. Signum Hucberti Parmanensis ecclesie episcopi. Signum Vuidonis Mutunensis ecclesie episcopi. Signum Hattonis Fuldensis monasterii abbatis. Signum Guntharii Herolfesfeldensis monasterii abbatis. Signum Eberharti comitis. Signum Guntharii comitis. Signum Burgharti comitis. Signum Vtonis comitis. Signum Cvonrates comitis. Signum Ernustes. Signum Thieteres, Ricdages, Liupen, Hartuuiges, Arnolues, Ingilthies, Burchartes, Retinges.

Anno Dominice Incarnationis DCCCCLXII., indict.V, mense Feb., XIII. die ejusdem mensis, anno vero domni Ottonis imperii invictissimi imperatoris XXVII

  • facta est hec pactio feliciter.