Mensis September | Cunobelinus |
2. Gāius Iūlius Caesar, postquam cōpiās suās pedestrēs et equestrēs ex Britanniā in Galliam trānsportāvit, nihil amplius dē Britannīs cōgitāvit. Ab incolīs lītoris merīdiānī victōriam reportāverat, ad flūmen Tamesam penetrāverat, oppidum Cassivellaunī expugnāverat, magnum numerum captīvōrum in servitūtem vēnumdederat, tribūtum Britannīs imperāverat. Id eī satis erat. Sed Britanniam nōn rēvērā dēbellāverat, nec victōria eius magna fuerat. Tacitus eum nōn magnam victōriam reportāvisse in capite tertiō decimō Vītae Agricolae affirmat. “Dīvus Iūlius” inquit “Britanniam Rōmānīs mōnstrāvit, sed nōn dēbellāvit.” Britannī autem virī animō fortī erant. Tribūtum et servitūtem nōn tolerābant.
Et Rōmānīs post tempora C. Iūliī Caesaris longa oblīviō erat Britanniae. Nam per multōs annōs bellum domesticum cīvitātem Rōmānam vexāvit. Post fīnem eius bellī Rōmānī Augustum prīncipem creāvērunt. Eī Britannia nōn cūrae erat. Nec prīncipēs secundus et tertius, Tiberius et Caligula, īnsulam nostram intrāvērunt; quamquam Caligula dē eā intrandā cōgitāvit.
Mensis September | Cunobelinus |