Jump to content

Pro Patria/III

Unchecked
E Wikisource
 Britannia Liberata Caractacus 
III. Cunobelinus
[ei, eae, ea.Plural Number.]

3. Itaque per centum ferē annōs rēgēs Britannicī vel rēgīnae Britannicae in Britanniā rēgnāvērunt, nec Rōmānī Britannōs bellō vexāvērunt. In numerō eōrum rēgum erat Cunobelīnus. Is rēvērā “Britannōrum rēx” erat: sīc eum Suētōnius, scrīptor Rōmānus, nōminat. Nam quamquam nōn omnēs gentēs Britannicae eī subiectae erant, tamen magnam partem gentium Britanniae mediterrāneae et merīdiānae in ūnum rēgnum cōnsociāverat. Caput eārum gentium Camulodūnum erat. Exstant hodiē nummī Cunobelīnī; in eīs nōmen rēgis vel litterās nōnnūllās eius nōminis lēctitāre possumus: exstant quoque nummī patris eius Tasciovānī et frātris eius Epaticcī.

British Coins

Cunobelīnus multōs annōs rēgnāvit; eō ferē tempore rēx Britannōrum erat cum Tiberius et Caligula prīncipēs Rōmānōrum erant. Eī ab annō quārtō decimō ad annum prīmum et quadrāgēsimum post Chrīstum nātum imperiō Rōmānō praeerant. Iēsus Chrīstus nātus erat dum Augustus prīnceps erat: mortī datus erat dum Tiberius imperitābat, ut Tacitus in capite quārtō et quadrāgēsimō librī quīntī decimī Annālium commemorat. Inter fīliōs Cunobelīnī erant Caractacus et Togodumnus.

4. Is rēx magnus et bonus erat, atque dēfēnsor ācer lībertātis Britannicae. Sed Rōmānī tantum rēgem tolerāre nōn poterant. Itaque dē novā expedītiōne contrā Britanniam cōgitābant. Poētae Rōmānī eius aetātis īnsulam nostram et incolās eius saepe commemorant. Horātius eōs “ferōs” et “remōtōs” et “intāctōs” (id est “nōn dēbellātōs” vel “līberōs”) nōminat: Vergilius eōs “tōtō orbe terrārum dīvīsōs” (id est “sēparātōs”) vocat. Mare eōs ab aliīs partibus orbis terrārum sēparābat; et lībertās eīs cāra erat. Prō ārīs et focīs suīs contrā Rōmānōs magnā virtūte pugnāverant, atque hostibus Rōmānōrum in bellō Gallicō auxilia subministrāverant. Itaque Rōmānī lībertātem eōrum nōn tolerābant.

Nummus Augusti: Caput Augusti, figura Sphingis
NUMMUS AUGUSTI
(CAPUT AUGUSTI) (FIGURA SPHINGIS)
 Britannia Liberata Caractacus