Jump to content

Pro Patria/XII

Unchecked
E Wikisource
 Origo Reipublicae Africanae Milites Reginae 
XII. Initium Belli.
[Third ConjugationFuture, Active and Passive.]

36. Magnum perīculum bellī esse magister noster dīcit. “In litterīs” inquit “quās praefectus Britannicus nūper ex Terrā Nātālī dedit, Batāvī magnās cōpiās cōnscrībere nūntiantur. Nōs duodecim tantum mīlia mīlitum in Terrā Nātālī habēmus; in exercitū Batāvōrum multō plūrēs sunt. Cōpiās maiōrēs mox mittēmus, colōniae dēfendendae causā; sed sī Batāvī exercitum suum in Terram Nātālem dūcent, quid prohibēbit eōs tōtam colōniam percurrere, dum cōpiae nostrae in marī erunt? Magnum exercitum in Indiā habēmus; sed is ad hoc bellum nōn mittētur.” Sīc dīcit magister noster. Sed nōs puerī bellum nōn formīdāmus. Colōniās nostrās ‘rōbur et aes triplex’ nāvium longārum Britannicārum dēfendet. ‘Etiam atque etiam pugnābimus et vincēmus’ ut est in carmine nostrō Anglicō. Britannia est domina undārum. Sī bellum erit, pater meus ex Colōniā litterās ad mē mox mittet, ut spērō. Litterās quās scrībet ad patruum meum mittam; nam eās libenter leget. Posteā hās et aliās litterās colligam et in commentāriōs meōs exscrībam. Ēn litterārum ipsārum exemplum!

[Third ConjugationPerfect, Stems Active, formed with s.]

37. Patruus Antonio suo Salutem dicit.

Sī valēs, bene est; ego valeō. Ex Āfricā semper aliquid novī! Sīc dīcēbant Graecī, et hodiē quoque vērum est. Nam Batāvī summā audāciā ad nōs litterās ultimās mīsērunt, in quibus bellum nōbīs indīxērunt, nisi cōpiās nostrās, quae in colōniīs nostrīs Āfricānīs quaeque adhūc in marī sunt, intrā diem dēdūxerimus. Ō audāciam singulārem Stephanī Jōannis Paulī, quī praefectus Reīpūblicae Āfricānae est! Nōs nihil respondēbimus; nūllās cōpiās dēdūcēmus; immō maiōrēs mittēmus. Quae est causa tantae audāciae, tantae stultitiae? Sed bellum nōn parvum erit. Batāvī sexāgintā mīlia virōrum habēbunt. Nam Orangia, cui nōmen est Līberae Cīvitātī, sē cum Rēpūblicā Āfricānā cōnsociāvit, et magnam multitūdinem virōrum ad bellum prōmīsit. Mīrum est quod haec cīvitās nōbīs bellum indīxit. Nam nūlla causa discordiae est inter nōs et Orangiam. Amita tua tibi multam salūtem dīcit. Cūrā tē dīligenter. Valē. Diē quīntō ante Īdūs Octōbrēs scrīpsī.

[Third ConjugationPerfect Stems Active, formed without any affix.]

38. Pater filio suo salutem plurimam dicit.[1]

Sī valēs, bene est; ego et māter tua valēmus.

‘Āfrica terribilī tremit horrida terra tumultū.’

Num versum illum poētae antīquī lēgistī? Hodiē quoque dīcī potest. Duōbus in proeliīs hostēs vīcimus et Terram Nātālem, ut poterāmus, dēfendimus. Prīmam victōriam diē tertiō decimō ante Kalendās Novembrēs ad Collem Talānam reportāvimus, quī in angulō Terrae Nātālis situs est. Hostēs cōpiās suās in collem collēgerant; sed duae cohortēs Hibernicae et ūna Anglica impigrē prōcucurrērunt et hostēs ex colle pepulērunt. Sed lēgātus Britannicus, graviter vulnerātus, post proelium exspīrāvit. Postrīdiē alter exercitus Britannicus hostēs ad Saltum Cervīnum, inter Collem Talānam et Castra Mariāna situm, vīcit. Batāvī tum quoque in montibus stābant; per tōtum diem et nostrī et hostēs fortissimē pugnāvērunt; sub vesperum trēs cohortēs Anglōrum et Scōtōrum ūnā cum manū equitum Āfricānōrum levis armātūrae montēs ascendērunt et hostēs in fugam dedērunt. Batāvī duo tormenta āmīsērunt ūnā cum vēxillō in quō erat īnsigne Reīpūblicae Batāvae Cōnsociātae. Valē, mī cārissime, et scrībe mox ad nōs. Haec ex Colōniā diē septimō ante Kalendās Novembrēs scrīpsī.

[Third Conjugation.Perfect, Pluperfect, Fut. Perf., Passive]

39. Pater Filio suo Salutem.[2]

S.V.B.E.E.V. Hās litterās, mī fīlī, nōn libenter legēs. Nam dē fortūnā mūtātā dīcam. Nostrī post victōriās illās, dē quibus in priōribus litterīs scrīpsī, loca obtinēre nōn poterant. Itaque cōpiae nostrae reductae sunt et circum Castra Mariāna collēctae; ubi diē trīcēsimō mēnsis Octōbris proelium ante oppidum commissum est. Quō in proeliō nostrī labōrāvērunt. Sed opportūnē accidit quod nōnnūlla tormenta nāvālia, quae classiāriī nostrī in ipsō tempore apportāvērunt, nostrīs auxiliō fuērunt. Post proelium autem magnum incommodum nūntiātum est. Nam proximā nocte duae cohortēs nostrōrum in collem, quī ad septentriōnēs situs est, missae erant, locī occupandī causā. Sed in itinere mūlīs, quī tormenta nostra trahēbant, terror subitō incidit, et omnēs velut furōre āctī in fugam sē dedērunt, arma virōsque in tenebrīs praecipitantēs. Postrīdiē māne nostrī sē in locō inīquō esse vīdērunt: ab hostibus undique circumdatī erant. Fortiter sed frūstrā sē dēfendērunt, et tandem coāctī sunt sē dēdere. Haec Nōnīs Novembribus scrīpsī.

 Origo Reipublicae Africanae Milites Reginae 
——————
Notae
  1. Hae litterae Īdibus Novembribus in Angliam redditae sunt.
  2. Litterae diē tertiō et vīcēsimō mēnsis Novembris redditae.