Initium Belli | Tria Oppida Obsessa |
40. Hodiē diēs est tertius mēnsis Novembris. Nōs puerī multa dē bellō audīmus. Veniunt ferē cotīdiē litterae ab amīcīs nostrīs, quae magnō studiō leguntur et cūstōdiuntur. Magnopere nōs dēlectat dē ‘Mīlitibus Rēgīnae’ audīre et cantāre. Hodiē magister noster, postquam in scholam vēnit “Audīte, puerī,” inquit “quod in actīs diurnīs lēgī. Batāvī cōpiās nostrās circumdedērunt. Castra Mariāna duodecim mīlia nostrōrum cūstōdiunt. Sed nōn facile erit oppidum mūnīre. In campō iacet, quem collēs undique circumdant. In collibus Batāvī tormenta sua magna posuērunt, unde missilia omnis generis in oppidum effundere poterunt. Numerō nostrōs multum superant. Sed quīnquāgintā mīlia virōrum in Āfricam Merīdiānam nūper ēmīsimus.”
41. “Sed cūr nōn multō ante” inquit “bellum cūrāvimus? Nam prōverbium est ‘in pāce bellum parā.’ Crēbrī nūntiī dē perīculō bellī veniēbant. Batāvōs enim bellum per multōs annōs parāre audiēbāmus: urbēs suās mūniēbant, mīlitēs ex omnibus partibus Eurōpae cōnscrībēbant. Sed nōs nihil cūrāvimus. Nesciēbāmus enim perīculum vērum esse. Nunc scīmus: sed num sērō scīmus? Magnum exercitum nūper ēmīsimus: sed quandō in Āfricam Merīdiānam adveniet? Num ante adventum exercitūs nostrī dē aliīs victōriīs Batāvōrum audiēmus? Quis Terram Nātālem ā Batāvīs cūstōdiet, dum exercitus noster in marī erit? Nam sex mīlia mīlium passuum sunt inter nōs et prōmunturium Speī Bonae. Hostibus autem tōta regiō ubi pugnābitur, omnia vada omnium flūminum nōta sunt.”
42. Hodiē, quī est diēs decimus mēnsis Novembris, dē adventū in Āfricam Merīdiānam ūnīus ex magnīs illīs nāvibus, quae ‘Castella’ nōminantur, audīvimus. Ā portū nostrō Angelicō ad Prōmunturium Speī Bonae intrā vīgintī diēs nāvigāverat. Herī advēnit, et statim ad Portum Nātālem missa est, quō intrā paucōs diēs perveniet. Sed Castra Mariāna ducentā ferē mīlia passuum ā Portū Nātālī distant. In illā autem nāvī est ūna cohors eōrum quī patriam vocantem audīvērunt. Imperātor noster, cui cognōmen est Buller, prīdiē Kalendās Novembrēs advēnerat. Intereā nostrī Castra Mariāna fortiter cūstōdiērunt. Ea loca quae mūnīrī poterant mūnīvērunt. Opportūnē vērō accidit quod tormenta illa nāvālia, quae ad proelium ante oppidum commissum in ipsō tempore advēnērunt, nunc in oppidō sunt.
Initium Belli | Tria Oppida Obsessa |