Milites Reginae | Victoriae et Clades Britannicae |
43. Māter fīliō suō salūtem plūrimam.
S.V.B.E. Nōs valēmus. Hās litterās, quās Nōnīs Decembribus scrībēbam, tū, mī Antōnī, nōn ante fēriās Nātālēs accipiēs: et omnia quae scrībere poteram, iam ante adventum litterārum meārum audierīs. Sed pauca verba ad tē mittere cupiēbam. Cūr tam diū nihil litterārum ā tē? Ut valēs? Quid tū et condiscipulī tuī, Mārcus et Alexander, inter fēriās faciētis? Mox ā tē litterās accipiēmus, ut spērō. Nōs magnum dolōrem ex bellō capimus. Batāvī Castra Mariāna iam plūs quam trīgintā diēs obsident. Oppidum capere magnopere cupiunt, et fortasse capient. Noctēs diēsque missilia omnis generis in oppidum iaciunt, et impetūs in nostrōs faciunt. Nostrī autem quid facere possunt? Dēficit cibus, dēficit aqua. Vix somnum capere possunt. Necesse est eīs cunīculōs et puteōs in terrā fodere. Eō sē recipiunt sī tormenta Batāvōrum audiuntur; sed paucī tormentīs interficiuntur. Sīc litterae, quae per columbās mittuntur, nūntiant. Et duo alia oppida Britannica, Adamantopolis et Stātiō Bechuanārum, ā Batāvīs obsidentur. Tū vērō mox rescrībe. Etiam atque etiam valē.
Milites Reginae | Victoriae et Clades Britannicae |