Victoriae et Clades Britannicae | Post tenebras lux |
48. Hodiē Diēs Nātālis est Chrīstī. Ante paucōs diēs novus imperātor Britannicus ad Prōmunturium Speī Bonae nāvigāvit. Dē quō patruus meus haec dīxit: “In hōc virō summa est scientia bellī, clārissima virtūs, ēgregia fortūna. Magnum sibi quondam nōmen in Indiā fēcit; nunc senex est, septem et sexāgintā annōs nātus. Et pater est illīus adulēscentis quī ad Tugēlam cecidit dum facinus pulchrum et perīculōsum facit. Pater mortem fīliī suī dēplōrat; sed patriam ipsam vocantem audīvit. Sit eī iter prosperum! Sit in illō nōmine Speī Bonae ōmen rērum prosperārum! Nam nōmen est ōmen, ut poēta Rōmānus dīxit. Quondam Prōmunturium Procellārum vocābātur. Exercituī maximō ducentōrum mīlium virōrum praeerit. Numquam post hominum memoriam tantus exercitus trāns mare trānsportātus est, quantum nunc ēmīsimus. Quod reīpūblicae nostrae prōsit!”
49. Postrīdiē patruus meus haec ex āctīs diurnīs recitāvit: “Ex Āfricā Merīdiānā nihil novī. Sed magnitūdō populī Britannicī prope admīrābilior in rēbus adversīs quam in prosperīs fuit. Opus magnī labōris erit, tot atque tam validōs hostēs vincere. Sed etiam atque etiam pugnēmus, dōnec vīcerimus. Deus nōbīs fortūnam det! Nē dēspērēmus! Festīnēmus lentē, sīcut Fabius ille Maximus fēcit, dē quō poēta Rōmānus haec scrīpsit:
Ūnŭs hŏmō nōbīs cūnctāndō rēstĭtŭīt rēm.
Hoc bellum Britanniam, mātrem tot fīliārum ēgregiārum, cum colōniīs suīs in ūnīus et maiōris populī corpus cōnsecrāvit.
Ūnă dūm Rēgīnă nōstr(a) ēst, ūnŭs īn Rēgīn(am) āmōr,
Ūnūm foēdŭs ōmnĭs ēstō nōmĭnīs Brĭtānnĭcī!
Sīc ūnā vōce exclāmat Maior illa Britannia, cui sōl numquam occidit. Colōniae autem nostrae līberae maximam sibi laudem esse iūdicant, dīcere posse:
Fīlĭă mātrĭs īn dŏmō,
Dŏmĭnă sūm tămēn dŏmī.
Tū, Canada, duo mīlia fīliōrum tuōrum mīsistī. Vōs, Colōniae Austrāliēnsēs, cum Novā Zēlandā et Tasmāniā octo mīlia mīsistis. Tū, Terra Nātālis, quae fīlia Britanniae nātū minima es, quīnque mīlia dedistī. Quam vēra sunt verba Horātiī!
Caēlūm nōn ănĭmūm mūtānt quī trāns mārĕ cŭrrūnt.
Et in Britanniā ipsā magna multitūdō voluntāriōrum nōmina sua dedērunt. Deus salvam praestet Rēgīnam!”
Victoriae et Clades Britannicae | Post tenebras lux |