Foedus nominis Britannici | Adamantopolis obsidione liberata |
XVII. Post tenebras lux.
[Present Subjunctive of sum and First Conjugation.]
50. Initium est novī annī. Batāvōs piget Castra Mariāna iam duōs mēnsēs obsidēre; nostrōs quoque obsidērī piget. Hostēs igitur operam dant ut oppidum vī expugnent, et diem cōnstituunt quō impetum in Caesaris Castra dent, quae ad merīdiem oppidī iacent. Dē quā rē patruus meus haec recitāvit:—“Silentiō noctis pedibusque nūdīs collem ascendere incipiunt. Sed Mancuniēnsēs nostrī ad arma volant. Ad decimam hōram diēī pugnātur, quō tempore tantus imber cadit, ut sōl nebulīs obscūrētur. Tum impetum tam ācrem in Batāvōs faciunt ut eōs prōpulsent et castra salva praestent. Pulcherrimum erat facinus. Sed in oppidō summa inopia est, ut litterae, quae per columbās mittuntur, nūntiant. Cibus cārissimus est; nūllī iam bovēs, nūllae ovēs, nūllī porcī in oppidō sunt. Carne equīnā vīctitant. Multī hominēs aegrōtant; sed ubi nūllae vaccae sunt, lac dēest. Gallīnae dēnāriīs vīgintī cōnstant, duodecim ōva trīgintā dēnāriīs, cētera grandī pretiō. Nāvis āeria nōnnumquam ex oppidō ēmittitur, ut quae apud hostēs aguntur explōrētur. Ex quā nostrī fēminās Batāvās cum fēstō ōrnātū nōnnumquam vident, quae viā ferrātā portantur, ut obsidiōnem spectent.” Nāvis āeria ita facta est ut ad terram applicētur, sī necesse sit. Nam cum āere plēna est, in caelum ascendit; cum āēr ēmittitur, dēscendit.
Foedus nominis Britannici | Adamantopolis obsidione liberata |