Jump to content

Pro Patria/XX

Unchecked
E Wikisource
 Dies Maiubensis
XX. Pax Britannica.

56. Pater Fīliō suō clārissimō salūtem.

Hodiē, mī fīlī, tibi longās litterās scrībere in animō habeō. Plūs quam trēs mēnsēs sunt ex quō, exercitus Batāvus ad Montem Equīnum captus est, et cōpiae nostrae victrīcēs Flōrifontium, caput Orangiae, intrāvērunt. Nunc vēxillum Britannicum Praetōriae, in ipsō capite Reīpūblicae Āfricānae, salūtāvimus. Vōs, quī in Britanniā habitātis, gaudēre sciō. Sed quantō gaudiō nōs, quī per tot annōs hunc diem expectāvimus, triumphāre putātis? Narrābō tibi: abhinc annōs ūndēvīgintī, post clādem illam Maiūbēnsem, Britannī, quī Praetōriae habitābant, vēxillum Britannicum velut mortuum humāvērunt. In monumentō īnscrīptum est ‘In memoriam vēxillī Britannicī cārissimī, quod annō mīllēsimō octingentēsimō octōgēsimō prīmō vītā dēcessit, quattuor annōs nātum. Resurgam.’ Resurrēxit. Hodiē omnia plēna sunt laetitiae. Statiō illa Bechuanārum, quae per septem mēnsēs obsidiōnem tantā fortitūdine, animō tam hilarō sustinuerat, obsidiōne līberāta est. Tibi, dux fortissime, quī oppidum prosperē dēfendistī, grātiās agimus maximās. Bene vertat, quod agās! Flōreat Domus Carthūsiana, in quā ēducātus es! Sed eōs quoque memoriā teneāmus, quī prō patriā pugnantēs vītam exspīrāvērunt. Solum Āfricānum Britanniae et colōniārum Britannicārum commūne sepulchrum est. Monumentum in memoriam fīliī imperātōris nostrī ad Tugēlam factum nūper vīdī: in quō haec verba sunt —

In Memoriam
frederici hugonis sherston roberts
qui die XVIII ante kal. ian. a. s. MDCCCXCIX vulnus mortiferum accepit
dum facinus egregium et audax facit
propter quod crucis victorianae decus meruit.
ad tugelam postridie exspiravit.

Vīta eius brevis sed nōn imperfecta fuit. Nam quid pulchrius est quam prō patriā pugnantem vītam exspīrāre? Tū, mī fīlī, exemplum tantae virtūtis memoriā tenē. Ab hīs et huiusmodī virīs imperium Britannicum conditum est et cōnservābitur. Flōreat Etona, ubi adulēscēns ille fortissimus ēducātus est! Quid est imperium Britannicum? Societās populōrum et nātiōnum, quae commūniōne beneficiōrum officiōrumque continētur. Bella enim prō sociīs colōniīsque sūmuntur et geruntur; colōniae prō Britanniā, commūnī omnium Britannōrum parente, sanguinem suum profundere parātae sunt. Nam prīncipātus Britannicus imperium et lībertātem, rēs quondam inter sē contrāriās, cōnsociat. Itaque illud patrōcinium orbis terrārum vērius quam imperium nōminārī oportet. Videāmus, mī fīlī, nē, ut maiōribus nostrīs pulcherrimum fuit tantam nōbīs glōriam imperiī trādere, sīc nōbīs turpissimum sit id quod accēpimus obtinēre et cōnservāre nōn posse. Illud vērō imperiī nostrī firmissimum fundāmentum est quod victōs in cīvitātem admittere possumus. Iānua nostra omnibus aperta est. Batāvīs, igitur, sīcut aliīs populīs victīs, cīvibus Britannicīs esse licet. Ex hostibus sociī aliquandō fuerint, ut spērāmus; quō tempore hanc sibi quisque maximam laudem iūdicābit, ut dē sē dīcere possit ‘Cīvis Britannicus sum,’ et dē Britanniā

Fēcīstī pătrĭām dīvērsīs gēntĭbŭs ūnām!

Nam quae Claudiānus, poēta Rōmānus, dē urbe Rōmā scrīpsit, ea etiam vērius dē Britanniā dīcere licet:

Haēc ēst, īn grĕmĭūm vīctōs quaē sōlă rĕcēpĭt,
Hūmānūmquĕ gĕnūs cōmmūnī nōmĭnĕ fōvĭt,
Mātrīs nōn dŏmĭnae rītū; cīvēsquĕ vŏcāvĭt
Quōs dŏmŭīt, nēxūquĕ pĭō lōngīnquă rĕvīxĭt.
Huīūs pācĭfĭcīs dēbēmūs mōrĭbŭs ōmnēs
Quōd cūnctī gēns ūnă sŭmūs.

Nōs, igitur, hodiē, sīcut ōlim Camillus ille Rōmānus, templum Concordiae cōnsecrēmus, in quō haec verba īnscrībuntur: paci et libertati restitutae.

Bēllāvĭmŭs; ēstō.
Sēd cĕcĭdēr(e) ŏdĭ(a), ēt trīstēs mōrs ōbrŭĭt īrās.

Tū vērō, fīlī mī cārissime, bene valē, et mē amā. Scrīpsī Nōnīs Iūniīs, Annō Salūtis mdcccc.

Vexillum Britannicum
 Dies Maiubensis