Adamantopolis obsidione liberata | Pax Britannica |
53. Kalendae sunt hodiē Mārtiae. Victōria per tōtum imperium Britannicum conclāmātur! Nam duās magnās victōriās ā Batāvīs reputāvimus. In fīnibus Orangiae noster vēnit, vīdit, vīcit. Batāvus castra sua ad Montem Equīnum mōverat, ubi in rīpīs Flūminis Turbulentī fossās cunīculōsque mōre suō fōderat, in quibus suī tūtī essent. Ibi noster eum velut indāgine circumdedit, nē ēvādere posset.
Batāvī sē per decem diēs fortissimē dēfendērunt, sed frūstrā. Nostrī quoque fossās contrā fossās Batāvōrum fōdērunt; hās ita cotīdiē propius mōvērunt, ut tandem septingentōs tantum passūs ā fossīs Batāvōrum abessent. Postrēmō duae centuriae Canadēnsium noctū etiam propius appropinquāvērunt, et ibi novās fossās fōdērunt. Tum Batāvus salūtem dēspērāvit, et postrīdiē sē cum tōtō exercitū suō dēdidit. Diēs erat Maiubēnsis. Quattuor mīlia captīvōrum in Colōniam missī sunt. Rēgīna nostra populō Canadēnsī litterās mīsit, in quibus admīrātiōnem tantae virtūtis significat, et mortem tot virōrum fortium dēplōrat. Dē imperātōre nostrō Mārcus hunc versum scrīpsit:Ūnŭs hŏmō nōbīs prōpĕrăndō rēstĭtŭīt rēm.
54. Altera victōria eius diēī in Terrā Nātālī reportāta est, ubi Fabius ille noster operam dabat ut Castra Mariāna obsidiōne līberāret. Bis iam flūmen Tugēlam trāiēcerat, ut hostēs locō movēret et viam ad oppidum obsessum faceret. Sed bis coāctus erat ut suōs redūceret. Dē quibus expedītiōnibus patruus meus ad mē haec scrīpsit: “Via trāns montēs tam altōs et difficilēs dūcēbat, ut paucī multōs itinere facile prohibērent. Sed nostrī per trēs mēnsēs tantam virtūtem praestitērunt, ut calōrem, pruīnam, imbrem, inopiam, vulnera, mortem aequō atque hilarō animō tolerārent, montēs altissimōs ascenderent, loca inīquissima caperent, omnem vim et impetum bellī sustinērent. Haec facilia ex difficillimīs magnitūdō animī reddidit; ut omnēs hominēs dē tantā fortitūdine cum admīrātiōne audīrent, iūdicārentque nūllōs mīlitēs umquam fortius sanguinem suum prō patriā profūdisse. Et quamquam ter frūstrā contenderent, ut hostēs ex illīs montibus pellerent, tamen audāciā vērē Britannicā cōnstituērunt ut etiam atque etiam pugnārent, dōnec vincerent.”
55. Et vīcērunt. Nam postquam diē alterō et vīcēsimō mēnsis Februāriī legiō Hibernica flūmen ab oriente trāiēcit, ut collem Petrēium, in quō Batāvī stābant, caperet, diē septimō et vīcēsimō tōtus exercitus Britannicus trāiēcit et cum Batāvīs proelium commīsit. Tam ācriter pugnātum est ut ex nostrīs mīlle sēscentī virī mitterentur. Tandem sub noctem collēs illōs omnēs cēpimus et hostēs in fugam coniēcimus. Posterō diē manus equitum Britannicōrum in oppidum, iam quattuor mēnsēs obsessum, equitāvit. Magnum erat gaudium et obsessōrum et eōrum quī oppidum obsidiōne līberāvērunt. Et maius fortasse est gaudium tōtīus imperiī Britannicī. Ō diem pulchrum, quō per virtūtem mīlitum nostrōrum et oppidō illī obsessō et patriae nova lūx affulsit! Nōbīs puerīs propter duās illās victōriās diēs fēriātus datus est, quō scholīs līberī essēmus. Noctū schola nostra ignibus fēstīs illūstrāta est; et magistrī et puerī īnsignia triumphālia in memoriam Montis Equīnī et Castrōrum Mariānōrum fabricāta gerēbant.
Adamantopolis obsidione liberata | Pax Britannica |