Jump to content

Pro defensione trium capitulorum/1

Checked
E Wikisource



LIBER II 

LIBER PRIMUS.

CAPUT PRIMUM. Quod Justinianus, in confessione fidei suae, unum de Trinitate crucifixum, beatam Mariam vere et proprie matrem Dei, et Christi duas esse naturas recte professus sit.

Confessionem tuae fidei, clementissime imperator, magni concilii Chalcedonensis definitionibus consonantem, et approbavi semper, et adversus multorum contradictiones asserui. Nam cum duae nunc ferveant haereses ab eodem concilio refutatae, quae contentione quidem contraria, sed detestatione simili, mysterium divinae incarnationis oppugnant, Nestorianorum dico et Eutychianorum: quid salubrius vel quid evidentius adversus utramque haeresim dici potuit, quam quod ipse confessus es, unum de Trinitate pro nobis crucifixum? quem magnum Deum te credere docuit Apostolus dicens: Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, caste et juste et pie vivamus in hoc saeculo, exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei Salvatoris nostri Jesu Christi (Tit. II, 2). Propter quod etiam beatam Virginem Mariam vere et proprie matrem Dei esse dixisti. Non enim alium scis Deum Verbum, et alium Jesum Christum, quem in duabus naturis unum eumdemque pronuntiasti consubstantialem esse Patri secundum deitatem, et consubstantialem nobis eumdem secundum humanitatem; et de quo consequenter etiam hoc dixisti: « Nam sicut est in deitate perfectus, ita idem in humanitate perfectus est. » Quae omnia certum est te juxta Chalcedonensis concilii sententiam protulisse. Nam unum esse de Trinitate Dominum Jesum Christum, ex ejusdem synodi allocutione, quam ad Marcianum principem fecit, evidenter ostenditur. Ubi cum beati Leonis Ecclesiae Romanae praesulis epistolam contra haereticorum maledicta defenderet, post aliquanta sic ait: « Facile est advertere quod, ambiguitate quaestionis exorta, Patrum interpretationibus nostram confessionem coaptasse cognoscimur, satisfacientes quod in nullo discordem intelligentiae eorum detulerimus animum, sed his utamur testibus ad nostrae fidei firmitatem. Sic Athanasii ad Epictetum amplectimur litteras; sic tanquam propriam Gregorii ad Cledonium epistolam ubique praeferimus. Et quid oportet plura dicere? Si enim per epistolas Ecclesiae dogmata declarari pro unaquaque quaestione dignum culpa judicant, ipsum imprimis beatissimum Cyrillum quilibet poterit denotare, qui litteris suis quod sentiebat Orientalibus expressit; nec non et magnum Proclum huic vituperationi subjiciet, qui eisdem Orientalibus volumen ad Armenos pro fidei congruentia destinavit. His autem consociabitur ad culpam et sapientissimus Joannes Antiochenus episcopus, qui haereticorum maledicta rejiciens, et apostolicae doctrinae dogma declarans, totius Orientis confessionem, velut ex uno ore sanctissimo Proclo et ei qui per idem tempus mundi regebat gubernacula, destinavit. » In hoc autem volumine ad Armenos, quod, ut memorata synodus ait, magnus Proclus Orientalibus quoque pro fidei congruentia destinavit, ita confessus est (Edit. Rom., pag. 128): « Nec enim dicentes Filium passum, ratione deitatis eum pati potuisse sentimus, siquidem divina natura nullam prorsus recipit passionem; sed confitentes Deum Verbum unum ex Trinitate incarnatum, tribuimus intelligendi materiam his qui fideliter sciscitantur cur incarnari dignatus est. » Scribens etiam beato Joanni Antiocheno, cui et illa quae scripserat ad Armenos, pro servanda communis fidei societate, direxit, ut sicut unum atque idem omnes corde credebant ad justitiam, sic etiam una et eadem ore omnium confessio fieret ad salutem, sic ait (Liberat. cap. 10): « Dicentes autem iterum passibilem Deum, id est Christum, confitemur eum non eo passum quod erat, sed quod factum est, id est propria carne- et ita praedicantes nullo modo fallimur: quoniam quidem et unum ex Trinitate secundum carnem crucifixum fatemur, et deitatem passibilem minime blasphemamus. » Et hanc ejus sanam doctrinam sapientissimus Joannes Antiochenus cum orientali concilio suis litteris approbavit; in quibus eum memorata synodus Chalcedonensis testatur haereticorum maledicta rejecisse, et apostolicam declarasse doctrinam. Qui rescribens eidem beato Proclo dixit: « Tomum qui ad Armenos factus est a reverentissimo nostro filio diacono Theodosio, qui dignus est tuis dispositionibus ministrare, ob eam quae inest ei super aetatem diligentiam, et petivimus, et cum omni delectatione ejus fecimus mentionem. Faciebat autem nobis delectationem non pulchritudo compositionis sola, neque argumentationum multitudo contra utramque partem adversantium pertractata, quantum ipsa sacrorum dogmatum cautela simul et pietas. Pietas quidem, quia regalem divinarum Scripturarum in his quae dicebantur, verbum veritatis recte confitens, pergebas, non sine testimoniis Scripturae praesumens aliquid ex potestate propria praedicare: cautela vero, quia cum divinis Scripturis etiam Patrum dicta, ad probandum quae dicebantur, proponebas. » Scribens etiam beato Cyrillo supradictus Joannes cum eadem synodo Orientis, ita se tomum ipsum ad Armenos approbasse perhibuit: « Sanctissimo, inquit, episcopo Proclo tomum recto revera et pie habentem, quem ad Armenos scripsit, nobis destinante, et nostrum quaerente consensum, omnia facta sunt a nobis, et in nullo minus fecimus. » Apparuit igitur, religiose imperator, quod secundum sententiam ipsius magnae synodi confessus es unum de Trinitate pro nobis crucifixum: quandoquidem in eis epistolis haec tua confessio continetur, quibus tantam auctoritatem detulit, ut earum exemplo defendendam beati Leonis epistolam judicaret ( post acta concilii ). Illud etiam quod beatam Mariam vere et proprie matrem Dei esse dixisti, in eadem synodi allocutione invenimus esse firmatum, ubi dictum est: « Verum non latuit indormitabilem oculum naturae communis inimicus, sed tanquam luminaria confestim Patres nostros, his quos tenebrarum pervaserat error, ostendit; qui cunctis reserarent intelligentiam fidei, et incarnationis diligenter beneficia praedicarent: quomodo dispensationis sacramentum sit ab initio ex vulva dispositum; quomodo et Dei genitrix sit virgo vocitata propter eum qui virginitatem ejus dignatus est etiam sacrare post partum, vulvamque, ut decebat Deum, integritate signare; quomodo secundum veritatem mater Dei dicta sit propter carnem, quam ex se omnium Domino ministravit. » Ecce et hoc ostensum est, quoniam eadem sancta synodus docuit quod illa virgo Dei genitrix secundum veritatem vocata sit, propter carnem quam ex se omnium Domino ministravit. Nec interest utrum secundum veritatem, id est, vere Dei mater vocetur; an vere et proprie, sicut ipse confessus es. Nam quod Joannes apostolus dicit verum Dei Filium, ipsum Paulus proprium dicit. Sic enim scribit: Scimus quoniam Dei Filius venit, et dedit nobis intellectum, ut sciamus quod est verum et simus in vero Filio ejus Jesu Christo (I Joan. V, 20). Hic autem scribens Romanis ait: Si Deus pro nobis, quis contra nos? qui etiam Filio suo proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 31). Non igitur est aliud quod Dominum nostrum Jesum Christum Joannes verum Dei Filium vocat, quam quod eum proprium Dei Filium Paulus appellat. Et ideo non aliud putandum est etiam quod sancta Chalcedonensis synodus beatam Mariam vere matrem Dei esse confessa est, quam quod eam ipse confessus es vere et proprie matrem Dei. Quod si cui minus hoc sufficit, et adhuc eam vere et proprie Dei matrem dubitat appellare, pleniorem de hoc ipso rationem quam inferius reddemus exspectet. Quia vero simul secundum Chalcedonense concilium, etiam in duabus naturis Dominum Jesum Christum confessus es, ipsius concilii definitione monstratur: in qua statuit unum eumdemque Christum, Filium Dei unigenitum, in duabus naturis, sine confusione, sine conversione, sine divisione et sine separatione esse noscendum; nusquam naturarum differentia per unitatem penitus amputata, magis autem salva proprietate utriusque naturae. His igitur omnibus probatur confessio fidei tuae magni concilii definitionibus consonare. Propter quod etiam nos et congratulati semper ejus rectitudini sumus, et pro ea de te maxime gloriati. Quid enim prius laudetur in homine? quid excellentius decet in principe, quam catholica fides, quae totius nostri boni est fundamentum, et sine qua nihil in nobis est bonum? Omne enim quod non ex fide peccatum est.

CAPUT II. Quod Eutychiani sub trium Capitulorum nomine concilium Chalcedonense fraudulenter oppugnent: quibus antequam respondeat, fidei suae confessionem exponit.

Sed rogo, clementissime imperator, ut rationes meas vel gratanter, vel patienter accipias. Nam demonstrare proposui quoniam pro ejusdem fidei quam tenes defensione, et propter Chalcedonensium custodiam decretorum, quibus et manifesta est et firmata, his qui nuper contrariam eis sententiam protulerunt consentiendum esse non duxi. Inquietus enim et impudens haereticorum spiritus, qui facilis et promptus ad impugnanda vetera constituta, in confusionem suam semper extollitur, quia saepe frustratus est, cum evidenti contradictione Chalcedonensis decreta concilii subvertere niteretur; obliqua nunc et obtecta malignitate subrepens, intelligi non posse credidit suae factionis insidias. Invenit autem desideratam occasionem ex furore quorumdam qui sub nomine Christiano latenter in Ecclesia gentile Origenis dogma sectantur. Et quia per instantiam tuae religionis ejusdem profani dogmatis iterata damnatio est, hinc ejus sectatores exarserunt adversus Ecclesiam, quaerentes eam quacunque possent immissione turbare. Et hoc totum publicam notitiam non effugit, praesertim cum et Domitianus Ancyrensis quidem civitatis episcopus provinciae primae Galatiae, qui fuit ipsius Origenianae haeresis manifestus assertor, per libellum quem ad beatissimum papam Vigilium scripsit, Deo extorquente confessus est, quod ejus complices Origeniani, cum viderent non se posse proprium dogma defendere, neque sibi quidquam spei de conflictu restare, ad ultionem eorum quae contra Origenem gesta sunt, haec Ecclesiae scandala commoverunt. Horum igitur satellitio fungens Eutychianorum perfidia, ea quae per se contra Chalcedonense concilium nequidquam saepe tentaverat, per ipsos latenter aggressa est qui nobis non videbantur in hac parte suspecti. Nec tamen et illi magnam synodum palam reprehendere praesumpserunt; magis autem sub quodam colore defensionis, quam tuae pietati commendabat fallax eorum promissio, robur ejus infirmare conati sunt. Jactabant enim, sicut optime nosti, quod omnes Eutychiani qui decretis ejus offenduntur, communicarent Ecclesiae, si epistola venerabilis Ibae Edesseni episcopi ad Marim Persam scripta, quam praedicta synodus, cum pro ea memoratus Ibas tanquam injuriosus in beatum Cyrillum accusaretur, pronuntiavit orthodoxam, damnaretur quidem ut Nestoriana, sed approbata fuisse a synodo negaretur. Hoc agentes astute, ut dum nescios et ignaros advocant, quod per falsam et impudentissimam negationem defendi synodus possit, quaecunque mendacia Eutychiani in reprehensione ipsius epistolae dictarent, nemine jam resistente, vel hinc satagente, scriberent nostrorum, quod valde lugendum est, subscriptionibus affirmanda: ut cum postea, quod facillimum erat sola gestorum prolatione, suscepta fuisse ab illo concilio monstraretur, nil jam superesset, quod Eutychianis de Nestoriano dogmate semper illud infamantibus respondere possemus. His igitur ita fraudulenter agentibus, ac nescio quam promittentibus unitatem, quae, si etiam sequeretur, confusio potius dicenda erat, illud exsecrandum horrendumque concessum est, ut epistola quam sancti illi venerabiles Patres orthodoxam probaverunt, non sola saltem, sed cum suis approbatoribus esset anathematizata. Et ideo tam nefariae occursurus audaciae, quoniam satis ipsorum Eutychianorum consuetudinem habemus expertam, quod omnibus pro veritate sibi resistentibus Nestorianorum crimen imponant, fidem meam imprimis quam de salutifera incarnatione Domini nostri Jesu Christi teneo, non solum simplici sermone aperire, quod in tuae confessionis approbatione jam feci, sed etiam documentis necessariis affirmare, atque adversus impugnantes defendere statui: ut eorum calumnias quanta valeo manifestatione veritatis evitem, quorum fraudes mendaciaque detegere, et errores proposui refutare. Id autem facio, ne animos quorumque simplicium qui nos ignorant, nostri nominis infamatione, a veritate agnoscenda quam insinuaturi sumus, avertant. Nam et hoc bene compertum est, quod non solum Eutychiani de sua vanitate convicti Nestorianos, verum etiam ipsi Nestoriani quos non minus redarguit fidei nostrae defensio, econtra nos de Eutychiana haeresi criminantur. Et licet ista nec expavescamus, nec quasi nova miremur, quoniam sic aliquando etiam patres nostros Ariani velut Sabellianos, Sabelliani vero velut Arianos mendaciter infamabant, oportet nos tamen, sicut monet Apostolus (Rom. XII, 17), providere bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus, criminationes detrahentium, praesertim in causa fidei, praevenire. Et haec quidem dicta sint ad satisfactionem eorum qui cum eam necessitatem ignorent, etiam ea quae dicuntur minus vigilanter attendunt. Intelligentiores autem profecto cognoscent, quid et defensioni praesentis causae proficiat defensio fidei, quae mihi cum tua pietate communis est. Si enim probavero eam recte ac prudenter Nestorianis Eutychianisque resistere, quam supra jam docuimus magnae synodi Chalcedonensis definitionibus convenire, nimis absurdum videbitur ut Nestoriana credatur epistola quam illa synodus approbavit, quae ipsis suis definitionibus Nestorianorum fallaciae tam solerter occurrit. Deinde cum propter haec eam, vel in sententia super epistola Ibae prolata, vel in caeteris hinc atque inde Nestoriani et Eutychiani calumnientur, omnis eorum vana fiet intentio, et frustra se laborare cognoscent, si cum fidem nostram asserimus, illi decreta ipsius synodi viderint confirmari, pro quibus infirmandis fallaci et longo circuitu auctoritatem ejus in aliis auferre conantur. Quoniam igitur cum defensori, tum etiam causae defensioni, propositus ordo conducit, tria quae superius commemorata sunt breviter in hoc volumine defendemus. Quid enim nos contra calumniantes Eutychianos manifestius probat a fallacia Nestorianorum penitus alienos, quam si duo haec asseramus, id est, unum de Trinitate pro nobis crucifixum, et beatam Mariam recte vocari et vere et proprie matrem Dei? Vel quid nos item contra calumniantes Nestorianos ab Eutychianorum discordia longius abesse demonstret, quam ut illud quoque tertium astruamus, quia idem Dominus noster Jesus Christus in duabus naturis, hoc est in divinitate atque humanitate perfectus est?

CAPUT III. Quod unus de Trinitate passus contra Nestorianos aptius dicatur, quam una de Trinitate persona. Personarum nomen in Trinitate Sabellii causa usurpari coeptum; et de baptismo in nomine Domini Jesu.

Sane tacendum non arbitror quod sint etiam catholici qui, sicut credimus, nescientes hoc ante memorata synodo confirmatum, superflue contra de verbo contendant: quia videtur eis quod dici non debeat unum de Trinitate pro nobis crucifixum, sed potius unam de Trinitate personam. Hos ergo tanquam propinquos prius nobis sociare debemus, ut ipsi quoque nobiscum hanc confessionem teneant, in qua non potest, sicut plerisque videtur, Nestorianorum dolus abscondi: ne cum inaniter de verbo contendunt, rei controversiam minus examinate definiant. Nam cum Dominum nostrum Jesum Christum sic perhibeant unam esse de Trinitate personam, ut et Dei subsistentiam unam esse non denegent, quae naturarum adunatione, id est divinitatis et humanitatis, existat; eumdem esse dicentes Deum quem hominem, nec aliter Deum, aliter hominem, sed et hoc et illud similiter, id est naturaliter, de verbo contendere mihi videntur. Siquidem hoc etiam suo sermone demonstrant. Si enim dicamus, inquit, unum de Trinitate pro nobis crucifixum, si quis interroget quid unum dicamus, non possumus respondere Deum aut Filium, quia non tres sunt in Trinitate dii vel filii, ex quibus unus crucifixus dicatur: et ideo recte dicimus unam de Trinitate crucifixam esse personam, quoniam tres sunt in Trinitate personae, ex quibus una crucifixa dicatur. At haec non generalis est loquendi regula, sed quaedam privata lex, quam sibi sua contentione fecerunt. Nam in tantum necesse non est tres intelligi deos aut filios, si unus de Trinitate crucifixus dicatur; ut ita in Genesi scriberetur: Ecce factus est Adam unus ex nobis (Gen. III, 22). Quod utique non ex solius persona Patris, neque ex solius Filii, vel Spiritus sancti, dictum accipitur; sed tota ipsa Trinitas, id est Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, illic inducitur loqui; ideo pluraliter ex nobis dictum est. Cur igitur non ibi Scriptura dicit, Ecce factus est Adam una persona ex nostris personis, sed potius, Ecce factus est Adam unus ex nobis? Nunquid unus Deus ex nobis, quasi ex tribus? aut unus Pater ex nobis, quasi ex tribus patribus? aut unus Filius, vel Spiritus sanctus ex nobis, quasi ex tribus filiis, vel spiritibus sanctis? Quis hoc vel insanus dixit? Nullus autem de Trinitate melius loqui potest, quam ipsa de se locuta est Trinitas. Non ergo sequitur ut, cum dicitur unus de Trinitate Dominus Jesus Christus, unus Deus, aut unus Filius subaudiatur ex tribus diis aut filiis. Tres tamen sunt, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, ex quibus unus recte dicitur Dominus Jesus Christus. Nam et Joannes apostolus in Epistola sua de Patre et Filio et Spiritu sancto sic dicit: Tres sunt qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua, et sanguis, et hi tres unum sunt (I Joan. V, 7): in spiritu significans Patrem, sicut Dominus mulieri Samaritanae secundum ipsius Joannis Evangelium loquitur, dicens; Crede mihi, quia veniet hora quando neque in monte hoc, neque in Hierosolymis adorabitis Patrem. Vos adoratis quod nescitis, nos adoramus quod scimus: quia salus ex Judaeis est. Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate: nam et Pater tales quaerit qui adorent eum. Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare (Joan. IV, 21). In aqua vero Spiritum sanctum significans, sicut in eodem suo Evangelio exponit verba Domini dicentis: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Ubi subsecutus adjecit: Hoc autem dicebat de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum. Nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus (Joan. VII, 37). In sanguine vero Filium significans, quoniam ipse ex sancta Trinitate communicavit carni et sanguini. Non ergo ait Joannes apostolus loquens de Patre et Filio et Spiritu sancto, tres sunt personae quae testificantur in terra, spiritus, aqua et sanguis, et hi tres unum sunt. Quid ergo pro Joanne respondent apostolo? Qui sunt hi tres, qui in terra testificari, et qui unum esse dicuntur? num dii? num patres? num filii, aut spiritus sancti? Non utique, sed hi tres, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus sunt, tamenetsi non invenitur unum nomen, quod de omnibus communiter masculino genere praedicetur, sicut communiter de illis personae praedicantur genere feminino. Aut si forsitan ipsi qui de verbo contendunt, in eo quod dixit: Tres sunt qui testificantur in terra, spiritus, aqua et sanguis, et hi tres unum sunt, Trinitatem quae unus Deus est, nolunt intelligi, secundum ipsa verba quae posuit pro apostolo Joanne respondeant. Nunquid hi tres, qui in terra testificari et qui unum esse dicuntur, possunt spiritus, aut aquae, aut sanguines dici? Quod tamen Joannis apostoli testimonium beatus Cyprianus Carthaginiensis antistes et martyr in epistola sive libro quem de Trinitate scripsit, de Patre et Filio et Spiritu sancto dictum intelligit. Ait enim (tom. II): « Dicit Dominus, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); et iterum de Patre et Filio et Spiritu sancto scriptum est, et hi tres unum sunt (I Joan. V, 7). » Proinde considerare debent qui verborum captionibus supervacue student, quia non simul et conjuncte dicimus unum Filium ex Trinitate crucifixum, ut tres aut duos filios inducere videamur; sed prius dicentes, quod magna synodus confirmavit, unum ex Trinitate incarnatum, vel passum, vel crucifixum, cum interrogati fuerimus, quem unum de Trinitate dicamus, recte postea respondemus, Filium. Non autem recte simul diceretur unus filius ex Trinitate incarnatus, aut passus, aut crucifixus. Sed non est consequens ut quae simul non recte dicuntur, etiam singillatim non recte dicantur. Ac ne hoc dissimulent intelligere, aut fortasse non possint, verborum suorum vel convincantur vel admoneantur exemplo. Nam et ipsi, cum recte dicant unam ex Trinitate personam crucifixam, secundum quod ille etiam vir beatus et doctrinae admirabilis Augustinus, in opere quod scripsit de Praedestinatione et perseverantia sanctorum, docet: « Fidelis qui in eo veram naturam credit et confitetur humanam, id est nostram, quamvis singulariter suscipiente Deo Verbo, in unicum Dei Filium sublimatam: ita ut qui suscepit, et quod suscepit, una esset in Trinitate persona. » Cum igitur et ipsi, quemadmodum docuimus, juxta doctrinam Patrum recte dicant unam ex Trinitate personam crucifixam; et item interrogati cujus eamdem dicant esse personam, recte respondeant, Filii; non tamen quod singillatim recte dicunt, etiam simul et conjuncte recte dicere poterunt, id est, unam personam Filii ex Trinitate crucifixam, quasi duae personae sint Filii. Sicut ergo, quamvis non recte simul dicatur una persona Filii ex Trinitate crucifixa, et recte item de ipsa persona singillatim dicitur quod Filii sit: ita quamvis non recte simul dicatur, unus filius ex Trinitate crucifixus, recte tamen singillatim dicitur unus ex Trinitate crucifixus, et item de ipso uno quod Filius sit. Quocirca, recte dicitur unus ex Trinitate crucifixus, et una ex Trinitate persona. Sed unam dicere personam Nestorianorum nova subterfugia minus excludit: qui convicti innumeris testimoniis Patrum, quod Deus Verbum et assumptus homo una persona sit, pro auctoritatis dignitate ab eis hoc vel existimant dictum, vel existimare se fingunt, ut sic homo Jesus Christus dicatur Verbi gessisse personam, sicut etiam gessit Apostolus, qui scribens ad Corinthios dicit: Nam et ego quod donavi, propter vos in persona Christi, ut non circumveniamur a Satana (II Cor. II, 10); non ut unus idemque esset Deus et homo. Cum vero et unus ex Trinitate, et una ex Trinitate persona pro nobis crucifixa recte dicatur, hanc utilitatem qua fraus Nestorianorum a sancta et magna synodo sufficienter exclusa est, intelligere et approbare jam debent qui dici nolebant unum de Trinitate pro nobis incarnatum, vel passum, vel crucifixum. Qui etiam si nulla invitaret utilitas, neque hoc esset tantae synodi auctoritate firmatum, modestius facerent acquiescere sapienti Gregorio, qui de vocabulorum diversitate dissidendum non esse decrevit (Gregor. Nazianzenus orat. 39). In eo enim sermone cujus est titulus: De luminibus, ita locutus est: « Deum cum nomino, uno lumine illustramini, simul et tribus. Tribus quidem, secundum uniuscujusque proprietates sive personas. Nihil enim pro vocabulorum diversitate dissidendum est, cum ad eumdem sensum omnium diversitas provocet intellectum. » Dum igitur et magna nos ad hanc confessionem invitet utilitas, et non inaudita et nova sit illa vox de qua nobis deliberare sit liberum an admitti debeat, quam divinarum Scripturarum testimoniis convenire etiam a tantis Patribus confirmatum esse docuimus, nihilque de verbo sit dissidendum, placere omnibus debet ut unus ex Trinitate, vel de Trinitate, crucifixus pro una persona dicatur. Quanquam si quis rem diligenter attendat, et altius causam repetat, inveniet quod non sic dicimus, unus pro una persona, sed potius una persona pro uno ex Trinitate dicatur. Nam sic Ecclesia Christi, etiam cum necdum ad distinctionem Patris et Filii et Spiritus sancti uteretur nomine personae, tres credidit et praedicavit, Patrem et Filium et Spiritum sanctum; sicut testimonio Joannis supra docuimus, quo dictum est: Tres sunt qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua et sanguis; et hi tres unum sunt (I Joan. V, 7). Personarum autem nomen, non nisi cum Sabellius impugnaret Ecclesiam, necessario in usum praedicationis assumptus est; ut qui semper tres crediti sunt et vocati, Pater et Filius et Spiritus sanctus, uno quoque simul et communi personarum nomine vocarentur. Deinde etiam subsistentiae dictae sunt, quoniam Ecclesiae placuit, ad significandam Trinitatem, et hoc nomen distinctioni personali tribuere. Quaestio itaque aliquando de novo nomine personae et subsistentiae fuit, utrum ad significandam Trinitatem, quae Deus est, deberet admitti, sicut et ipsius Trinitatis nomen admissum est: non de eo quod semper tenuit et praedicavit Ecclesia, quia tres sunt qui testificantur in terra, et hi tres unum sunt. Unde etiam memoratus vir Augustinus in quinto decimo de Trinitate libro (Cap. 3): « Clarum, inquit, est in substantia veritatis, non solum Patrem Filio non esse majorem, sed nec ambos simul aliquid majus esse quam solum Spiritum sanctum; aut quoslibet duos in eadem Trinitate majus aliquid esse quam unum; aut omnes simul tres, majus aliquid esse quam singulos. » Nec ait vir cautissimus et sapientissimus ambas personas simul aliquid esse majus in substantia veritatis quam solum Spiritum sanctum, quod quidem recte, si vellet, diceret; sed potius ambos: neque ait quaslibet duas personas in eadem Trinitate majus esse aliquid quam unam, sed quoslibet duos in eadem Trinitate majus esse aliquid quam unum; neque dixit omnes simul tres personas majus aliquid esse quam singulas, sed omnes simul tres majus aliquid esse quam singulos. Quod si hujusmodi locutiones ex dictis probatissimorum Patrum velim colligere, ante me tempus quam exempla deficiet. Nihil est igitur quod de verbo reprehendamur, dicentes unum de Trinitate incarnatum, sive passum, sive crucifixum. Quod etiam sancta Chalcedonensis synodus, divinarum Scripturarum auctoritate et antiquissimorum Patrum testimoniis informata, videns a magno Proclo ad Armenos utiliter scriptum, et a sapientissimo Joanne Antiocheno et caeteris orientalibus episcopis in concilio approbatum, convenienter ipsa quoque firmavit. Et ideo hanc religiosam et necessariam vocem suscipientes qui de verbo superflue contendebant, ita jam nobiscum Nestorianos urgere debent ac premere, ut non tantum unam ex Trinitate personam dicant, quod illi male, sicut jam diximus, interpretantur; sed etiam unum ex Trinitate passum, quod nulla fraude possint eludere. Quibus Nestorianis hoc modo gravius insistimus, si eis dicamus: Certum est accipere vos nobiscum quia Trinitatem, quae unus Deus est, significavit Apostolus dicens: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis prius dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula (Rom. XI, 33). Ex ipso dicens, ex Patre; per ipsum vero, per Filium, sicut alibi dicit: Nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in illo; et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 6). In ipso vero, in Spiritu sancto: de quo Salomon ait: Quoniam spiritus Dei replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis (Sap. I, 7); nec aliud est in ipso esse omnia, nisi ab ipso omnia contineri. Quae cum ita sint, quomodo non unus ex hac Trinitate est Dominus Jesus Christus, cum, sicut ostendimus, idem dicat Apostolus: Unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum? Item cum ipse Dominus Jesus Christus, hanc Trinitatem nobis insinuans, in Evangelio discipulis suis dixerit: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19); quomodo Petrus apostolus Judaeos exhortans diceret: Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi, in remissionem peccatorum, et accipietis donum Spiritus sancti (Act. II, 38)? aut quod simul in eisdem Actis apostolorum legitur (Cap. XIX), quidam discipuli, quos ejus coapostolus Paulus Ephesi reperit baptismo tantum Joannis imbutos, ab eo admoniti baptizarentur in nomine Domini Jesu, si non unus esset ex Trinitate, in qua tantum baptizari praeceptum est, Dominus Jesus Christus? Quod autem in nomine Domini Jesu hi quos memoravimus baptizati narrantur, non eo credendum arbitror, quia non in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti baptizati sunt, ut etiam in ipsis servaretur verbis a Domino constituta forma baptismi; sed quia hoc erat insinuandum quod baptismo novo fuerint baptizati, sufficere judicatum est ad discretionem ipsius novi baptismi solum nomen Domini Jesu memorare, quod neque in baptismo Joannis, neque in aliis baptismis Judaici ritus interserebatur. Caeterum illis sacratis verbis, id est, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, baptizati mihi videntur. Nec mendaciter dictum, quod absit, existimo: Baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi, aut quia baptizati sunt quidam in nomine Domini Jesu: quoniam certissime in nomine Jesu baptizabant apostoli, etsi non in solius Domini Jesu, id est Filii, nomine baptizabant, verum etiam in Patris et Spiritus sancti. Ac per hoc arbitror quod, cum baptisma celebraretur, in ipsis quoque sacratis verbis servabatur illa forma baptismi; in narratione vero sufficiebat, ad discretionem aliorum baptismatum, solius Domini Jesu facere mentionem. Propterea vero credo quod de omnium trium personarum commemoratione, Domini Jesu nomen ad insinuandum novum baptismum magis assumptum est, quoniam ipsi consepelimur per baptismum in mortem. Verumtamen non diceretur, nisi, ut jam asseruimus, unus esset ex Trinitate Dominus Jesus Christus. His igitur atque aliis quamplurimis informatus, priusquam hoc a magna synodo Chalcedonensi appobatum esse cognoscerem, unum de Trinitate credidi Dominum Jesum Christum: qui Deus ex Deo natus ante saecula, idem in plenitudine temporum homo sit natus ex Virgine; et qui Patris existens unigenitus, factus sit unigenitus matris; ut geminae gigas substantiae, sicut intellexit et cantavit Ambrosius, utriusque verae nativitatis proprietate credatur, sitque consubstantialis Patri secundum divinitatem, et consubstantialis matri secundum humanitatem: et sicut ideo consubstantialis Patri creditur, quia proprius ejus et verus est Filius, sic etiam matri propterea consubstantialis credatur, quia proprius etiam ejus et verus est filius.

CAPUT IV. Quod beata Maria vere ac proprie sit mater Dei, contra quosdam catholicos et contra Nestorianos. Examinantur Hilarii, Augustini et Leporii presbyteri testimonia.

Veri autem et proprii filii quis nisi absurdissimus neget vere et proprie esse matrem? quod aeque monstravimus magnae synodi Chalcedonensis sententiae convenire, et nos secundo partitionis loco promisimus asserturos. Insinuandum vero est quod hanc quoque confessionem qua beatam Mariam vere et proprie dicimus matrem Dei, quidam etiam communicantes Ecclesiae putent non debere suscipi, cum Nestorium fateantur, propter quod eam matrem Dei negabat, debuisse damnari. Quibus, antequam Nestorianis respondeamus, respondendum puto, sicut et in superiore quaestione jam factum est, quod omnino stultum ac turpe sit, et condemnationem probare Nestorii, et beatam Mariam negare quod vere et proprie sit mater Dei. Nam si qua hinc esse potuit quaestio, cum ipso Nestorio simul exclusa est, qui eam matrem Dei esse negabat. Hoc enim et ad credendum difficile, et dignum controversia videbatur, utrum Deum illa virgo genuerit: caeterum quod vere et proprie genuerit, quidquid est ille quem genuit, nulli dignum disceptationis apparet. Qui ergo concedunt quia Deum Virgo genuit, quod incapabile est, et unius singulariter matris, cur eam negant vere et proprie genuisse, quod commune omnibus matribus, et nullius dignum est quaestionis? Et audent insuper hoc, quod dicimus beatam Mariam vere et proprie matrem Dei, Eutychiano dogmati deputare, non intelligentes neque quae loquuntur, sicut dicit Apostolus (I Tim. I, 7), neque de quibus affirmant, cum sancta Chalcedonensis synodus, a qua ipse damnatus est Eutyches, sicut memoravimus (In allocut. ad Marcian.), dicat: « Quomodo Dei genitrix sit virgo vocitata propter eum qui virginitatem ejus dignatus est etiam sacrare post partum, vulvamque, ut decebat Deum, integritate signare, quomodo secundum veritatem mater dicta sit propter carnem, quam ex se omnium Domino ministravit. » Cum igitur, ut isti Patres docuerunt, propterea secundum veritatem mater dicta sit, quia carnem ex se omnium Domino ministravit, quod Eutyches negat, quomodo putatur Eutychiano dogmati deputandum, cui magis invenitur esse contrarium? Non enim potest beatam Virginem vere et proprie dicere matrem Dei, sed nuncupative potius ac perfunctorie, quam non credit caruem ex se omnium Domino ministrasse. Non ergo Nestorianam tantum, verum etiam Eutychianam haeresim destruit ista confessio, qua dicitur beata Maria vere et proprie mater Dei. Quod si nos rectae fidei esse non credunt, et aliquid suspicantur in his verbis occulere, inquirant a nobis id ipsum quemadmodum volunt, et interrogationibus suis quid sentiamus eliciant. Si autem de rectitudine quidem fidei nostrae non dubitant, sed putantes ipsam fidem rectam non rectis verbis pronuntiari, dicunt quod sensu quidem sumus perfecti, non autem sumus perfecti sententia, cum Apostolus in utroque nos hortetur perfectos dicens: Sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia (I Cor. I, 10): ipsi doceant quatenus illa Virgo, quod non abnuunt, mater Dei dicatur, utrum vere et proprie, an nuncupative et perfunctorie. Quod si dicunt non esse consequens ut, si vere et proprie non sit, nuncupative et perfunctorie sit mater Dei, ipsi dicant modum quo contra nos praedicanda sit mater Dei. Omnis enim qui alterius praedicationi repugnat, dicere debet aliquid quod aut contrarium ei sit aut diversum. Sicut Arianis dicentibus quod minor Patre sit Filius, contra nos dicimus quod aequalis ei sit; sicut Manichaeis dicentibus quod phantastica, id est falsa caro fuerit ejusdem Filii Dei, contra nos dicimus quod in vera carne homo fuerit factus: atque ita et illi vicissim, impugnantes quod verum est atque catholicum, affirmant aliquid suum. Nec quisquam aliter doctrinae resistit alterius, nisi contra aliquid dicat: cum vero aliquid contradixerit, tum demum si acceptabilis sit illa contradictio, disquiritur. Horum vero qui nos prohibent dicere vere et proprie matrem Dei Mariam, nec dicunt secundum quem modum dicenda sit mater Dei, non est quaerendum si acceptabilis sit contradictio. Nam qui contra nihil dicunt, quomodo vel dicere videantur? Et ideo non tam laboriosum studio nostro est eorum absurditati resistere, quam existimationi periculosum, ne videamur superflue non contradicentibus respondere. Quamvis autem negantes hoc nostrum quod dicimus, vere et proprie esse matrem Dei Mariam, nihil hactenus affirmaverint suum, interrogandi sunt tamen utrum, quod necessario sequitur, vel negare audeant quod nos prohibent confiteri, ut addita negatione dicant eam non vere et proprie matrem Dei. Et jam non dicam aures catholicorum, sed frons illorum ferat, si potest, hanc profanam et detestabilem vocem. Si autem non audent dicere, Non vere et proprie mater est Dei, cur nos prohibent confiteri quod negare non audent? Cognoscant igitur cum sancta synodo, cujus se profitentur decreta suscipere, quod propterea beata illa Virgo secundum veritatem mater dicta sit Dei, quoniam carnem ex se omnium Domino ministravit, et non se dicant Eutychianis repugnare, negantes vere et proprie matrem Dei Mariam, cum potius eis nescii favere monstrentur, resistendo sententiae synodi Chalcedonensis, in qua damnati sunt, et negando quod eorum est vanitati contrarium. Illud etiam caveant Nestorianorum experti perfidiam, quibus pro hac quoque confessione jam respondere debemus, ne quasi pro naturarum discretione dicentes quod non homo Christus Jesus, sed Deus Verbum proprius et verus sit Filius Dei; aut quod non Deus Verbum, sed homo Christus Jesus proprius et verus sit filius hominis; videantur et ipsi non eumdem credere Deum Verbum quem hominem, sed alteram personam Dei, alteram hominis arbitrari. Porro si idem est Deus qui homo, et idem homo qui Deus; tam recte dicitur Deus Verbum proprius et verus filius hominis, quam recte dicitur idem ipse mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, proprius et verus Filius Dei: nec ulla confusio naturarum ex hoc inducitur, sed personae unitas intimatur. Neque enim confusionem naturarum Joannes inducebat apostolus dicens: Scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit intellectum, ut sciamus quod est verus, et sumus in vero Filio ejus Jesu Christo (Joan. V, 20); vel Paulus cum diceret: Si Deus pro nobis, quis contra nos? qui etiam Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 31). Si autem Joannes Christum, id est unctum, verum Dei Filium dicit, quem et venisse testatur; venire autem et ungi, quantum ad naturarum discretionem spectat, humanitati potius quam deitati conveniunt; et si Paulus quem proprium Dei vocat Filium, ipsi Patrem non pepercisse docet, sed eum pro nobis omnibus tradidisse, et omnia ei donasse; quae similiter, cum de naturis agitur distinguendis, deitati non possunt attribui; et neuter horum talia praedicans creditur confudisse naturas, sed unitatem magis expressisse personae: respondeant Nestoriani, quomodo non eadem personalis unitatis ratio, sine ulla naturarum confusione, de nobis flagitat, ut vere et proprie dicamus filium hominis Deum Verbum, et beatam Virginem vere et proprie matrem Dei. Nam et ille centurio, qui corpus Domini gloriae crucifixi servabat, cum exspirante mundi Creatore, mundi videret elementa turbari, Filium Dei eum verum esse cognovit; ait enim: Vere Filius Dei erat iste (Matth. XXVII, 55). Cujus verbi fidem beatus facit Hilarius, ita dicens (Lib. III de Trinitate): « Qui cruci affixerant, vere Dei Filium confitentur; praedicationi consentit effectus. Dominus dixerat: Clarifica Filium tuum (Joan. XVII, 1). Non solum nomine contestatus est Filium, sed et proprietate qua dicitur tuum. Multi enim nos filii Dei, sed non talis hic Filius est. Hic enim et proprius et verus est Filius, origine non adoptione, veritate non nuncupatione, nativitate non creatione. Ergo post clarificationem ejus veritatem confessio secuta est. Nam verum Dei Filium centurio confitetur, ne quis credentium ambigeret quod unus persequentium non negasset. » Si igitur, Hilario quoque, doctissimo antistite et fortissimo confessore, secundum doctrinam apostolicam testante, proprius et verus est Filius Dei qui crucifixus est, non est dubium quin etiam Deus vere et proprie Pater sit crucifixi Filii. Quae cum ita sint, quemadmodum nihil ex hoc metuendum est, ne cum dicitur Deus vere et proprie Pater Filii crucifixi, sequi videatur quod illa humanitas a Verbo Dei suscepta et crucifixa in deitatem conversa sit, et natura humana, quae composita est, simplici naturae Patris consubstantialis effecta, ita non sequitur, cum dicimus vere et proprie matrem Dei Mariam, ut deitas Verbi conversa videatur in carnem, et natura divina, quae simplex est, compositae naturae matris consubstantialis effecta. Alioquin si blasphemum et absurdum est quod beata Maria vere et proprie dicitur mater Dei, sine ulla disceptatione blasphemum et absurdum est, quod Deus Verbum vere et proprie dicitur filius hominis. Si autem et hoc blasphemum et absurdum videtur, ut Deus Verbum vere et proprie dicatur filius hominis, consequenter blasphemum videbitur et absurdum ut idem ipse mediator Dei et hominum homo Christus Jesus vere et proprie dicatur Filius Dei. Porro Scriptura divina, quae nihil blasphemum loquitur vel absurdum, pro unitate personae verum et proprium Dei Filium dicit mediatorem Dei et hominum, hominem Jesum Christum: qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus, in quo vero Dei Filio sumus, et cui proprio Filio Pater non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Recte igitur etiam beata Maria, pro eadem unitate personae, vere et proprie mater dicitur ipsius unigeniti Dei Verbi. Ideoque sapientissimus atque clarissimus Ecclesiarum Christi magister Augustinus in opere memorato quod conscripsit de Praedestinatione et perseverantia sanctorum (Cap. 15): « Clamat, inquit, Doctor gentium in capite Epistolarum suarum, Paulus servus Jesu Christi vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem; qui praedestinatus est Filius Dei in virtute, secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum (Rom. I, 1). Praedestinatus est ergo Jesus, ut qui futurus erat secundum carnem filius David, esset tamen in virtute Filius Dei secundum Spiritum sanctificationis, quia natus est de Spiritu sancto ex virgine Maria. Ipsa est illa ineffabiliter facta hominis a Deo Verbo susceptio singularis, ut Filius Dei et filius hominis simul, et filius hominis propter susceptum hominem, et Filius Dei propter suscipientem unigenitum Deum veraciter et proprie diceretur, ne non Trinitas sed quaternitas crederetur. » Igitur iste vir doctus et susceptum hominem veraciter et proprie docuit dici Filium Dei; et suscipientem Deum propter susceptum hominem veraciter et proprie dici filium hominis. Si quo minus, necesse non erat dicere quod adjecit, veraciter et proprie, nisi ad hujus magni mysterii commendationem, per quod et Deus filius hominis et homo Filius Dei factus est. Nam veraciter et proprie dici hominem filium hominis, et Deum Filium Dei quis possit ambigere? Idem itaque et Deus Verbum, qui etiam mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, secundum hujus viri sancti doctrinam, tam veraciter et proprie dicitur filius hominis, quam veraciter et proprie Filius Dei. Si autem veraciter et proprie dicitur filius hominis Deus, necesse est ut reciproce dicatur et beata Maria veraciter et proprie mater Dei. Cum vero hoc adjecit dicens, « ne non Trinitas, sed quaternitas crederetur, » coegit omnino ut beatam Mariam veraciter et proprie matrem Dei esse dicamus, ne non Trinitatem, sed quaternitatem credere videamur. Et ideo religiosae ac necessariae vocis hujus negatio non levis putetur, quam tanta blasphemia consequitur. Sane mirandum non est quod Augustinus veraciter et proprie dici pronuntiat filium hominis Deum, cum in quodam sermone de Epiphania (De tempore serm. 33), cujus principium est: « Nuper celebravimus diem quo ex Judaeis Dominus natus est, hodie celebramus quo a gentibus adoratus est, » ita loquatur: « Magos sane ad ipsum proprie locum, ubi Deus Verbum infans erat, stella perduxit. » Quod ergo Verbum Deum dicit infantem, quomodo non veraciter et proprie diceret praedicari filium hominis Deum? Nam si infans ille veraciter et proprie dicitur filius hominis, ipse autem infans est Deus Verbum, veraciter et proprie dicitur filius hominis Deus Verbum. Rursus in alio ejusdem diei sermone (De tempore serm. 30), cujus est principium: « Ad partum Virginis adorandum magi ab Oriente venerunt, » sic ait: « Jam vero quod eadem stella quae magos perduxit ad locum, ubi erat cum matre Virgine Deus infans, etc. » Is ergo negare potest veraciter et proprie dici filium hominis Deum, qui hujus sapientissimi viri doctrinae repugnans, aut Deum negat infantem, aut vere et proprie filium esse hominis negat infantem. Quia ergo illud pietas, hoc autem humanitas negare non patitur, vere et proprie esse filium hominis Deum sine dubitatione credendum est. Hoc autem constituto, non est dubium quin etiam illa Virgo vicissim vere et proprie mater Dei esse dicatur. Item cum quidam Leporius presbyter apud Gallias, depravatus a vera et antiqua Ecclesiae fide, eadem docere praesumeret quae postea Nestorius docuit, atque, inde pro tali errore depulsus, in Africa docendus veniret, illic instructus, ut docet Apostolus (Gal. VI, 1), in spiritu mansuetudinis a spiritalibus Patribus Aurelio Carthaginiensi et praedicto Augustino, atque aliis Africanis episcopis, pravissimam novitatem sui dogmatis abdicavit. Scripsit autem libellum satisfactionis idem Leporius ad Gallos episcopos, quem memorati venerabiles Patres Aurelius atque Augustinus et caeteri sic probaverunt, ut ad faciendam veritatis fidem, etiam suas ei subscriptiones adjicerent. In quo libello post multum sic dicit: « Nascitur ergo proprie de Spiritu sancto et Maria Virgine Deus homo Jesus Christus Filius Dei, ac sic in alterutrum unum fit et Verbum et caro, ut manente in sua perfectione naturaliter utraque substantia, sine sui praejudicio et humanitati divina communicent, et divinitati humana participent; nec alter Deus, alter homo, sed idem ipse Deus qui et homo, et vicissim homo qui et Deus Jesus Christus Filius Dei nuncupetur et vere sit. » Cum itaque nefandus error, qui evacuans totum salutis nostrae mysterium cautus sibi videtur ac diligens, in Ecclesia Latinorum prius apparens, non sicut apud Graecos contentionibus augeretur, sed satagendo magna et sollicita Patrum pietate, mox ut deprehensus est, etiam a suo condemnaretur auctore: non aliter visus est eisdem sanctis Patribus abolendus, nisi ut de Virgine Maria proprie Deum esse natum scripto confiteretur ipsius auctor erroris. Ait enim, sicut memoravimus: « Nascitur ergo proprie de Spiritu sancto et Maria semper Virgine Deus. » Atque ita Deus ab eo dicitur proprie natus ex Virgine, ut etiam homo Jesus Christus vicissim Dei Filius nuncupari et vere esse dicatur. Unde et illud adjecit: « Ac sic in alterutrum unum fit et Verbum et caro. » Nec per hoc discretioni utriusque naturae praejudicium intulit, qui confessus est quod manente in sua perfectione naturaliter utraque substantia, sine sui praejudicio et humanitati divina communicent, et divinitati humana participent: non alterum dicens Deum, alterum hominem; sed eumdem ipsum Deum, quem et hominem, et vicissim hominem, quem Deum Jesum Christum Dei Filium nuncupari et vere esse confessus est. Si autem Deus vere est homo, nec aliunde vere homo nisi nascendo de Virgine, cur non dicatur Deus vere natus ex virgine? Et si Deus proprie factus est homo, nec aliunde proprie factus est homo, nisi nascendo de Virgine, cur non dicatur etiam proprie natus ex Virgine? Absurdum nimis est ut Deus, qui nascendo de virgine vere et proprie factus est homo, non vere et proprie de illa natus esse dicatur: ut vera sit res quam effecit illa nativitas, et ipsa rei ejus effectrix non sit vera nativitas. Verum nec illud minus absurdum est, ut qui non offenditur propheta dicente: Mater Sion dicit, homo, et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5), et mansuete et fideliter accipit, quod ipse Altissimus, qui Sion fundavit, homo factus est in ea; et qui non offenditur evangelista dicente: Verbum caro factum est (Joan. I, 14): si audiat ea quae sunt hominis Altissimo tribui qui factus est homo, et ea quae sunt carnis Verbo tribui quod factum est caro, scandalum patiatur, tanquam non horum causam ante crediderit, quando Altissimum factum hominem et Verbum carnem credidit factum. Plus est autem dicere Altissimum hominem factum, quam tribuere quae sunt hominis Altissimo; et plus est dicere, Verbum caro factum est, quam tribuere quae carnis sunt Deo Verbo. Cum itaque Spiritus Dei, ad commendandam nobis in hoc mysterio adunationem divinae humanaeque naturae, hoc quod est amplius dicere congruentius et utilius judicavit, quia Altissimus homo factus est, et, Verbum caro factum est: cur quisquam metuat hac auctoritate fundatus, sine praejudicio utriusque naturae, ea quae sunt humanitatis Altissimo, et quae sunt carnis Verbo tribuere, propter sacramentum ac dispensationem incarnationis suae? De quo Deo Verbo loquens idem Joannes in Epistola sua, ei quae carnis sunt deputare non dubitat, ut pote quem carne factum in suo Evangelio praedicavit. Nam sicut ibi sermonem inde exorsus est dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Et infra: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: ita et in Epistola sua inde similiter coepit: Quod erat ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod inspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de Verbo vitae, et vita palam facta est, et vidimus et testamur, et nuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat apud Patrem, et palam facta est nobis (I Joan. I). Annuntians itaque nobis de Verbo vitae, quod erat ab initio, nec in his quae memoravimus susceptae ab eo carnis nomen interserens, de ipso Verbo dicit, quod oculis suis illum inspexerit, et manibus contrectaverit, non dubitans quae sunt carnis incarnato Verbo tribuere. Quid ergo Nestoriani, quasi cautiores et diligentiores ipso Joanne apostolo, imo ipso Deo Verbo, qui sic de se in Joanne loquebatur apostolo, refugiunt quae sunt humanitatis Deo tribuere, et beatam Mariam dicere vere et proprie matrem Dei; quam non refugiunt dicere vere et proprie hominis matrem, nisi quia non eumdem credentes esse Deum, quem hominem, duos nobis filios, licet non verbis, rebus tamen volunt inducere? Nos autem scientes Apostolum dixisse: Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, qui sunt Israelitae, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamenta, et legislatio, et altura, et promissa: quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 3); non alterum Christum putamus, et alterum super omnia Deum; sed eumdem Christum credentes super omnia Deum, ejus matrem beatam Mariam Virginem vere et proprie dicimus matrem Dei.

CAPUT V. Quod Christi duae sint naturae, non una composita, contra Eutychianos et Semieutychianos. De Julio papa, et de Cyrillo Alexandrino, quorum scripta objiciunt adversarii.

Haec adversus Nestorianorum perfidiam dixisse sufficiat, quae nos, sicut arbitror, a calumniis Eutychianorum satis superque defendunt; qui cum refelluntur a catholicis, Nestorianorum eis crimen affigunt. Et ideo jam illud tertium praedictis Eutychianis contrarium rectum esse monstremus, quod Dominum nostrum Jesum Christum confitemur in duabus naturis, id est in divinitate atque in humanitate perfectum. Quo Nestorianorum quoque calumnias evertemus, qui nos putant ad confusionem duarum Christi naturarum dicere quod unus ex Trinitate sit Dominus Jesus Christus, et vere et proprie mater Dei Maria. Christum igitur Filium Dei, quemadmodum dictum est, in duabus praedicamus esse naturis. Nec dici patimur unam ejus ex divinitate et humanitate compositam esse naturam, ne Patri, cujus simplex natura est, consubstantialis non sit; et sicut alterius est personae, quam Pater, ita etiam alterius, id est diversae, dicatur esse naturae. Verum neque nobis erit consubstantialis, nisi ejus duae naturae sint: ut scilicet altera sit in qua consubstantialis est Patri, altera vero in qua consubstantialis est nobis. At huic evidentissimae rationi bruta Eutychianorum contentio refragatur, affirmans Dei Verbi unitatem incommutabiliter simplicem cum suscepta humanitate in unam componi potuisse naturam. Quorum Eutychianorum duae sunt partes: una, quae per totum sequitur Eutychis principis sui sententiam; alia vero, quae in quibusdam ab eo dissentiens, per superbiam tamen dedignatur ad Ecclesiam poenitendo reverti, ut de ipsis dictum videatur in psalmis: Discissi sunt, nec compuncti sunt (Psal. XXXIV, 17). Nam quia contentiosa vanitate praesumpserunt longe diversa, id est creatricem naturam creatamque confundere, traditi figmentis et erroribus cordis sui, quamvis ex eodem coenoso fonte manantes, juste meritoque discissi sunt. Sed illi qui licet, ut diximus, recedentes in quibusdam ab ipsius Eutychis auctoris et capitis sui sententia, sequi tamen dedignantur Ecclesiae catholicae doctrinam, cujus caput est Christus in duabus naturis, id est in divinitate atque humanitate, perfectus, tanquam sine capite remanentes, Acephali vocantur a Graecis, quos significantius nos Semieutychianos possumus appellare. Hi ergo scissorum Eutychianorum schismatici dicunt quoniam, si et una praedicetur Filii Dei natura, potest accipi eadem una natura secundum aliquid naturae Patris esse consubstantialis, et item secundum aliquid nostrae: hoc est autem dicere, nec Patris eam naturae consubstantialem esse, nec nostrae. Namque cum aliquid habere dicitur haec una Filii Dei natura quod Patris natura non habeat, et rursus aliquid quod nostra non habeat, non aliud est quam eam negare consubstantialem et naturae Patri et nostrae. Ut enim nos recte dicamus Filium et Patri esse consubstantialem et nobis, propterea utique quia licet unam dicamus esse personam, non tamen diffitemur quod in quadam naturarum dualitate subsistat, ut secundum unam consubstantialis Patri dicatur, et secundum alteram nobis. Unam vero, quam ipsi dicunt Christi esse naturam, negant omnino in dualitate aliqua contineri; ne requisiti cujus rei sit illa dualitas, quia non possunt jam dicere naturarum, personarum dicere cogantur, quod nobiscum contra Nestorium negant. Et quia, cum naturae natura confertur, non potest ibi pronuntiari consubstantialitas, nisi tota toti aequetur, ut definitionis nulla diversitas intercedat, non autem potest una esse definitio naturae ex divinitate et humanitate compositae, si de Filio sic credatur, et simplicis naturae Patris quae tantum divina est, aut nostrae quae tantum humana est, non ergo erit Filius et Patri consubstantialis et nobis. Etsi de Filio sic credatur, duas confiteri debent unius Filii Dei naturas, quod innumeris testimoniis antiquorum Patrum in defensione magnae synodi Chalcedonensis, et convictione Eutychianae vecordiae, cum plurimis tum etiam vos probastis. Ex quibus et nos adhuc aliqua proferimus, etsi non multa numero, pondere tamen gravia ut pote quae synodi Ephesinae sint auctoritate firmata. Ibi enim prolata sunt contra Nestorium, et ex his ibi convictus atque damnatus est. Quia igitur utraque pars Eutychianorum ipsius synodi auctoritatem sequi se dicit, sufficere confutationi eorum existimo, si aliis omissis hoc solum clareat, quod ipsa quoque duas firmaverit Christi esse naturas, cum protulit adversus Nestorium ex secundo libro beati Ambrosii ad Gratianum imperatorem (Cap. 4), dicens: « Sileant igitur inanes de sermonibus quaestiones: quia regnum Dei, sicut scriptum est, non in persuasione verbi est, sed in ostensione virtutis. Servemus distinctionem divinitatis et carnis: unus in utraque loquitur Dei Filius, quia in eodem utraque natura est. Et si idem loquitur, non uno semper loquiturmodo. » Intende in eo nunc gloriam Dei, nunc hominis passiones. « Quasi Deus loquitur quae sunt divina, quia Verbum est; quasi homo dicit quae sunt humana, quia in mea substantia loquebatur, etc. » Audiunt haec Ambrosii verba recitata in Ephesina synodo (Actione 1): cognoscunt ex his condemnatum esse Nestorium, quibus dicitur: Servemus distinctionem divinitatis et carnis, et quod licet unus, tamen in utroque loquitur Dei Filius, hoc est in utraque natura divinitatis et carnis: unde secutus adjecit, quia in eodem utraque natura est. Et non erubescunt aperte mentiri quod ejusdem synodi statuta custodiant, negantes Christum in duabus esse naturis, et confingentes quod una potius natura facta sit ex duabus. Verum advertant quid etiam ex dictis beati Gregorii Nazianzeni prolatum ibi fuerit contra ipsius dogma Nestorii (Epist. 1 ad Cledonium): « Si quis introducit duos filios, unum quidem ex Deo Patre, alterum autem ex matre, et non unum et eumdem, adoptione fraudabitur quae promissa est recte credentibus. Naturae etenim duae, Deus et homo, quemadmodum et anima et corpus, non autem filii duo; neque enim hic duo homines, licet sic Paulus (II Cor. IV, 16) quod interius est hominis et exterius appellaverit. Et ut breviter dicatur, aliud quidem et aliud ex quibus salvator est; et licet non id sit invisibile quod visibile, et tempore carens quod sub tempore; non tamen alius et alius: absit. Ambo etenim unum temperamentum, Deo quidem incarnato, homine autem deificato, vel quomodo quis nominare potuerit. Dico autem aliud et aliud. Aliter autem in Trinitate est. Ibi etenim alius et alius est ut non subsistentias confundamus; non aliud et aliud, unum etenim tria et idem divinitate. » Cum igitur et hic audiant, quia naturae duae sunt Deus et homo, nec ut isti volunt una dicatur ex utraque composita; cumque simul advertant, quia sicut in Trinitate alius est Pater, et alius est Filius, et alius Spiritus sanctus, et haec tria nomina non unius personae, quamvis unius naturae sint, ita etiam in Christo non una sit natura, quamvis una persona sit: quomodo Eutychiani, si Gregorio credunt vel potius Ephesinae synodo, non vident quod ejusdem profanationis sit, si una dicatur Christi esse natura, cujus profanationis est si una dicatur Patris et Filii et Spiritus sancti esse persona? Utrumque simile esse praedicta synodus, teste Gregorio, demonstravit. Quid autem illos contra haec evidentissima Patrum testimonia juvare poterit, quod in assertionem vanissimi sui erroris dicunt, Julium Romanum episcopum nescio ubi rescripsisse quod una sit Christi natura? cum in eadem sancta synodo Ephesina, hoc solum ipsius beati Julii contra Nestorium recitatum fuerit ex epistola ad Prosdocium, in qua ait (Actione 1): « Praedicatur vero ad supplementum fidei et incarnatus ex Maria Virgine Filius, et habitans in hominibus, non in homine operatus, hoc enim in prophetis fuerat et apostolis: perfectus Deus in carne, et homo perfectus in spiritu; non duo filii, unus quidem proprius Filius assumens hominem, alter vero mortalis susceptus a Deo; sed unus unigenitus in coelo, unigenitus Deus in terra. » Non aliud, praeter hanc ad Prosdocium epistolam, ex dictis beati Julii in illa synodo prolatum est, si qua forsitan alia scripsit, neque ex hac epistola aliquid amplius. Cur igitur non illud potius, quod de una Christi natura isti circumferunt tanquam ab ipso beato Julio scriptum, vel quaeque similia, quae scripsisse autumant alios venerabiles Patres, in synodo recitata sunt contra Nestorium? Nam ipsa magis ejus dogmati contraria viderentur. Quid enim jam controversiae remansisset, quod una esset illius Dei hominis subsistentia, sive persona, si probarentur Patres quod etiam unam praedicaverint ejus esse naturam? Igitur ut omnis auferatur quaestio, si non postea epistola illa confecta est, aut beati Julii eam non esse, sicut magis credendum est, synodus indicavit; aut etiam et si ejus esse credidit, quod ego non dico, ut aliam magis quam ipsam ejusdem sancti Julii contra Nestorium proferret, non ex eo quod incaute dictum est contrarium errorem judicavit esse vincendum. Hoc autem et adversus caetera, quae ex nomine aliorum antiquorum Ephesinae synodi Patrum, vel falsa, vel male intellecta ventilant, nos respondere cognoscant: quoniam si vera fuerant, aut sicut ipsi volunt intelligenda, eis protinus Ephesina synodus Nestorium refutaret. Nihil igitur habent quod de magno Chalcedonensi concilio Eutychiani vel Semieutychiani querantur, quoniam Christum in duabus esse naturis, secundum prioris Ephesinae synodi, quam nobiscum suscipiunt, statuta firmavit. Sed nec ex dictis beati Cyrilli, quae alia, sicut credendum est, intentione prolata simul male intelligunt, contra horum evidentiam merito possunt objicere: quoniam vel si ab his testimoniis Patrum quae in Ephesina synodo firmata sunt dissonare creduntur, non possunt praeferri sive conferri decretis synodalibus, quae suscepit universalis Ecclesia. Huc accedit, quia ipsius Ephesinae synodi primus fuit idem beatus Cyrillus, qui non temere credendus est sibi exstitisse contrarius. Quod si etiam fuisset, non in eo sequendus erat, quod privatim singulis, ut ei visum est, dixisse, sed potius quod cum tractatu ac deliberatione synodi docuisse communiter probaretur. Nam et cum sanctus Joannes Antiochenus et caeteri orientales atque aliarum provinciarum episcopi, praedictum beatum Cyrillum putarent, sicut nunc Eutychiani putant, unius Christum praedicare naturae, et ob hoc eum licet probabili zelo fidei, tamen improbe judicarent haereticum: omnipotens Deus, cujus sapiens et mirabilis bonitas humanae ignorantiae malum potest in usum doctrinae convertere, talem dedit exitum causae, ut illa orientalium aliarumque provinciarum antistitum falsa de beato Cyrillo suspicio nihil nobis relinqueret suspicandum. Cum enim postea redintegrandae pacis Ecclesiarum cura succederet, quoniam de hac suspicione non leve fuerat schisma commotum, memorati Orientales per venerabilem Paulum Emesenum episcopum ab eodem beato Cyrillo expetiverunt, ut si vellet omne scandalum omnemque offensionem de medio submoveri, unum Deum atque hominem Christum in duabus naturis evidentissime fateretur. Quod et ille gratanter amplexus atque confessus est, quippe qui sibi conscius erat non se aliter et antea credidisse. Atque ita Deus omnipotens, non solum Orientalium et aliorum Patrum, atque ipsius beati Cyrilli rectam fidem manifestam omnibus fecit, quia nec illi quidquam expetiverunt indignum, nec ille quod expetitum est denegavit, verum etiam contra futuros Eutychianos multo promptiorem multoque evidentiorem reddidit doctrinae catholicae veritatem. Tantum vero contra hunc errorem quo Christus dicitur unius esse naturae, eorumdem Patrum orientalium sollicitudo ac diligentia vigilavit, ut in epistola quam ei miserunt, ipsius rectae confessionis quam ab illo exspectabant verba conscriberent, et praefato Paulo commendarent episcopo, ut ea beatus Cyrillus in suam transferens epistolam eis rescriberet, ne quid remaneret ambiguum, unde quandoque rursus quaestio nasceretur. Quod etiam ille, sicut jam diximus, optato suscipiens, seque non aliter et antea credidisse testatus, sic eidem sancto Joanni Antiocheno rescripsit: « Quoniam vero superflua et importuna Ecclesiarum divisio facta est, nunc maxime satisfactum est nobis, domino meo reverentissimo Paulo chartam proferente habentem irreprehensibilem fidei confessionem, et hanc affirmante a vestra sanctitate compositam, et ab his qui illic sunt religiosissimis episcopis. Habet autem ita conscriptio, quae et in his verbis inserta est huic epistolae. » Et post aliqua: « Confitemur igitur Dominum nostrum Jesum Christum Filium Dei unigenitum, Deum perfectum et hominem perfectum ex anima rationali et corpore, ante saecula quidem de Patre natum secundum deitatem; in ultimis vero diebus eumdem propter nos et propter nostram salutem, de Maria virgine secundum humanitatem; consubstantialem Patri eumdem secundum deitatem, et consubstantialem nobis secundum humanitatem. Duarum enim naturarum adunatio facta est: propter quod unum Christum, unum Filium, unum Deum confitemur. Secundum hanc inconfusae unitatis sententiam, confitemur sanctam Virginem Dei genitricem Mariam, propter quod Deus Verbum incarnatus et homo factus, ex ipsa conceptione adunavit sibi quod ex ea sumptum est templum. Evangelicas vero et apostolicas de Domino voces scimus viros divini verbi praedicatores alias quidem conjungentes tanquam de una persona, alias vero dividentes tanquam de duabus naturis; et alias quidem convenientes Deo secundum deitatem Christi, alias vero humiles secundum humanitatem ejus tradentes. His vestris sacris vocibus intendentes, et sic etiam nosmetipsos sapere reperientes (unus enim Dominus, una fides, unum baptisma), glorificavimus omnium Salvatorem Dominum, invicem nobis ac vobis congaudentes: quoniam Scripturis divinitus inspiratis, et traditioni sanctorum Patrum nostrorum convenientem habent fidem quae apud nos et quae apud vos sunt Ecclesiae. » Proinde cum Cyrillus in hac confessione, per quam a se removit indignae suspicionis invidiam, et cum orientalibus aliarumque provinciarum Ecclesiis adunatus est, sic duarum naturarum unitionem factam dicat in Christo, quia utique unius personae et substantiae sunt eaedem duae naturae, ut evangelicas et apostolicas de Domino voces alias quidem conjungendas fateatur tanquam de una persona, alias vero dividendas tanquam de duabus naturis: quomodo Eutychiani vel Acephali ex ejusdem beati Cyrilli dictis, non duas Christi naturas, sed unam ex duabus compositam nituntur astruere? Nam si evangelicae et apostolicae de Domino voces, non de una composita, sed tanquam de duabus naturis loquuntur, sine dubio Christum in duabus naturis esse testantur. Proinde quaenam dicta beati Cyrilli sine ulla expositione ac dijudicatione sequenda sunt, vel si ejus, ut diximus, alia veluti ab his dissonantia videantur? eane pro quibus vel pro quorum similibus sinistram suspicionem incurrit; an illa ex quibus ab ipsa suspicione purgatus est? Illa profecto sine interpretatione qualibet, sicut perspicue claret, indubitanter accipienda sunt, quae omnem suspicionem dubitantibus abstulerunt. Et ideo quaecunque et quantacunque ab eis falsa vel male interpretata, contra definitionem synodi Chalcedonensis, etiam ex beati Cyrilli nomine proferantur, his quibus est in Ephesina synodo, ipso primum decernente, Nestorius improbatus, et quibus postea apud consacerdotes suos ipse purgatus est, praeferri vel conferri non poterunt. Hoc quoque considerationi lectoris accedat, quod jam Nestoriana haerese universam Ecclesiam scandalizante, et Eutychiana necdum exorta, Cyrillus ista protulerit; et non mirabitur si minus contra Eutychianorum quam contra Nestorianorum vigilavit errorem. Verum nec illud arbitror omittendum, in quo et amplius praedictorum orientalium Patrum pro catholicae fidei conservanda integritate libertas, et ipsius beati Cyrilli in hoc ipsum manifestata confessio est. Nam cum minus utilitati Ecclesiae sufficere videretur, ut solis epistolis quae ad paucorum possent pervenire notitiam, in hac fide confessionem mutuo sibi communicarent iidem Domini sacerdotes; memoratus venerabilis Paulus Emesenus episcopus illic in Alexandrina ecclesia, ipso praesente beato Cyrillo, de incarnatione Domini disputavit: in quo sermone (Concil. Ephes. p. III, homil. 2) inter alia dicit: « Quid est, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14), hoc est, in nostra natura? Vide Joannem duas naturas praedicantem et unum Filium; aliud tabernaculum, et aliud quod in tabernaculo; aliud templum, et aliud quod inhabitat Deus. Attende quod dicitur. Non dixit alius et alius, tanquam de duabus personis aut duobus Christis, aut de duobus filiis; sed aliud et aliud, tanquam de duabus naturis. Quando ergo dixit, habitavit in nobis, et praedicavit duas naturas; tunc intulit, et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti. Non dixit duorum filiorum, sed quasi Unigeniti. » Post hunc vero memorati venerabilis episcopi Pauli sermonem, sanctus Cyrillus alloquitur populum, dicens: « Beatus propheta Isaias praedicans suaviloquia futurorum in Christo magistrorum, dicit: Haurite aquas cum laetitia de fontibus Salvatoris (Isa. XII, 3). Ecce igitur hausimus aquam de sancto fonte; dico autem de magistro praedicante, qui sancti Spiritus epulis illustratus, disseruit nobis magnum et sacrum Salvatoris mysterium, per quod salvati sumus credentes in eum, etc. » Cum igitur in duabus naturis Christum non sola synodus Ephesina praedicandum esse perhibeat, verum etiam beatus Cyrillus in sua per quam Orientalibus communicavit epistola omnes Aegyptios sacerdotes eamdem fateatur habere doctrinam, dicens, Scripturis divinitus inspiratis et traditioni sanctorum nostrorum, convenientem habent fidem quae apud nos sunt et quae apud vos sunt Ecclesiae: insuper etiam Paulum Emesenum episcopum coram se et in sua ecclesia disputantem de duabus Christi naturis, atque id ipsum repetitione creberrima commendet et magnis extollat praeconiis, populo etiam qui sermocinanti aderat acclamante, sicut legitur, atque dicente, « Bene dixisti, episcopo orthodoxe, orbis eruditor: qui sic credit, diligitur; » nec in his omnibus aliquid audiamus de una quae composita dicitur, Christi natura: quomodo nunc Eutychiani, quorum pars magna est Alexandriae, non secundum hanc orthodoxam et antiquam orbis eruditionem credunt, Nestorianae eam haeresi deputantes, quam sui dilexere majores? Desinant igitur ab hac horrenda stultitia, qua dicentes Christum unius compositae esse naturae, Deum se blasphemare non intelligunt, cujus naturam credunt posse componi. Nec beatum Cyrillum dicant sibi contraria docuisse, quoniam per hoc errori quidem suo nihil defensionis afferunt, illi tamen maximum praevaricationis crimen impingunt.

CAPUT VI. Quod Eutychiani unum Christi compositam naturam astruentes Nestorianos adjuvent; et quod perperam utantur exemplo humanae naturae ex anima et corpore compositae.

Sed et jam probare debemus quomodo iidem Eutychiani vel Semieutychiani, qui contra Chalcedonense, imo vero etiam contra Ephesinum concilium, duas Filii Dei negant esse naturas, econtrario Nestorianos per hoc adjuvent, quorum falsitati se putant veritatis negatione resistere. Asserentes enim quod una sit Filii Dei natura, ipsi potius alterius substantiae hominem Christum Jesum extra Dei Filium dicere convincuntur: quod nobis falso imputant, qui duas unius dicimus filii esse naturas. Nam si quaeratur ab eis utrum Filium Dei, quem unius dicunt esse naturae, consubstantialem Patri fateantur, negare non poterunt. Deinde si hoc ab eis quaeratur, utrum simplicis naturae sit Pater, hoc quoque similiter fatebuntur. Igitur Filium Dei, quem unius dicunt esse naturae Patrique consubstantialem, etiam simplicis, id est divinae tantum dicere compellentur; ac per hoc alterius erit substantiae homo Christus Jesus, cui separatim deputetur humana natura. Atque ita cum duas unius Filii negant esse naturas, alteram subsistentiam Filii Dei, et alteram assumpti hominis arguentur inducere. Cujus probabilis rationis sancta Ephesina synodus non ignara cum Nestorium condemnaret, quod Dei Filium non solum in duabus naturis, quod sanctum est, sed etiam in duabus subsistentiis, quod profanum est, praedicabat: non quod duas fateretur Filii Dei naturas, sed quod duas subsistentias mentiretur, eum redarguit: nec testimoniis antiquorum Patrum quibus eum de pravi dogmatis novitate convincit, unam Filii Dei naturam esse monstravit, sed unam potius esse personam. Et utique ad comprimendum et penitus exstinguendum errorem Nestorii, qui duos nobis filios inducere conabatur, nihil utilius, sicut jam diximus, nihilque validius esset, si veritas sineret, quam ut unam esse Filii Dei naturam, vel testimoniis Patrum probarent, vel sua definitione decernerent. At cum Nestorium non solum duas in illo mysterio naturas, verum etiam duas subsistentias praedicantem, non propter utrumque, sed propter hoc solum synodus Ephesina redarguit, quod unum Filium in duas subsistentias divideret, vel si illa contra eum Patrum testimonia non proferret, quibus Christus in duabus esse naturis ostenditur, affirmasse merito judicaretur duas unius Filii Dei esse naturas, quod in Nestorio, propter aliud improbato, non pariter improbavit. Unde vel hac auctoritate ostensa coerciti Eutychiani, jam desinant contra sanam et necessariam confessionem Ecclesiae disputare: quae non tantum secundum Chalcedonensis, sed etiam secundum Ephesinae synodi instituta, Christum in duabus praedicat esse naturis. Non enim, vel si eis constare possit, humanorum argumentorum ratiocinationi credere se debuerunt, ut unam Christi contenderent esse naturam; sed Patrum potius auctoritati se subjicere, in quibus spiritus Dei locutus est. Verum hoc prudentia eorum non patietur, de qua dicit Apostolus: Quoniam prudentia carnis mors est, prudentia autem spiritus, vita et pax; quoniam prudentia carnis inimica est in Deum: legi enim Dei non subjicitur, nec enim potest (Rom. VIII, 6), ut in personae quidem ve subsistentiae unitate, auctoritatem nobiscum divinam sequantur, quoniam tanti miraculi secretum humana ratio indagare non valet. In hoc autem, quod putantes unam ex duabus factam esse naturam, a fundatissima Patrum auctoritate discedunt, videamus si, quemadmodum fidunt, vel secundum sapientiam mundi constare illis sua ratio potest. Dicunt igitur, sicut ex duabus naturis, id est ex anima et carne, una composita est humana natura, sic ex deitate et humanitate una composita est Christi natura: et ideo ex duabus quidem, sed non in duabus naturis Christum confitemur. Equidem nulla causa est cur etiam unusquisque homo in duabus negetur esse naturis, in carne scilicet atque anima. Quae tamen quia et una ex duabus composita, recte hominis naturam dici certissimum est: potuit enim hominis anima in unam naturam cum sua carne componi. De Christi vero divinitate inconvertibiliter simplici, non sine ingenti blasphemia dicitur, quod in unam naturam cum suscepta humanitate componi potuerit. Deinde considerent, quod sive anima, sive caro, adunationis suae causa exstiterunt, et non hunc habent naturae finem, singulariter ac separatim consistere; sed ad sui conjunctionem tendunt, et invicem sibi debent quodammodo ut existant. Nam, sicut caro animae facta est, ita et anima carni; et ipse naturalis earum intentioni est finis, pariter esse. Non enim credendum est Origenis deliramentis , qui suspicatur humanarum animarum substantias longe ante quam in corporibus essent, non solum fuisse, verum etiam peccasse, et prius quidem mentes, postea vero animas factas, cum pro peccatorum suorum meritis in corpora truderentur: cum dicat Apostolus: Rebecca ex uno concubitu habens Isaac patrem nostrum (Rom. IX, 20), etc. Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid egissent bonum ac malum secundum electionem, ut propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei, quia major serviet minori. Paulo itaque melius et fidelius credimus docenti, quia cum Jacob et Esau necdum nati fuissent, nihil egerunt bonum aut malum, nec ex operibus, sed ex vocantis gratia sunt discreti, quam Origeni somnianti quod, ut nascerentur, supplicium fuerat nescio cujus mali. Nam et cum morte a suis corporibus animae separantur, ad sui tamen conjunctionem similiter tendunt, et propterea unam naturam humanam efficiunt. Quod de Verbi Dei natura nefas est credere, quoniam aliquando non sola substiterit, sed humanae naturae adunatio causa ei fuerit existendi, ut ipsa sibi adunata quiesceret naturalis ejus intentio. Verum neque de humana natura dici potest, quod non possit sine Dei Verbi in unam naturam compositione subsistere: quam videmus specie sua contentam, non in aliquid tendere, cui sic naturaliter adhaerescat, ut unam cum illo naturam efficiat. Nihil igitur Eutychiani humanae naturae adjuvantur exemplo, ut unam asserant Christi esse naturam, vel si, remota Patrum auctoritate, concedatur eis secundum argumentationes humanas de incarnationis divinae mysterio disputare, quod mensuram humanae rationis excedit. Ad personae vero unitatem, praecedente auctoritate divina, convenientius hoc refertur exemplum, ad quam et a sanctis Patribus relatum esse cognoscimus. Propter quod etiam beatus vir Augustinus, in catholicae doctrinae sinceritate ac prudentia diffamatus, in libro de fide, et spe, et charitate, qui pene ab omnibus quibus notus est, Enchiridion appellatur, ita de Christo locutus est (Cap. 36): « Nempe ex quo esse homo coepit, non aliud coepit esse homo quam Dei Filius, et hoc unicus, propter Deum Verbum, quod illo suscepto caro factum est, utique Deus: ut quemadmodum est una persona quilibet homo, anima scilicet rationalis et caro, ita sit una persona Christus, Verbum et homo. » Nec ait, ita sit Christi una natura Verbum et homo. Sed jam breviter quae acta sunt colligamus. Apparuit imprimis, quod secundum magnae synodi Chalcedonensis sententiam confessus es, imperator, et unum esse de Trinitate crucifixum pro nobis Dominum Christum, et vere et proprie matrem Dei Mariam, et eumdem Dominum nostrum Jesum Christum in duabus esse naturis. Apparuit etiam, in declaratione ac defensione ipsius fidei nostrae, memoratam synodum haec ipsa, pro divinarum Scripturarum auctoritate et Patrum testimoniis, definisse sive firmasse. Ubi simul et illi licet qui communicantes Ecclesiae, et auctoritatem venerantes ipsius sanctae synodi, tanquam dogmati Eutychiano contrarii, tamen per contentionem verbi superfluam, negant debere dici unum ex Trinitate crucifixum, et vere proprie matrem Dei Mariam, inventi sunt adversus eamdem synodum facere, et Eutychianos econtrario suis contentionibus adjuvare. Apparuit etiam, ipsos Eutychianos, qui tanquam contra dogma Nestorii, duas unius Filii Dei negant esse naturas, Nestorianis per hoc indubitatam dare victoriam, et synodum Ephesinam reprehendere, quam acceptare se fingunt. Sic meretur caecari, ut sibi primum contradicat, obvia veritati contentio, quae nec rationis est capax, nec contenta esse Patrum auctoritate dignatur.