LIBER X | LIBER XII |
11
[recensere]LIBER UNDECIMUS.
CAPUT PRIMUM. Quod multi Patres antiqui similia dixerint iis quae in Theodoro reprehenduntur, atque imprimis Eustathius Antiochenus.
Multa sunt equidem dicta quibus calumnias Eutychianorum magnam synodum Chalcedonensem etiam de Theodori causa criminantium ex omni discidimus parte. Quid enim jam superest unde causari possint, quando non solum ea concidentes quae finxisse illos monstratum est, verum etiam plurima quae nec conficta sunt, nostra sponte ut eis illuderemus dantes, sic quoque docuimus eamdem synodum invicta et evidenti ratione defendi? Attamen, quia voluimus eis amplius quam in superioribus fecimus comprobare, quomodo multorum Patrum doctrinam quos et ipsi nobiscum honorare se dicunt, in condemnatione dogmatum Theodori criminentur; et quia non tam pro memorata synodo, quae jam satis abundeque purgata est, quam pro eisdem Patribus decertamus; statuimus in hoc volumine magnorum virorum dicta proferre similia, ad excusandum difficiliora his pro quibus eum putaverunt, tanquam magistrum Nestorii, anathemate percellendum: ut in plurimis exemplis videant quod sapientissimus Joannes Antiochenus cum orientali concilio scribens beato Cyrillo de quibusdam capitulis supradicti Theodori dixit: « Sed illis quae putantur obscura, similia multa et a plurimis anterioribus ejus, et gloriosis Patribus dicta invenimus; et periculum impendet non leve, ne istis etiam illos solvamus, ejus viri reprobantes dicta, qui in episcopatu defunctus, agonibus autem adversus Arianos et Eunomianos et alios haereticos decem millibus per omnem suam vitam ubique decoratus est: quod si fiat, multa etiam ab aliis sanctis Patribus apte dicta retractaturi sumus. » Et post aliqua: « Quis enim, inquit, nostrum speret non defungi? aut a quo non dictum est aliquid, quod alium possit movere? » Et suffecerat quidem haec protestatio tanti concilii ad compescendam temerariorum audaciam, quod multa similia capitulis, quae in Theodoro culpant qui occasionem faciebant contrario dogmati quo tenebantur, etiam a plurimis anterioribus et gloriosis Patribus dicta invenient. Sed quoniam modo ei non creditur, cui hactenus bene creditum fuit, et ratio ejus sana contemnitur qua rursus ait: Aut a quo non dictum est aliquid, quod alium possit movere, necessitate compellimur ex eisdem multis similibus Patrum dictis aliqua proferre, et in quo movere possint ostendere, ut Eutychiani eorumque satellites dissimulare non possint, quod in condemnatione dogmatum Theodori necessario etiam ipsorum Patrum doctrina in qua inveniuntur similia, condemnetur. Nam beatus Eustachius Antiochenus episcopus, qui primus in Nicaeno concilio fuit, sexto adversus Arianos libro, de eo quod ait Dominus: Nemo scit diem illum (Matth. XXIV, 36): « Dicamus, inquit, cujus rei gratia Filius hominis diem proprii adventus ignorat. Neque enim dubium est, quia et hoc causa utilitatis hominum providens adinvenit omnium creator et generis opifex Deus. Sicut enim hominem causa salutis hominum Verbo coaptavit et Deo: sic et insignem judicii diem causa divini beneficii homini competenter abscondit; ne forte ineffabilia mysteria similis generis hominibus homo indicans, et diem secundi adventus ostenderet. » Quid tale, quaeso, in dictis Theodori contra synodum Chalcedonensem Eutychiani hactenus invenerunt, aut se invenire finxerunt? Ut enim omittam quod hic ait, Filius hominis diem proprii adventus ignorat, nec saltem dixit, ignoravit, ut ante resurrectionem tantum, non etiam post resurrectionem, ignorantem eum dixisse videretur, quando neque in ejus fidelibus ulla ignoratio remanebit. Ut ergo hoc, sicut dixi, praeteream, quoniam facile dici potest secundum illud tempus quod ante resurrectionem Christus hic egit, locutus beatus Eustachius. Ut illud quoque relinquam, quod ait, Hominem causa salutis hominum Verbo coaptavit et Deo, quod Eutychiani procul dubio in Theodoro, si ipse hoc diceret, accusarent, tanquam prius exstiterit homo, qui Verbo coaptaretur et Deo: illud certe quod ait, Propterea Christo diem judicii competenter absconditum, ne similis generis hominibus homo diem secundi adventus ostenderet, nescimus hactenus Eutychianos in Theodoro criminatos, sed nec aliquid tale, quod huic sententiae comparetur. Nam cum Apostolus raptus in paradisum audiret arcana verba quae non licet homini loqui, nec cuiquam prodiderit, sed divini secreti custos fidelis inventus est, quomodo dicitur quod Deus Christo, non dicam ut Deo quod est, sed tantum ut homini, qui tamen inferior Paulo non esset, propterea diem judicii absconderit, ne similis generis hominibus proderet: tanquam non posset, quod Apostolus ejus servavit, commissum sibi servare secretum. Quanquam nec illud quod ait Eustachius, homines Christo similes esse genere, Eutychiani leviter in Theodoro praeterirent; sed profecto calumniarentur, quod hominem tantum, non etiam Deum crediderit Christum, cui genere similes omnes homines praedicasset. Itemque in eodem libro: « Dum sederit, ait, Filius hominis in sede majestatis suae (Matth. XIX, 28), alia quidem videtur loqui persona, de altera autem facit manifeste sermonem. Ergo divinus Spiritus de homine clare dicens apparet: Dum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sine contradictione denuntians quia supervenientes glorias homo suscepit justitia et virtute ornatus, et excelsum regni solium rite percipiens. » Quid etiam hic dicimus? nunquid Theodorus alicubi verba Christi de semetipso loquentis sic tractavit, ut diceret aliam de alia loqui personam, quemadmodum beatus Eustachius, cum tractaret ejus verba dicentis: Dum sederit Filius hominis in sede majestatis suae. Nonne de omnibus pro quibus Theodorum culpant, id conantur suspiciose vel calumniose colligere, quod in Christo alteram Dei, alteram hominis intelligi personam voluerit? quod ille quidem graviter exsecratur; at Eustachius aperte dicit, in verbis unius Christi de semetipso loquentis, quod alia persona de altera manifeste sermonem faciat, et non de Deo, sed de homine clare dicens appareat: Dum sederit Filius hominis in sede majestatis suae. Verum nec illud quod ait, Supervenientes glorias homo suscepit justitia et virtute ornatus, Eutychiani in Theodoro ferre possent, sed accusarent eum sine dubio, quasi dicentem quod Christus homo tantum fuerit, non etiam Deus, cui gloria accesserit quam ante non habuerit, et justitiae virtutisque profectu eam fuerit consecutus, in tanto merito etiam regni solium rite perceperit. Rursus autem eodem libro de verbis Christi disputans dicit: « Omnia mihi tradita sunt a Patre meo (Matth. XI, 27), manifeste ex persona hominis prophetare cognoscitur, sicut et ante probavimus. Iste enim maximas et accidentes virtutes percipit ad meliora dignitate procedens. » Ecce et hic cum loquentem Christum perhibet ex persona hominis prophetare, subauditur quod alteram dicat esse Dei personam. Nam cum et de homine loquens diceret: Iste enim maximas et accidentes virtutes percipit, tantumdem valet ac si diceret: Ille vero non percipit tanquam Deus. Dicendo etiam quod Christus accidentium virtutum perceptione ad meliora processerit, et accepisse eum quod aliquando non habuit, et profecisse testatur. Qui octavo quoque libro sic ait: « Contemplandum autem quomodo loquens Deo et dicens: Et civitates destruxisti (Psal. IX, 7), rursus alterum introducit Dominus inferens, Et Dominus in aeternum manet. Paravit in judicio sedem suam (Ibid., 8, 9). Manifestissime etenim alii de alio loquens apparet: significavit quia judex est qui praeparavit ei sedem tanquam prius non habenti hunc honorem; sic videbatur loqui, quasi per figuras enim indicabat propheticas, quoniam homo ex membris justitiae templum decenter factus, et sacratissimo habitans Verbo, virtutis adeptus est perpetuum solium. Loquens, inquit, Deo rursus alterum introducit Dominum. » Hoc si Eutychiani in Theodoro invenirent, profecto in reprehensionem synodi Chalcedonensis quae laudes ejus continentem epistolam judicavit orthodoxam, bicipiti nos argumentatione constringerent, ita dicentes: Si haec de Patre et Filio dixit, quomodo Filius alter est Dominus, cum scriptum sit: Quoniam Dominus Deus noster, Dominus unus est (Deut. VI, 1)? Neque enim sic dicitur Pater Dominus, et Filius Dominus, et Spiritus sanctus Dominus, ut tres Domini, et non potius unus dicatur Dominus: sicut neque ita dicitur Pater Deus, et Filius Deus, et Spiritus sanctus Deus, ut tres Dii, et non potius unus dicatur Deus. Si autem de Deo Verbo et assumpto homine loquens, eidem assumptum hominem alterum Dominum dixit, arguitur unum Christum in duos Dominos divisisse. Atque hoc verbis etiam subsequentibus affirmarent, quibus dictum est: Alii de alio loquens apparet; et iterum: Quia Deus judex praeparavit assumpto homini sedem, tanquam prius non habenti hunc honorem. Cum vero tanta invidia criminentur in epistola venerabilis Ibae, quod ait templum et inhabitantem in eo; quae illis ad exaggerandum verba sufficerent, si hoc dixisset quod Eustachius ait, Quoniam homo ex membris justitiae templum decenter factus est, ut sacratissimo cohabitans Verbo? Nam si inhabitare, quod Ibas ait, duas dicant significare personas, cum anima suum corpus inhabitans una cum eo persona sit, quanto magis cohabitare, et ipsius cohabitationis virtute adeptum esse hominem perpetuum solium? Item in eodem libro: « Non enim ait, qui regni sedem habet, alteram sibi apparat sortem; sed cui non adest sedis potentia. Ergo haec ad hominem Christi manifeste respiciunt. Neque autem Omnipotenti haec reponenda sunt proprium habenti sceptrum; neque Verbo ipsum regnum habenti quod etiam Pater habet; sed in Christo dicendum, Dominus in coelo praeparavit sedem suam. Nam omnium simul creaturarum dominator propter divini Verbi commixtionem. » Attendant ergo quale sit etiam hoc quod ait, Non Deo Verbo regnum habenti alteram sortem apparatam, sed potius, cui non adest sedis potentia, id est homini Christi. Nec saltem dixit, homini Dei Verbi, ipsumque Christum, cujus homini praeparatam perhibet sedem, simul cum Deo Patre et ejus Verbo omnium creaturarum dominari asserit. Nec tamen pro his quoque, quae necdum exorto Nestorio secura simplicitas loquebatur, ejus est anathematizanda doctrina: quod tunc nobis constare poterit, si nullius antiquorum Ecclesiae praedicatorum pro talibus dicta damnentur. Alioquin cujuslibet eorum scriptis anathematizatis, sicut Joannes sapientissimus et orientale concilium dixit, necesse est et ea quae ab aliis Patribus sunt dicta complecti. Sufficiat ergo posteris quod temporum suorum haereticis repugnantes illaesam custodierunt Ecclesiam. Sufficiat quod nobis quoque adversus eos arma quamplurima labore suo atque industria praeparantes, cum magna laude de hoc saeculo transierunt. Non injuriam successores labori decedentium debent, non convicia referenda sunt. Post certamen bene defunctis victoribus triumphi gloriam negasse aliquis inveniatur ingratus: nescio si quisquam praeter nos contumeliam retulit. Quidam praedicator Ecclesiae sic praesentes expugnavit haereticos, ut in nullo, aut certe in parvo, futuris occasionem daret: hic dignus laude praecipua judicetur. Quidam vero in hostes obvios intentus, aliis non quasi latitantibus in insidiis, qui nondum fuerant, sed exorturis quandoque provide ac vigilanter occurrit: hic minima, aut etiam nulla, si videtur, dignus laude ducatur, non tamen vel incautus patriae propugator inter hostes habendus est. Unde beatus Eustachius, quanquam multos possit talibus dictis offendere, non tamen condemnatur, velut Nestoriani auctor erroris: sed honoratur cum multis et prae multis Patribus, tanquam Nicaeni concilii primus existens; et Eutychianis nullam hinc invidiam commoventibus, solemniter inter suos decessores ac successores ad sacrificia nominatur. Et fortasse propterea nihil inde accusant, quia in hoc, quod ultimum posuimus, testimonio dixit, Propter divini Verbi commixtionem. Ubi enim memorati Eutychiani ab aliquo praedicatorum Ecclesiae dictum invenerint Deum Verbum homini esse commixtum, secundum suum dogma dictum existimant.
CAPUT II. Quod apud beatum Athanasium quaedam reperiantur non minus difficilia his quae in Theodoro reprehenduntur.
Multa vero superioribus similia ex dictis ejusdem beati Eustachii proferre possemus, quae possent in uno tractari volumine; sed ista legenti sufficiant, quoniam volumus ad aliorum scripta transire, de quibus aeque non omnia quae his similia dixerunt, sed aliqua tantummodo proferimus. Quid ergo etiam sanctus Athanasius dicat in epistola ad Antiochenos debemus inspicere: « Ex veteribus enim eruditus et legis doctor existens, Proverbia Salomonis legens et duas personas de Domino inveniens, unam quidem circa hominem quem ex Maria pro nobis futurus erat assumere, alteram autem circa Verbum quod ante omnia saecula aeterne ex Patre natum est; et de Jesu quidem ex Maria scribit Timotheo: Memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum (II Tim. II, 8); de Deo Verbo autem, quod cum Patre semper est, dixit, quoniam est omnia. » Hanc autem sancti Athanasii ad Antiochenos epistolam, in qua scriptum est duas esse personas, hominis assumpti, et Dei Verbi assumentis, et alia Scripturae verba Domino Jesu qui ex Maria, alia vero Deo Verbo congruere, in tanta auctoritate adversus Apolinaristas suscepi Ecclesia, ut ex illa haeresi conversi sua subscriptione ita se sapere faterentur. Unde successor ejusdem Athanasii Petrus, scribens ad episcopos, presbyteros atque diaconos qui sub Valente imperatore Diocaesaream fuerant exsules missi, « Sine Deo quippe est, inquit, et in omnibus reprobus, qui non confitetur integrum hominem salvasse adventu suo Salvatorem. Et si totum salvat, totum assumpsit, non in adjutorium salvationis, sed ad totius salvationem. Nullus ergo pie se sapere existimans infidelis magis existat. Si vero quaerere studet, discat ex epistola quam ad Antiochenos beatae memoriae episcopus Athanasius scribit, ubi omnia diligenter exponit, quam legere incipientes orthodoxi, et ita sapere et subscripsisse confirmant. » In eadem ergo ad Antiochenos epistola, in qua beatae memoriae episcopum Athanasium successor ejus Petrus omnia diligenter exposuisse perhibuit, hoc quoque continetur: Jesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula (Hebr. XIII, 8). « Heri quidem ante saecula sempiternitatem significat; hodie autem terrenum saeculum; in saecula vero, post transitum hujus vitae. Jesus Christus autem, qui juxta hominem salvatoris intelligitur, non est ipse: qui enim provectum aetatis suscepit, aliquando infans existens, et aliquando vir incipiens quasi annorum 30, sicut ait Lucas, non potest ipse esse. » Quomodo itaque Theodoro condemnato non etiam Athanasius accusetur, quasi duos Jesus, et duos Christos docuerit; quia primum loquens de Jesu Christo, qui est heri et hodie in saecula, postea dixit quia Jesus Christus, qui juxta hominem salvatoris intelligitur, non est ipse, et rationem subjicit cur ipse esse non possit? Quanquam si Theodorus hoc diceret, non duos tantum, verum etiam tres Jesus Christos Eutychiani, secundum suas calumnias, in his verbis significatos vellent intelligi. Non enim hoc saltem dictum est, Jesus Christus autem, qui juxta salvatorem intelligitur, sed juxta hominem salvatoris: ut alium significatum esse dicerent Jesum Christum, alium vero hominem juxta quem esset ipse Jesus Christus, et rursus alium salvatorem, cujus esse diceretur idem homo. Denuo in eadem epistola: « Est, inquit, Spiritus vitae sanctus cum Patre et Filio in singulis prophetarum per generationes transiens, qui indicat quae erunt et quae fuerunt, habens oculos ante et post, hoc est, sicut diximus, scientiam futurorum atque praeteritorum, quae in Salomone narrat ex persona filii hominis ex Maria, et Filii Dei Verbi, quod ab initio erat apud Patrem: et duas personas significans, de homine quidem ex Maria creato et plasmato, de illo vero qui ante saecula est sine principio, et aeternae nativitatis. Quoniam ergo verborum seductores, et non eruditi spiritu observantes errare faciant indoctos, dicentes, a quadringentis annis est operatio corporis Domini, et quomodo in eum quidam referunt quod dictum est: Dominus creavit me principium viarum suarum in opera ejus (Prov. VIII, 22), cum dicat Scriptura ante montes et colles, ante fontes et ante saeculum generatum et creatum? Haec dicentes a quibusdam laudari putantur, non dividentes quae persona prophetico spiritu de corpore Domini clamat, et quae de aeterna ejus a Patre generatione docet. » Sunt multa similia in hac epistola quae adversus Apolinaristas dicta Nestoriani quoque in assertionem sui erroris assumant. Sed non ideo Athanasius aut ejus doctrina damnanda est. Igitur nec Theodorus aut ejus doctrina ideo dicatur a synodo debuisse damnari. Sed ad alia ejus opuscula transire delegimus. Dicit itaque idem beatus Athanasius in expositione symboli: « Qui in fine saeculorum descendens ex sinu Patris, ex immaculata Virgine Maria nostrum assumpsit hominem Jesum Christum, quem pro nobis passioni tradidit; » et post pauca, » Principium viarum conditus nobis est in terra, quas nobis ostendit de tenebris lumen, salutem ex errore, vitam ex mortuis, introitum ad paradisum de quo exclusus est Adam; in quem iterum intravit per latronem, sicut dixit Dominus: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43); quo et Paulus intravit, ascensum in coelum, quo praecursor pro nobis ingressus est dominicus homo, in quo judicaturus est vivos et mortuos. » Et post aliquanta: « Ea vero salus quae nobis condita est ad plantationem nostram, nova est et non vetus, nobis et non eis qui ante nos, Jesus qui juxta salvatorem factus est homo, qui interpretatur pastor, salus, interdum etiam salvator. » Calumnientur igitur et huic, tanquam secundum Nestorium alterum dicenti Filium Dei, alterum vero nostrum hominem Jesum Christum: quia non ait Filium Dei semetipsum tradidisse pro nobis, sicut Apostolus dixit; sed potius quia Filius descendens ex sinu Patris assumpsit nostrum hominem Jesum Christum: quem? hoc quod ait dominicus homo, in quo judicaturus est vivos et mortuos, quasi devio sensu alterum putaverit Dominum Filium, qui judicaturus est vivos et mortuos; alterum vero dominicum hominem, in quo judicaturus est. Calumnientur etiam quod similiter ait, Jesus est, qui juxta salvatorem factus est homo, dicentes quod ex eo Jesum a salvatore diviserit, quoniam eum juxta salvatorem potius quam salvatorem dixit. Scripsit etiam librum contra Manichaeos, cujus principium est: Dissolvit errorem veritas, in quo sic ait: « Quando enim hominem Jesum video, intelligo qualis est; quando autem modum contemplor, admiror neque agnosco, mutatio quippe admirationem praestat. Et essentiae quidem mutatae non sunt, manet enim corpus non alterum effectum: neque enim corpus in incorporeum versum est, neque anima altera per essentiam exstitit. Sed manentibus essentiis studia non manserunt. Nequaquam enim essentialia sunt studia: nam manerent cum essentiis, et non auferrentur. » Si omnia quae pro sua stoliditate nostri praesumptores nec defendere nec intelligere bene potuerint, pro ipsorum voluntate damnanda sunt: quomodo non etiam ista damnanda sunt? aut si haec bene intelligere possunt atque defendere, cur non etiam illa Theodori, quae in synodi Chalcedonensis praejudicium culpantur, bene intelligunt atque defendunt? Ecce Athanasius hoc etiam dicit, quia cum modum contemplatur in homine Jesu, admiratur, neque agnoscit, eo quod ei mutatio admirationem praestat. Dicant ergo nobis qua ratione sub anathemate condemnato Theodoro ejusque dogmatibus, Athanasii possit doctrina defendi, si secundum verborum sonos, et non secundum mentis intentionem judicanda sunt dicta majorum? et doceant quae mutatio in homine Jesu facta est, non mutatis essentiis; vel quae in illo studia ipsis manentibus essentiis non manserunt. Haec enim si Theodorus inveniretur dixisse, sic eum detestarentur, quasi Christum a pravitate vitae et a malis studiis ad meliora studia praedicasset esse conversum: quod Athanasius profecto non sensit, et absit a nobis ut hoc illum sensisse credamus, quod non solum personali divisione, sicut Nestorius, hominem Jesum a Deo Verbo, verum etiam studiis non bonis aliquando putaret fuisse divisum! Porro et hoc ultimum, et alia ejus superiora quae memoravimus, intellectorem quaerunt. Nam cum Dei adjutorio defenduntur multo facilius quam ipse beatus Athanasius Dionysii sui decessoris dicta defendit. Et possemus quidem haec ipsa, pro facultate quam Dominus praestat, quomodo recte intelligantur ostendere, et benigno ac pio Patri hanc in suis dictis officii vicem redhibere, quod ipse prius in dictis Dionysii sui decessoris exhibuit; nisi quia longum est, et in hoc opere non scripta venerabilium Patrum interpretari, sed Eutychianorum calumnias pro magna synodo confutare suscepimus; quarum repulsioni sufficit, si talia vel difficiliora his pro quibus ab ea dicunt Theodorum et ejus laudatricem epistolam debuisse damnari, ostendantur illi Patres dixisse, quos culpare non audent.
CAPUT III. Quod Amphilochius Iconiensis similia etiam iis scripserit quae in Theodoro reprehenduntur.
Igitur et ex dictis beati Amphilochii Iconiensis episcopi aliqua proferamus, quem et sapientissimus Joannes Antiochenus cum orientali concilio probatissimum doctorem pronuntiavit, et imperatores Gratianus et major Theodosius talem judicaverunt, ut praeciperent, sicut quarto libro memoravimus, illos solos ecclesias habere qui ex praedicti sancti Amphilochii et Diodori, atque aliorum similium communione catholici probarentur. Hic itaque de eo quod dictum est, Qui misit me Pater, major me est, cum sermonem faceret, cujus est principium, Laborare nos fecit certamen haereticorum, sic ait: « Vides quod major est Pater dicente Eamus (Matth. XXVI, 46), non dicente: Inhabitabo in eis et inambulabo (II Cor. VI, 16). Vides quod major est Pater dicente: Ego sum vitis (Joan. XV, 1), non dicente: Ego plantavi vitem veram (Jer. II, 21). Et ut non longum extendam sermonem, breviter, haeretice, te requiro. Qui natus est ex Deo ante saecula, passus est, an qui ex David in ultimis temporibus generatus est Jesus? Si quidem divinitas passa est, dixisti blasphemam; si autem homo, sicut veritas habet, quare non applicas homini passionem, aut humilia non consuis verba? » Proinde accusari etiam iste doctor probatissimus potest, tanquam alterum significans qui dixit, Eamus, et Ego sum vitis; alterum vero qui dixit, Inhabitabo in eis, et, Ego plantavi vitem veram; et aperte praedicans quia non ipse qui natus est ex Deo ante saecula, passus est; sed ille potius qui ex David in ultimis temporibus generatus est. Qui etiam disputans de eo quod dictum est: Amen amen dico vobis, qui verbum meum audit, et credit ei qui me misit, habet vitam aeternam (Joan. V, 24). « Si das, inquit, carni passiones, da ei et humilia verba; et cui ascribis miracula, supernos apta sermones. Qui enim miracula facit Deus, juste excelsa loquitur operum digna; qui autem patitur homo, bene humilia loquitur digna passionum. » Hic quoque culpetur similiter dicens, quod non ille qui miracula facit Deus, ipse sit etiam qui passus est homo. Item in quodam sermone, cujus principium est, Affer, hodie certativos attingamus sermones, loquens de eo quod dictum est: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, et Deum meum et Deum vestrum (Joan. XX, 17), « Communis est, inquit, pater; pater ipsius quidem propter naturam, noster autem, propter gratiam: communiter autem et Deus dicitur, sed noster quidem Deus est, quia ex non exstantibus nos ut essemus fecit: ejus autem Deus est secundum carnem. Ipse enim eam formavit in virgine, ipse eam unxit in Jordane, ipse eam praedicavit, ipse eam glorificavit in passione, ipse eam suscitavit a mortuis, in nube vacua evexit, dextera sede dignam faciens. Haec enim omnia qui ascendit ad Patrem sumens habet, non qui est in Patre. » Et in hoc loco accusetur, quod non eum qui est in Patre dicit esse qui ascendit ad Patrem. Rursus de eo quod dictum est, Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste, cujus initium est, Tunc sicut miles legitimus, ita dicit: « Si enim oportet Filium hominis tradi, quomodo dicis, si fieri potest, transeat calix iste? omnino autem si pati nolebas, quid dicebas, transeat calix iste? Non ego qui coelum feci, qui fundavi terram, sed secundum te homo dicit declinans mortem. » Item inde: « Quoniam ego, ait, Deus et homo sum, dic quis est qui passus est. Si Deus passus est, dixisti blasphemiam; si autem caro passa est, quare passionem non applicas ei cui timorem injicis? alio enim patiente alius non formidat: et homine crucifixo Deus non turbatur. » Puto quod in hoc quoque capitulo non possit non monere lectorem quod alium dicat esse hominem qui passus est, et alium Deum qui nihil crucifixo homine formidabat. Quamobrem si quis Theodorum vel ejus dicta damnaverit, consequenter etiam Eustachium, Athanasium atque Amphilochium probatissimos doctores, vel eorum dicta, damnare cogitur. Quid ergo, si aliquis Theodori vel cujusquam in Ecclesiae pace defuncti, nobis error appareat, approbandus atque sequendus est? Absit. Sed quaerendum est prius, et cum instructioribus conferendum, ne quod culpabile nobis apparet, ab auctore suo alia intentione prolatum sit; nec ex eo quod nobis videtur, non interrogatus judicandus est ille qui dixit, maxime si alia dixisse inveniatur contraria illi errori in quem creditur incidisse. Nam saepe scrupulosa et subtilis interrogatio, sicut haereticorum dolos investigatos exhorruit, ita simplicitatem catholicorum se invenisse gavisa est. Quod si tam certus error est aliquorum in pace Ecclesiae defunctorum, ut his quae diximus nequeat excusari, sine illorum infamia, sine offensione et conturbatione Ecclesiae, tacitis eorum nominibus, ipsis erroribus occurratur: ut et debita reverentia exhibeatur praedicatoribus in Ecclesiae pace defunctis, et nulli catholico sit offensa defensio veritatis. Sic viros sanctos et graves, nec se de aliorum reprehensione jactantes, fecisse novimus, quos convenientius atque utilius imitamur. Sicut autem illorum doctrina qui extra Ecclesiam constituti multa vera et necessaria conscripserunt, non potest pro hisdem rectis et necessariis catholica judicari, ita domesticorum Ecclesiae doctrina, vel si in aliquibus ostendantur errasse, non pro eis condemnanda est velut haeretica.
CAPUT IV. Quod in Gregorii libris adversus Eunomium similia exstent iis quae in Theodori libris reprehenduntur.
Verum quid etiam sanctus Gregorius dicat in libro adversus Eunomium tertio proferamus. « Neque vivificat, inquit, Lazarum humana natura, neque jacentem lacrymat impassibilis potestas; sed proprium est hominis quidem lacrymare, vivificatio autem ejus quae revera vita est. Non pascit millia hominum egestas humana; non currit ad ficum potestas omnipotens. Quis est fatigatus ex itinere? et quis sine labore omnem mundum verbo constituit? quis est iste splendor gloriae? et quid est quod clavis confixum est? quae forma in passione alapis percutitur? et quae ex aeternitate glorificatur? Manifesta enim sunt ista, etsi nulla interpretentur oratione. Quoniam plagae quidem servi sunt, in quo Dominus existat; honores autem Domini, circa quem servus agnoscitur. » Attendis quemadmodum sanctus Gregorius, non arbitrans duos Christos aut filios, doceat hominis quidem fuisse proprium lacrymare, vivificare autem ejus quae revera vita est: et interrogans haereticum orthodoxus dicat, quis est fatigatus ex itinere? et quis sine labore omnem mundum verbo constituit? et caetera. Ac deinde in hoc sententiam claudat, affirmans quoniam plagae quidem servi sunt, in quo Dominus existat; honores autem Domini, circa quem servus agnoscitur. Nunquid ergo haec secundum errorem Nestorii talia dixisse credimus, quasi alterius subsistentiae sit Dominus qui exstabat in servo, et alterius servus in quo exstabat? vel alterius personae sit Dominus cui ascribendus est honor, et alterius servus qui circa Dominum agnoscitur, et cui plagae sint deputandae? Qui rursus eodem opere libro quarto: « Sicut enim, ait, qui non cognovit peccatum, peccatum efficitur, ut auferat peccatum mundi; sic item caro suscipiens Dominum, Christus et Dominus efficitur. Immutatur enim propter adunationem in hoc quod non erat per naturam. » Et post pauca: « Notum sit omni domui Israel, quoniam Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Jesum, quem vos crucifixistis. Hac demonstratione ostendere se putant creaturam esse unigeniti Dei essentiam. Quid ergo, dic mihi, num ante mundum fuit crux? num ante omnem creaturam exstitit Pilatus? num primum Jesus, et postea Verbum? num antiquior caro quam divinitas? num ante mundi constitutionem Gabriel ad Mariam evangelizavit? Nonne ille homo qui juxta Christum est, sub Caesare Augusto principium generationis accepit? Verbum autem in principio erat Deus et rex noster ante saecula, secundum quod et prophetia testificatur. Non vides qualem confusionem sursum atque deorsum, juxta proverbium, commoves Verbo Dei? Quinquagesima post passionem dies fuit, quando haec ad Judaeos concionabatur Petrus dicens: Quoniam hunc quem vos crucifixistis, Christum et Dominum Deus fecit (Act. II, 36)? Non attendis ordinem verborum, quid primum et quid secundum in eis quae dicuntur positum sit? Non enim dixit, quem Deus fecit Dominum, crucifixistis; sed quem vos, inquit, crucifixistis, hunc Deus Christum et Dominum fecit. » Hic etiam de incarnationis Christi mysterio loquens dicit quod caro suscipiens Dominum Christus et Dominus efficitur. Nec tamen arbitrandum est quod Gregorius hominem tantum, qui non etiam Deus esset, prius exstitisse crediderit, qui Dominum susciperet. Quid autem respondere potuerunt Semieutychiani, vel fautores eorum, si eis dicatur: Qui Theodorum putatis a synodo Chalcedonensi fuisse damnandum, cur Gregorium non damnatis? Namque cum Christum, id est unctum, non nisi Deum credamus incarnatum, ipsaque unctio humanae magis naturae conveniat, unde et ipse ait quo caro suscipiens Dominus Christus efficitur; ipse iterum dicit: Nonne ille homo qui juxta Christum est, sub Caesare Augusto principium generationis accepit? Verbum autem in principio erat Deus. Si igitur caro, id est homo, suscipiens Dominum factus est Christus, quis est item ille homo qui juxta Christum est sub Caesare Augusto principium generationis accipiens? aut quare confusionem sursum atque deorsum, juxta proverbium, Verbo Dei asserit commoveri de eo quod dictum est, quoniam hunc quem vos crucifixistis Christum et Dominum Deus fecit? et admonet ut ordinem verborum Eunomius contra quem agit, intendat, et quid primum sit vel secundum in eis quae dicuntur intelligat; atque infert: Non enim dixit, quem Deus fecit Dominum, vos crucifixistis, sed quem vos, inquit, crucifixistis, hunc Deus Christum et hominem fecit. Quid ergo? non et ante passionem Christus et Dominus fuit, qui postea crucifixus est, sed post crucifixionem Christus et Dominus factus est merito passionis? Et quomodo supra dictum est, caro suscipiens Dominum Christus et Dominus efficitur? nunquid post crucifixionem Dominum caro suscepit? Proinde si haec, ut dixi, Eutychianis objiciantur, Gregorium quoque damnabunt? an ea melius intelligere et exponere conabuntur? Nam et sanctus Athanasius in libro quem de Trinitate conscripsit, sicut tertio nostro memoravimus, ad naturarum distinctionem similiter dixit: « Verbum enim et Filius Dei semper erat Dominus Deus, et non post crucifixionem factus est Dominus Christus; sed, ut praedixi, humanitatem ejus effecit divinitas Dominum et Deum. » Sed ad propositum revertamur. Dicit itaque rursus idem sanctus Gregorius eodem libro: « Divinam Scripturam in manibus ad exponendum habentes vetat magnus Apostolus aniles novitates suscipere: crucem animadvertens, crucem intelligo, et humanum nomen edoctus, conspicio eam quae significatur ex nomine ipso naturam. Istum itaque doceor a Petro factum esse Dominum et Christum; istum qui in oculis nostris factus est ab eo dici non dubito: quoniam et concinunt sibi invicem sancti, et in aliis omnibus rebus, et in hac parte. Sicut enim iste eum qui crucifixus est Dominum factum esse dicit, sic et Paulus inquit superexaltatum post passionem et post resurrectionem. » Animadvertat et in hac sententia lector, quia cum dicit: Istum itaque doceor a Petro factum esse Dominum et Christum; et iterum repetit dicens: Istum qui in oculis nostris factus est ab eo dici non dubito, tantumdem valet ac si diceret: Istum, non illum qui ante saecula Dominus erat; nec tamen duos filios in isto et in illo docet intelligi. Et superiorem suam sententiam firmans, rursus eum post crucifixionem asseverat Dominum factum, cum ait: Quia, sicut Petrus eum qui crucifixus est Dominum factum esse dicit, sic et Paulus inquit superexaltatum post passionem et post resurrectionem. Quocirca sicut eum post passionem et resurrectionem asserit exaltatum testimonio Pauli dicentis: Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen (Philip. II, 8, 9): ita eum post passionem quoque et resurrectionem affirmat Dominum factum, quod de illo etiam Petrus apostolus ait: Notum sit omni domui Israel, quoniam Dominum eum et Christum Deus fecit, hunc Jesum quem vos crucifixistis (Act. II, 36). Item dicit eodem libro: « Ut circa utrumque quod pietatis est reservetur, ea quae humana sunt per assumptionem glorificata demonstrat, et ea quae divinitatis per descensionem nullo modo polluit. Sed dans quidem passionibus humanitatem, operationem autem resurrectionis illius qui passus est divinae virtuti; et sic mortis experientia ad illum qui communicavit passibili naturae refertur, propter eam quae ad eum est hominis adunationem; et altiora item et divina nomina ad hominem simili modo descendunt. » Nunquid si Theodorus diceret, dans quidem passionibus humanitatem, operationem autem resurrectionis illius qui passus est divinae virtuti, non ad praejudicandum Chalcedonensi concilio sapientes viri jactarent, quod ideo dicit illius qui passus est, tanquam alterius personae sit Deus Verbum qui passus non fuerit? aut quod ibi subsecutus adjecit: Et sic mortis experientia ad illum qui communicavit passibili naturae refertur, non accusarent in Theodoro, sicut solent, dicentes quia non ejusdem personae credidit Deum quem hominem, ut diceret, illius qui passus est, id est hominis, ad illum refertur, id est ad Deum Verbum; et hominis passionem per relationem ipsi Deo Verbo ascribi, sicut ad hominem altiora, quae sunt Dei Verbi, et divina nomina simili modo descendunt. Rursus eodem libro de hoc ipso loquens: « Si enim deceret, inquit, in illa excellenti natura dicere aliquid secundum profectum contigisse; verbi gratia, ut ex privato rex fieret, ex humili excelsus, ex servo Dominus, deceret fortasse et Petri vocem divinae unigeniti coaptare personae. Quoniam autem divinitas, quidquid illud est quod a nobis esse creditur, semper eodem modo se habet, et omni additamento superior exstat, diminutionem nequaquam percipiens; necesse est omnibus modis ad humanitatem referre sermonem. Deus enim Verbum, quod erat in principio, hoc etiam nunc est, et semper permanet, semper rex, semper Dominus, semper altissimus, semper Deus: nihil horum per profectum sumpsit, sed omnia quaecunque dicitur, virtute suae naturae consistit. Ille autem ex homine per assumptionem ad Deum exaltatus, aliud consistens, et aliud effectus, proprie et vere Christus et Dominus factus esse dicitur. Ex servo enim et ex subjecto regem, et Christum eum ex obediente fecit, et quod humile erat superexaltavit, et humanum habenti nomen donavit nomen quod est super omne nomen. » His quoque consideratis, videant qui Theodorum cum suis dogmatibus judicaverunt esse damnandum, tanquam dicentem per profectum aliquid accessisse Christo secundum humanitatem; quoniam sive hoc Theodorus dixit, sive non dixerit, Gregorius interim dicit, quia secundum profectum ex privato rex, ex humili excelsus, ex servo Dominus in suscepta humanitate factus est Christus. Nam Deus Verbum, quod erat in principio, hoc etiam nunc et semper est, nec aliquid horum per profectum sumpsit. Ille autem ex homine per assumptionem ad Deum exaltatus, cum aliud per naturam consisteret, aliud effectus est, proprie et vere Christus et Dominus factus est: quem Dei Verbi assumptio ex servo et ex subjecto regem fecerit, et Christum ex obediente. Accusent igitur et Gregorium tanquam duos inducentem filios, quia dixit: Deus Verbum nihil per profectum sumpsit; ille autem ex homine per assumptionem ad Deum exaltatus est. Et quasi dicentem quod aliquando Dominus Jesus sic fuerit servus ac subjectus, ut non etiam rex esset et Dominus, aut prius obediens tantum fuerit, et postea ipsius obedientiae merito Christus effectus; aut sic fuerit unquam humilis, ut excelsus quoque non esset; aut aliquando humanum nomen habuerit, ut non haberet etiam nomen quod est super omne nomen: quia et hoc Gregorius dixit: Quod humile erat superexaltavit, et humanum habenti nomen donavit nomen quod est super omne nomen. Accusent etiam quod ait: Ille autem ex homine ad Deum exaltatus, proprie et vere Christus et Dominus factus esse dicitur, quasi Christus et Dominus factus homo esse desierit, ut diceretur ex homine Christus et Dominus factus. Quanta vero talia in libris hujus sancti Gregorii possint inveniri, ex hoc lector conjiciat, quia nos non solum ex eodem ejus opere, verum etiam ex eodem libro tanta protulimus, quanta necessaria causae judicavimus. Nec tamen pro talibus dignum est ejus doctrinam sub anathemate condemnari. Primum quidem, quia non infamia digni sunt, qui praesentem vitam cum gloria finierunt. Deinde Patres quoque orientales dicebant: « Si autem quidquam, imperator sancte, obscurum aliquis inveniri dicat in Theodori vel aliorum litteris, hoc retractari necessarium non est. Quorum enim vita in sacerdotio et ministerio optimum habuit finem, his praelatam gloriam dedicamus, et non ex illis eos judicamus de quibus aliqui atrociter eos accusant. Impossibile enim est, cum homines sint qui in Ecclesia docent, ut calumniantium vituperationes effugiant. » Deinde quia multa hinc etiam laesio atque confusio generatur Ecclesiae. Unde iterum Patres memorati dicebant: « Quid non hinc laesionis vel corruptionis et confusionis plenum generetur, si aperiamus januam his qui volunt dicta transeuntium Patrum evertere? quale damnum non apertum erit, dicta non solum refutare, sed etiam anathematizare? » Ut enim aliud alicui placeat, aliud non in aliquorum dictis, sive antiquorum, sive posterorum, sive nunc nostrorum, alia ratio est: ut autem et anathema eis imponatur, arbitramur audax et asperum apparere, etsi personae cum dictis non anathematizentur.
CAPUT V. Quod apud Joannem Chrysostomum quaedam etiam similia sint iis quae in Theodori scriptis reprehenduntur.
Sed jam ad sancti Joannis Constantinopolitani dicta pergamus, ut aut ipse quoque cum Theodoro antiquo amico et a principio condiscipulo, communem ab Eutychianis ferat invidiam, aut et ab illo atque a synodo Chalcedonensi repellat. Qui in sermone quodam, cujus est principium, Iterum equorum cursus, sic ait: « Quando ergo dicit: Si possibile est, transeat calix iste, et, Non sicut ego volo, sed sicut tu, nihil aliud ostendit, nisi quia carnem vere circumamictus est timentem mortem. Timere enim mortem, et subtrahi, et agoniam habere, illius est. Nunc quidem eam desertam et nudam reliquit ab operatione propria, ut ostendens ejus infirmitatem, manifestaret ejus naturam. » Jam quidem etiam libro tertio, quomodo idem beatus Joannes Christum secundum humanitatem mortem docuerit timuisse, probavimus. Sed illud modo volumus attendi, quod ait: Nunc quidem eam desertam et nudam reliquit ab operatione propria, cum sic eam sibi Deum Verbum in unam subsistentiam adunasse credamus, ut ab ea divelli nequeat in aeternum: quam tamen recto sensu, quem Eutychianorum stultitia non posset indagare nec impietas placide et reverenter accipere, Joannes ab illo perhibet esse desertam. Qui rursus in commento Epistolae ad Ephesios libro tertio dicit: « Considera quantum est inter hominis et Dei naturam medium, et ab hac vilitate in illum eum honorem devexit: non uno gradu transcendit, et secundo, et tertio habe: non simpliciter dixit sursum, sed super sursum, nam virtutibus supernis superior est. Ergo illuc evexit eum qui ex nobis est; ab ultima meta ad supremum evexit principatum, post quem non est alter honor: super omnem, inquit, principatum: non hoc quidem, hoc autem non, sed et super omnem potestatem et virtutem et dominationem, et omne nomen quod nominatur in coelo et in terra, superior factus est. Hoc de eo qui a mortuis suscitatus est dignum mirari, de Dei autem Verbo nequaquam. » Neque hic dicendo, quod natura divina assumptum evexit eum qui ex nobis est, duos voluit intelligi filios. Unde nec ita illud debemus accipere, quod in fine hujus sententiae dixit, Hoc de eo qui a mortuis suscitatus est dignum mirari, de Dei autem Verbo nequaquam. Item eodem libro: « Duo enim, inquit, maxima fecit: ipse in novissimam humilitatem venit, hominem in excellentiam magnam evexit, in sanguine ejus salvavit. Dixit illud prius, qui semetipsum tantum humiliavit; dicit hoc postea magnum et supremum. Et licet nullo digni efficeremur, sufficiebat; et si praeter hoc digni efficeremur absque occisione, sufficiebat: quando autem duo sunt, cujus sermonis magnitudinem non evincat atque transcendat? » Non grande est aliquid resurrectio, quando ista considero: de isto dicit: Deus Domini nostri Jesu Christi, non de Deo Verbo. Quis autem vel hic Joannem dicat Nestoriani dogmatis inventorem quia dixit: Ipse in novissimam humilitatem venit; item: Deus Verbum hominem in excellentiam magnam evexit; item: Ille in cujus sanguine nos salvavit? vel quia inferius ait, de isto dicit Deus Domini nostri Jesu Christi, non de Deo Verbo, tanquam Dominus noster Jesus Christus non secundum subsistentiae unitatem ipse sit etiam Deus Verbum. In interpretatione quoque Epistolae ad Hebraeos sermone 14 de eo quod scriptum est: Sicut consummatio per Leviticum sacerdotium erat, ita locutus est: « Dicit alter propheta, Dolus non est inventus in ore ejus: hoc est nulla calliditas. Hoc forsitan quisquam de Deo dicat, et non erubescit dicens, quia Deus non est callidus, neque dolosus. De eo vero qui secundum carnem est, habebit forsitan rationem. » Hic etiam, quamvis dicat non de Deo Verbo scriptum quod ait propheta, Dolus non est inventus in ore ejus, sed de eo qui secundum carnem est, non tamen duos voluit accipi Christos aut filios. In sermone quoque de ascensione Domini cujus est initium, Festivitatem hodie celebramus mirabilem: Utique oportebat, inquit, differentiam sic dicere. Ad angelos suos quidem dicit: Qui facit angelos suos spiritus (Hebr. I, 7); ad Filium autem, Dominus creavit me: aut quia Dominum eum et Christum Deus fecit. Sed neque illud de Filio dictum est, neque hoc de Deo Verbo, sed de eo qui secundum carnem est. » Vides quomodo Joannes in ista quoque sententia dicat quia non de Filio dictum est, Creavit me, sed de eo qui secundum carnem est; nec tamen a veris et piis fidelibus eum qui secundum carnem est Filium negasse credatur.
CAPUT VI. Quod in sanctis Patribus, si quid errant, excusanda sit intentio, ne haeretici credantur.
Cur autem haec, vel ipsius sancti Joannis, vel caeterorum, si qua memoravimus Patrum, aliaque multa, quae prolixitatis vitandae gratia memorare nolumus, non creduntur haeretica, nisi quia dictorum offensionem dicentium excusat intentio, secundum quam de verbis melius judicatur? Ipsa est intentio mentis, quae velut quidam oculus, corpori, ita non solum dictis nostris, sed operibus quoque praesidet: de qua Dominus ait: Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit; si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae erunt (Matth. VI, 22, 23)? Itaque simplex horum Patrum oculus, id est intentio, qua pro Christi Ecclesia, necdum sollicitante Nestorii quaestione, haereticis talia respondebant, totum corpus doctrinae illorum lucidum fecit. Si quis autem nunc oculo nequam, id est intentione contra Ecclesiam, his Patrum verbis, vel etiam ipsius divinae Scripturae, abutatur in assertionem Nestoriani dogmatis; totum corpus ejus tenebrosum erit. Non est autem nobis in hac vita concessum, ut propositum nostrae mentis opus aequiparet, et talis tantaque sit actio qualis et quanta est nobis intentio; sed quod perfecte lucet in bona intentione, aliquantum vesperascit in sermone vel opere. Quod si ipsa intentio tenebrescat, multo magis dicta vel facta, quae ab illa processerint, tenebrosa erunt. Hinc ergo Dominus etiam hoc adjecit: Si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae erunt? Proinde sic horum, vel quorumcunque talium Patrum scripta legenda sunt, ut sicubi nos aliquid in eis offenderit, aut melius hoc interpretemur, aut interpretandum melioribus relinquamus. Si vero tam certus est error ut excusari nequeat, credamus quod postea emendare potuerint, vel si non legatur ubi emendaverint; ne non tam ipsos de subrepente lapsu, quam Christi Ecclesiam de sedula ejus approbatione culpemus. Quod si et aliqui, pro ambiguitate novae quaestionis, de qua necdum una generaliter sententia tenebatur, sicut aliquando fuit cum beatus Cyprianus omnes haereticos crederet baptizandos, aut pro securitate illius temporis, quia necdum sicut nos ex altera parte contrariis quaestionibus pulsabantur, aut quia Ecclesiam forte latuit, ut non admonerentur, in ipso dicantur errore mansisse, infirmitatem labentium religiosa excuset intentio; et quoniam in Ecclesiae charitate manserunt, credamus quod eorum culpas ipsa charitas texerit, sicut scriptum est: Charitas cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8). Nam quis in Ecclesia Christi sic inhumanus atque immitis est, ut virum Dei Augustinum, tanta pietate praeditum, etiamsi in his quorum fide immoramur errasse, et non admonitum in errore permansisse cognosceret, haereticum diceret aut putaret? qui in exordio suorum de Trinitate librorum, « Nec pigebit autem me, inquit, sicubi haesito, quaerere; nec pudebit, sicubi erro, discere. Proinde quisquis haec legit, ubi pariter certus est, pergat mecum; ubi errorem suum cognoscit, redeat ad me; ubi meum, revocet me. Ita ingrediamur simul charitatis viam, tendentes ad eum de quo dictum est: Quaerite faciem ejus semper (Psal. CIV, 4). Et hoc placitum pium atque tutum coram Domino Deo nostro cum omnibus inierim, qui ea quae scribo legunt, et in omnibus scriptis meis, maximeque in his ubi quaeritur unitas Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus sancti; quia nec periculosius alicubi erratur, nec laboriosius aliquid quaeritur, nec fructuosius aliquid invenitur. » Quis itaque Augustinum sic ingredientem viam charitatis et ad Deum tendentem, ut profiteretur quod sicubi erraret, eum discere non puderet, et hortantem ut ab ipso revocaretur errore, haereticum diceret, vel si in his, sicut jam diximus, probaret errasse, et nemine admonente etiam in errore mansisse, cum ipsa praeparatio mentis ad corrigendum, et exhortatio ejus ut a suo revocaretur errore, plus quam correctio debeat aestimari? Nam saepe verecundia pressi, aut etiam necessitate constricti, corriguntur : iste autem sine ulla verecundia ut revocaretur omnes qui sua legerent divina testificatione constringit: « Et hoc, inquit, placitum, pium atque tutum coram Domino Deo nostro cum omnibus inierim qui ea quae scribo legunt. » Ergone huic tutum, sicut credidit, non esset hoc placitum pium coram Domino Deo nostro cum omnibus qui sua legerent initum, etiamsi non admonitus in aliquo permansisset errore? quis nisi crudelis aut dicat aut credat? Tales igitur aestimemus et alios doctores Ecclesiae, qualem se nobis Augustinus ostendit? et nullum dicemus haereticum in Ecclesiae pace atque honore defunctum. Quid enim me laedit, si de omnibus taliter sentiam, vel si non omnes fuerint tales? Hic forsitan aliquis dicat: Sed de Augustino recte sic audis, cujus animum professio sua declarat: de aliis autem qua ratione sic credas? Quasi vel ipse qui contradicit certum habeat quod hoc alii quoque non dixerint; tanquam omnia omnium legerit omniumque meminerit; aut vel ipse animus Augustini ideo talis fuit, quoniam taliter est locutus, et non potius quoniam talis fuit, ideo taliter est locutus: ac per hoc, etiamsi nihil tale dixisset, idem tamen esset habitus animi ad corrigendum quod juste offenderet praeparati. De quo si etiam sic bene sentiremus, et pium procul dubio esset et verum, quanquam videretur incertum. Hoc igitur et de aliorum animis sentiamus, quia interim pium est, vel si videatur incertum: quod si et male de illis sentiamus, hoc quoque certum non erit, sed certa impietas erit: melius ergo est ut de duobus illud eligamus incertum, in quo certa pietas approbetur, quam hoc incertum, in quo impietas certa damnetur. Arbitror autem quoniam et ipsi qui nolunt de caeteris doctoribus Ecclesiae similiter ut de Augustino sentire, quia non inveniunt ubi similiter et illi dictorum suorum lectores exhortati fuerint ut eos de errore corripiant, impium judicent credere quod nemo caeterorum fuerit ad corrigendum paratus, si quid merito legentem in ejus dictis offenderet. Si ergo impium est credere quod nullus alius fuerit ejusdem propositi, unde scit ne ille fuerit talis quem aestimat damnandum? Omnifarie ergo colligitur, quod nemo pro tali ignorantia, in Ecclesiae duntaxat pace defunctus, nisi ex magna impietate ac temeritate damnetur. Unde si aliquis apud sanctam synodum Chalcedonensem Theodorum accusaret, et aliquos ostendere posset atque ostenderet ejus errores, modeste ac pie procul dubio praedicta synodus faceret, si etiam de incerto ejus animo bene sentiret. Nunc autem accusatus est apud illam, nec animus ejus erat incertus, quem libro superiore docuimus negligentiam suam etiam in opere in quo ab amico Cerdone laudatus est, sponte provideque confessum, ne quis auctoritate nominis inductus sequeretur errantem, et offensionem auditorum non contempsisse, cum diceret aliquid quod recte dictum non putaretur; sed perniciosi pudoris victorem eamdem offensionem quam per incuriam verbi contraxerat abstulisse. Quae correctio illum non ab his tantum in quibus evidenter apparuit, sed a similibus quibusque purgavit. Cur ita non laudetur in caeteris ejus sana doctrina, cum et in ipso errore laudanda sit, per quam nos exemplo potius quam verbis docuit et errata sponte fateri, et reprehensam offensionem sine pudore corrigere? Nihil igitur est quod de causa Theodori synodus sancta culpetur. Neque enim cuiquam auctoritate dictorum ejus imposuit, ut sine ullo examine legerentur, et quidquid scripsit inconcussum atque discussum teneretur ab omnibus. In his igitur habeatur de quibus Apostolus ait: Omnia probate; quod bonum est tenete. Aliter itaque Scripturas divinas legimus quae canonicae vocantur, aliter autem eorum qui legendi atque scribendi studio proficientes, per acquisitam quotidiano labore facultatem, sicut potuerunt, de his locuti sunt: ex quibus erat et ille vir sapientissimus ac modestissimus Augustinus, qui tertio quoque de Trinitate libro sic ait: « Sane cum in omnibus litteris meis, non solum pium lectorem, sed etiam liberum correctorem desiderem, multo maxime in his ubi ipsa magnitudo quaestionis utinam tam multos inventores habere posset quam multos contradictores habet. Verumtamen sicut lectorem meum nolo esse mihi deditum, ita correctorem nolo sibi. Ille me non amet amplius quam catholicam veritatem; sicut illi dico, Noli meis litteris, quasi Scripturis canonicis inservire, sed in illis et quod non credebas cum inveneris, incunctanter crede; in istis autem quod certum non habebas, nisi certum intellexeris, noli firmiter retinere: ita illi dico, Noli in meis litteris ex tua opinione vel contentione, sed ex divina lectione, vel inconcussa ratione corrigere. Si quid in eis veri comprehenderis existendo, non est meum, at intelligendo et amando et tuum sit et meum; si quid autem falsi conviceris, errando fuerit meum, sed jam cavendo, nec tuum sit nec meum. » Aliter itaque, sicut iste vir prudentissimus docet, canonicas litteras legimus, in quibus necesse est etiam quod non credimus, cum invenerimus, incunctanter credere; aliter autem, vel ipsius Augustini, vel talium caeterorum; in quibus quod habemus incertum, nisi certum intellexerimus, non firme retinere debemus. Qui etiam Hieronymo scribens dicit (Epist. 19): « Ego enim fateor charitati tuae, solis eis Scripturarum libris quae jam canonicae appellantur didici hunc timorem honoremque deferre, ut nullum eorum auctorem scribendo errasse aliquid firmissime credam; ac si aliquid in eis offendero litteris quod videatur contrarium veritati, nihil aliud quam vel mendosum esse codicem, vel interpretem non assecutum esse quod dictum est, vel me minime intellexisse non ambigam. Alios autem ita lego, ut quantalibet sanctitate doctrinaque praepolleant, non ideo verum putem, quia ipsi ita senserunt, sed quia mihi vel per illos auctores canonicos, vel probabili ratione quod a vero non abhorreat, persuadere potuerunt. Nec te, mi frater, sentire aliud existimo: prorsus, inquam, non te arbitror sic legi tuos libros velle, tanquam prophetarum vel apostolorum, de quorum scriptis quod omni errore careant dubitare nefarium est. Absit hoc a pia humilitate et veraci de temetipso cogitatione: qua nisi esse praeditus, non utique diceres, utinam mereremur complexus tuos, et collatione mutua vel doceremus aliqua, vel disceremus. » Tenentes ergo hujus sapientissimi viri sententiam, et divinam auctoritatem libris non canonicis non ascribamus, nec humanam compassionem, sicubi scriptores eorum quasi homines lapsi sunt, denegemus. Quid enim faciat, cujus animam cum caro corruptibilis aggravet, et deprimat terrena inhabitatio sensum multa cogitantem, suscepti officii necessitate docere compellitur; nisi ut quae scribit aut dicit, ipsius Ecsiae pro qua et a qua suscepit docendi periculum, discussioni sententiaeque permittat? Sed si officio alieno incubuit, si quod ei non est creditum usurpavit, merito venia caret, nec posset aliquatenus excusari, qui se ultro ac temere alienis ingessit periculis. Doctorem vero Ecclesiae excusat loci necessitas, si ea in quibus offenderit corrigere sit paratus.
CAPUT VII. Quod Cyrilli quoque plurima sint Theodori dictis quae reprehenduntur similia: quorum decem profert exempla.
Sed jam ex dictis quoque beati Cyrilli aliqua proferamus, ut et hinc lector intelligat utrum recipiendum sit quod in praejudicium synodi Chalcedonensis eum perhibent quaedam Theodori scripta, post ejus mortem, quasi Nestoriana culpasse. Atque ut appareat quia superius memoratorum Patrum testimonia ex multis pauca protulimus, hujus qui et Nestorii condemnator fuit, et quem fecerunt Diodori scripta Theodorique culpasse, dupla, id est decem proferemus, et ipsa pauca de pluribus. Nam in libro quem Scholia nuncupavit, titulo septimo, Quam esse dicimus adunationem: « anima, inquit, omnia quae sunt corporis esse reputat sua, licet per naturam propriam expers sit passionum corporis, et naturalium, et quae extrinsecus accidunt. Movetur enim corpus in concupiscentias naturales, et consentit anima, nullo quidem modo particeps facta concupiscentiae, tamen exitu delectationem propriam ducit. Et si forte a suo corpore deprimatur aut torqueatur, condolet quidem quod suum corpus patitur, ipsa vero in sua natura nullum patitur omnino tormentum, tamen super haec quoque dicimus esse adunationem, quae est in Emmanuel facta. Erat enim necesse cum suo corpore adunatam ei animam dolere, ut timendo passiones subditam cervicem Deo submitteret. » Haec si Theodorum invenirent Eutychiani dixisse, quemadmodum putamus singillatim omnia ventilarent, dicentes imprimis, quomodo anima expers est passionum corporis, si consentit cum movetur corpus in concupiscentias naturales? aut quomodo rursus consentiens concupiscentiis naturalibus, nullo modo fit particeps concupiscentiae, exitu tamen delectationem propriam ducit? aut quomodo corpori potius concupiscentia tribuitur, cum anima etiam sine corpore concupiscere possit, corpus vero non possit? Namque cum dicitur, Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem (Gal. V, 17), non aliud intelligitur, nisi quia carnalis terrena affectio animae adversus bonam ejus affectionem quam habet de divino Spiritu, concupiscat; sicut illa etiam quae dono Spiritus datur, affectio concupiscit adversus carnalem. Deinde qua ratione dicitur quia cum a corpore suo deprimitur aut torquetur, condolet quidem quod suum corpus patitur, ipsa vero in sua natura nullum patitur omnino tormentum? Si enim nullum patitur omnino tormentum, quomodo a corpore suo torquetur? aut quomodo sine suo tormento condolet, cum nemo condoleat, nisi qui doleat? an torquetur quidem et dolet, sed non sua natura? Et quid invenitur in rebus, quod extra suam naturam torqueatur, ut doleat? In tantum vero animae natura non est passionibus aliena, ut multa etiam saepe tormenta, vel si pro suo corpore, non tamen a suo corpore patiatur, id est sollicitudinis, metus, tristitiae, taedii, zeli et caeterorum. Super haec autem et ille dives qui non est misertus Eleazaro, in inferno sine corpore suo torquetur. Sed his omissis, illud magis considerare volo, quantam invidiam synodo Chalcedonensi Acephali commoverent, si Theodorus dixisset: Super haec quoque dicimus adunationem, quae est in Emmanuel facta: erat enim necesse cum suo corpore adunatam ei animam dolere, ut timendo passiones subditam cervicem Deo submitteret? Haec ergo si Theodorus dixisset, quomodo exclamarent cum maxima invidia et detestatione dicentes: En cujus laudes continentem epistolam synodus Chalcedonensis pronuntiavit orthodoxam, qui in tantum non Deum et Dei Filium credidit Christum ut existimaret non pro nostris doloribus auferendis cujus vulnere sanati sumus, sed ipsi potius necessarium fuisse quod doluit, ut timore passionum non superbiret, sed subditam cervicem Deo submitteret. Hoc quoque dicerent, quia nec perfectae saltem virtutis hominem credidit Christum, quem putavit ab elatione temporalium passionum timore compesci, quibus virtus exerceri solet. Nam si imperfecti sunt qui metu coercentur aeterni supplicii, apostolo Joanne de talibus quoque dicente, Timor non est in charitate, sed charitas foras mittit timorem, quoniam timor poenam habet; qui autem timet non est perfectus in charitate (I Joan. IV, 18): nedum illi, quos praesentium molestiarum timor retrahet a peccatis. Quod si quisquam adversus tales Eutychianorum querelas, alia ejusdem Theodori de quibus paucissima superius memoravimus, scripta proferret in quibus Christum confessus est ante saecula naturaliter esse Deum, et gignenti Patri semper aequalem; illi protinus contra referrent ac dicerent: Tolerabilius fuerat ut Christum natura Deum et Patri semper aequalem non crederet, quod aliquando nec ipsi apostoli crediderunt, quam ut illum quem sempiternum credidit Deum, timore passionum crederet ab elatione compressum. Rursus autem eodem libro, titulo decimo, quid dixerit, vel quid prima fronte solus ipse titulus praeferat, advertamus. Nam hoc in illo se ostensurum esse promisit dicens: Quod et adunato Deo Verbo verae humanitati, inconfusae tamen subsistentiae permanserunt; utque hoc probaret subjecit ista: « Erectum est secundum Dei voluntatem sanctum tabernaculum per desertum, et in eo multis modis formabatur Emmanuel. » Et post alia: « Quod autem naturae sive subsistentiae inconfusae manserint, hinc scimus. Aurum enim superpositum ligno mansit id quod erat; et ornabatur quidem lignum auri decore, tamen lignum esse non desiit. Quod vero arca in Christi accipiatur imagine, pluribus possit probationibus declarari. » Consideret ergo lector quomodo asseratur quod in Christo naturis inconfuse manentibus subsistentiae quoque permanserunt, quae nunquam fuerunt: quoniam semper ad Dei Verbi subsistentiam humanitas illa pertinuit, nunquamque sibi velut in propria persona subsistit assumentis subsistentiam nacta, et in illam nascendo transiens, vel transeundo nascens, cui causa oriendi, totumque quod orta est, ipsa fuit assumptio. Itemque ad Acacium Melitinensem; « Quo autem modo, inquit, incarnatus et homo factus est si quis perscrutetur, contemplabitur ex Deo Deum Verbum, et servi formam sumpsisse, et in similitudinem hominum factum, secundum quod scriptum est; et secundum hoc solum considerabitur naturarum seu subsistentiarum differentia. Hic quoque, sicut duarum naturarum, sic etiam subsistentiarum considerandam esse differentiam docet. » Rursus interpretans Epistolam ad Hebraeos dicit lib. II: « Cum dixerimus quia Verbum caro factum est, carni communicavit secundum subsistentiam ineffabiliter, et quomodo nec intelligi potest. Tunc etenim, tunc et uniuscujusque subsistentiae persona intellectu suscepta simul concurrit naturis ad unitatem. » Quis sciens Cyrillum praedicasse quod ita Deus Verbum carni communicavit, ut in eo mysterio non solum duae naturae ad unitatem concurrerent, sed etiam duae subsistentiae atque personae, non miretur cum audit quod Diodori ac Theodori scripta quasi Nestoriana culpaverit, et non potius imitator sui decessoris Athanasii, scripta omnium in pace Ecclesiae quiescentium studuerit excusare? Qui postea in eodem opere libro quarto; « Ergo, inquit, refloruit et velut renatus est, quasi ex radice secunda, omnium nostrum salvatoris Christi homo, ad incorruptionem et antiquarum causarum virtutem per saecula se vicit. » Si calumniari libet, objiciatur et isti: tanquam alium salvatorem Christum, et alium crediderit hominem ipsius Salvatoris Christi; quia non ait, et velut renatus est, quasi ex radice secunda, omnium nostrum Salvator, sed, omnium nostrum salvatoris Christi homo; et addant insuper dicentes: Si Christus, id est unctus, est homo, quoniam non nisi natura humana in illo uncta est, qui rursus est ille homo qui dicitur Christi? neque enim Dei Verbi dictum est homo, sed Christi, qui sic Deus creditur, ut et homo esse credatur. In expositione quoque Isaiae prophetae libro quarto sic ait: « Ergo quantum ad incredulorum acerbitatem, et inepte illis meditatam contradictionem, inaniter laboravit Salvator, et in vanum et in nihilum dedit fortitudinem suam. Nec enim sustinuit, sicut dixi nuper, sacras ejus praedicationes stolidus Israel, non honoravit ejus laborem. Labor enim erat Verbo, ut fieret secundum nos, et humanam sustineret parvitatem. Sed judicium meum, inquit, apud Dominum, et labor meus coram Deo meo. Agnovit enim, inquit, Pater quos consumpsi labores pro eorum salute: propter hoc et judicium ab eo prolatum est. » Ecce Deum Verbum, de quo Gregorius, sicut supra memoravimus, dicit quia sine labore omnem mundum constituit; Cyrillus dicit quoniam laboravit ut fieret secundum nos, et humanam sustineret parvitatem: quasi angustiam in humano corpore pateretur impassibilis ejus divinitas, quam nec anima nostra patitur ex corporis parvitate; sed potius ex lege peccati, quae in nostris membris est mentis legi repugnans: nam futura vita nullam in incorruptibili corpore patietur angustiam. Nec non in commento Evangelii secundum Matthaeum, libro secundo: « Quando, inquit, baptizatus est Christus, tunc a spiritu duci dicitur, hoc est habitare spiritualiter, vel vitam agere spiritualem. » Et post pauca: « Assuefaciens ad vitam spiritalem proprium templum, in quo jam Deus Verbum, et in quemdam inconsuetum et incompositum vitae modum transformans ea quae nostra sunt, et in novitate vitae quae nondum fuerat prius agnita, reformans, jejunium agit ita longum. » Nunquid antequam baptizaretur Christus, non spiritalem vitam egit, aut baptismo Joannis indiguit, ut illo sacratus institueretur etiam spiritaliter vivere; cum neque illi qui ab apostolis baptizabantur in nomine ipsius Domini nostri Jesu Christi, eguerint Joannis baptismo sacrari? Quomodo ergo dicitur, quia cum baptizatus esset Christus, spiritaliter vixit, et quod scriptum est: Tunc Jesus ductus est a spiritu ut tentaretur a diabolo (Matth. IV, 1), hoc significatum esse creditur ut habitaret spiritaliter et vitam ageret spiritalem? Itemque dicitur: Assuefaciens ad vitam spiritalem proprium jam templum, in quo Deus Verbum, quasi prius eidem templo, consuetudo fuerit vitae carnalis, quod de Spiritu sancto conceptum aliud quam vitae spiritalis esse non potuit. Quomodo igitur assuefieri dicitur ad spiritalem vitam, cum ad eam non studio, sed natura fuerit ordinatum? cui nihil unquam defuit ad perfectionem largitatemque virtutis: quoniam de eo scriptum est: Non enim ad mensuram dat Deus spiritum (Joan. III, 34). Et item: De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia (Joan. I, 16). Exponens etiam Evangelium secundum Joannem, libro primo sic ait: « Dii et Dei filii per fidem ostendimur. Inhabitavit enim in nobis, qui secundum naturam Filius est et Deus. Propterea et in spiritu ejus clamamus: Abba, Pater. Inhabitat autem Verbum sicut in omnibus, et in uno, quod propter nos et ex nobis susceptum est templum, ut omnes habens in semetipso, reconciliet et omnes in uno corpore apud Patrem. » Si ex verborum sonis, et non ex intentione, doctores Ecclesiae judicentur, quid de isto putabimus qui dixit: Inhabitat autem Verbum Dei sicut in omnibus, et in uno, quod propter nos et ex nobis susceptum est templum? Quid ergo Cyrillum Nestorii damnatorem hoc sensisse credimus, quia Deus Verbum sic inhabitat in uno templo, quod propter nos et ex nobis susceptum est, quemadmodum communiter in omnibus habitat, et non potius ut una esset ipsius habitantis Dei Verbi templique persona? cum Theodorus, qui condemnatur quasi Nestoriani auctor erroris, sicut in tertio libro memoravimus, dicat: « Inhabitato quidem a Deo Verbo ab ipsa in utero matris plasmatione; inhabitato vero non secundum communem inhabitationem, neque juxta eam quae in multis intelligitur gratiam, sed juxta quamdam excellentem, secundum quam etiam adunari dicimus utrasque naturas, et unam juxta adunationem effectam esse personam. « Discant ergo Eutychiani eorumque fautores, antiquorum Ecclesiae praedicatorum scripta aut melius interpretari, aut melioribus interpretanda relinquere, ne Theodoro, qui ab eis dicitur multo deterior fuisse Nestorio, deteriorem beatum Cyrillum dicere compellantur: qui non propterea dixisse credendus est, Inhabitat autem Verbum sicut in omnibus, et in uno, quod propter nos et ex nobis susceptum est templum, quasi una persona Dei Verbi templique non fuerit; sed potius quia divinitas ejus in proprio templo inconvertibilis mansit. Namque in isto incarnationis mysterio duo quaedam intelligenda et confitenda sunt: scilicet et unam esse personam Dei hominisque, et duas inconfusas mansisse naturas. Quantum ad unitatem personae attinet, Deus Verbum non sicut in omnibus, ita in uno, quod propter nos et ex nobis susceptum est templum: quanto vero ad id quod duae naturae sine confusione manserunt, Deus Verbum sicut in omnibus, et in uno, quod propter nos et ex nobis susceptum est templum inhabitat; quia sicut in omnibus habitans inconvertibilis ejus divinitas manet, ita et in uno, quod propter nos et ex nobis susceptum est templum, inconvertibilis ejus divinitas mansit. Hac igitur intentione dictum credamus, ut nec improbemus dicentem, nec approbemus errorem. Possemus et aliorum ex his quae memorata sunt dictorum ejus non contemnendam reddere rationem, et sine dubio doctiores plurium possent. Ob hoc igitur non est temere de mortuis judicandum. Dicit autem et hoc ex persona Domini eodem opere libro quarto, Pater, si possibile est: « Non possum morte obtinere vitam his qui in eam ceciderant, si moritur mors me moriente. Certum est autem quia secundum carnem dicit. Transeat calix. Verumtamen quia non potest, inquit, aliter fieri, non sicut ego volo, sed sicut tu. Respice quomodo deficiens quidem rursus hominis natura, quantum ad eam attinet, sublevatur autem per unitum ad eam Verbum ad divinam audaciam et ad sapientiam juvenilem edocetur, ut non propriis voluntatibus quod videbatur faceret, sed intentionem divinam potius sequeretur. » Propterea Theodorum pejus daemonibus blasphemasse dixerunt, quia dixit quod Dominus timuerit passionem. Quod si recipimus, Cyrillum quoque cogemur dicere pejus daemonibus blasphemasse, qui nos admonet ut respiciamus quomodo deficiens hominis natura, quantum ad eam attinet, sublevatur per unitum ad eam Verbum ad divinam audaciam. Hoc autem quod adjecit, et ad sapientiam juvenilem edocetur, ut non propriis voluntatibus quod videbatur faceret, doctiores cum quibusdam quae superius memorata sunt interpretentur, si tamen Eutychiani eorumque complices velint admittere. Nam cum Athanasius, qui decessoris sui Dionysii scripta purgavit, aliquid invenitur tale dixisse quod legentem posset offendere; vel cum Basilius, qui magni Gregorii dicta; sive Hilarius, qui concilii contra Paulum Samosatenum congregati, atque Sirmiensis constituta defendit; fas non est omnino de tantae pietatis viris male sentire, qui ex semetipsis alios aestimantes, excusare studuerunt dicta majorum, et qualiter a se dici possent, taliter ab illis prolata et ab Ecclesia suscepta crediderunt, ut in ea permanerent episcopi. Sed et quicunque alii venerabiles Patres, quos dicta praecedentium non legimus excusasse, aliquid tale dixerunt, denotandi procul dubio non sunt, quando et ipsi ejusdem pietatis fuisse credantur. Cum vero de beato Cyrillo in destructionem synodi Chalcedonensis Eutychiani cum suis satellitibus dicunt, qui non forte interveniente aliqua occasione, sed sedulo et ad hoc instituto opere, Theodori a tantis Patribus praedicati dicta notaverit: quid aliud nisi ut ipse in his quae memoravimus caeterisque similibus inexcusabilis judicetur? Veritas enim dicit: Nolite judicare, ut non judicemini; in quo autem judicaveritis, judicabimini; in qua mensura mensi fueritis, metietur vobis (Matth. VII, 1, 2). Si ergo vel ipsi beato Cyrillo parcunt, si eum volunt in talibus excusari, non ulterius contra Chalcedonense concilium dicant, quod non parcens mortuis accusaverit insignis testimonii viros et plenos dierum in maxima Ecclesiae dignitate defunctos. Attendere sane debent in hac sententia, qui cum dicit humanam naturam per unitum ad eam Verbum sublevari, ut non propriis voluntatibus quod videbatur faceret, sed intentionem divinam potius sequeretur, duas doceat voluntates, si tamen duas tantum, cum solius humanae naturae non propriam, sed proprias esse dixerit voluntates, quas, ut ipse locutus est, docebatur Christus non facere, et aliam divinae intentionis, quam sequi docebatur. Quid autem rursus in eodem opere atque in eodem libro dicat de duabus Christi voluntatibus, de quibus etiam beatum Athanasium tractare tertio nostro libro docuimus, lector advertat. « Quid erat, inquit, voluntarium et non voluntarium Christo? a Judaeis exhonoratio, detractiones, injuriae, plagae, super haec quoque calumniae, et quod est in omnibus ultimum, mors corporis. Sed si fuisset possibile ut non passus obtineret in nobis quod studebat, non voluisset pati. Quoniam autem omnino et inexcusabiliter futuri erant Judaei praesumere quae in eo facta sunt, suscepit ut pateretur, et fecit voluntarium, quod non erat voluntarium, propter utilitatem ex passione. » Attendant ergo quemadmodum beatus Cyrillus, etsi non iisdem verbis quibus sanctus Athanasius, duas tamen voluntates doceat in Christo fuisse, cum dicit et voluntarium et non voluntarium fuisse quod passus est, et quia quae propter nos volens passus est non voluisset pati, et quia fecit voluntarium quod non erat voluntarium: nec per hoc duos Christos aut filios praedicasse credatur. Quod si dicitur istud voluntarium, haec quidem propter nos volens passus est Christus, et non voluntarium Christo, vel quod volens passus est quod non voluisset pati, non duas divinae humanaeque naturae voluntates ostendere, sed humanae tantum, propter aliud et aliud, aliam atque aliam voluntatem; quod in natura divina non congruit, ut eamdem rem velit simul et nolit: superest ut exceptis his voluntatibus, alia fuerit in Christo eademque in Patre et Spiritu sancto, naturae divinae voluntas, cui aliud et aliud convenire non possit. Proinde hoc ab Eutychianorum vel Semieutychianorum fautoribus exspectamus, ne in condemnatione doctrinae Theodori doctrinam quoque beati Cyrilli pro his atque hujuscemodi caeteris damnent. Quod si beatum Cyrillum condemnare nefas existimant, nec Theodorum in praejudicium sancti concilii culpent, quasi Nestoriani erroris auctorem. Jam vero si et post exortam ac diffamatam Nestorii quaestionem beatus Cyrillus talia vel taliter est locutus, quid mirum si Theodorus, necdum contradicente Nestorio, calumniam sive suspicionem inopinati erroris incurrit? Cognoscis autem ex his quae memoravimus, clementissime imperator, quod veraciter sapientissimus Joannes Antiochenus cum orientali concilio scribens beato Cyrillo, ne quaedam excerpta ex dictis Theodori sub anathemate damnarentur, addit atque ait: « Excerptis enim istis similia quaedam invenimus apud beatum et nobilem Athanasium, quaedam etiam apud beatum Basilium, quaedam apud Gregorium utrumque, multa vero et apud Amphilochium saepius dicta; non parva vero et apud communem Patrem beatum Theophilum. Sunt enim quae tua sanctitas ita confitetur, ut eumdem de illis habeas intellectum. His ergo commoniti, non ex haereticorum vel quorumque minus intelligentium arbitrio, dicta omnium in pace Ecclesiae quiescentium judicemus; sed potius ex intentione dicentium: quoniam haec quae quocunque modo videntur lectorem offendere, non segregantes semetipsos adversus Ecclesiam, sed pro Ecclesia scripserunt adversus haereticos. Nunquid enim probare quisquam potest quod contra eos talia dixerunt qui sacramento dominicae incarnationis unam Dei Verbi atque hominis factam credebant esse personam, et non potius adversus illos qui duas in una Christi persona denegabant mansisse naturas? » Si quis igitur dicat illo tempore, cum non hisdem quibus nos haereticorum quaestionibus Ecclesia pulsaretur, et necessaria haec adversus alios haereticos, et catholicis innoxia fuisse: nunc autem, Nestorianis occasionem simplicem decipiendi quaerentibus, abstinendos esse fideles, maximeque parvulos, ab scriptorum talium lectione: cui sano ac prudenti displiceat hoc sanum prudensque consilium? ut quoniam hostes quos modo nos patimur, aliter armantur adversus Ecclesiam, ejus quoque fideles ac propugnatores in aliis sese armis exerceant; atque ita sine antiquorum Ecclesiae praedicatorum infamia, ab haereticorum insidiis calumnietur. Nec videbitur insultare defunctis, aut religiosiores nos aut sapientiores in aliorum reprehensionibus ostentare, et gloriam de ignominia defunctorum appetere: quod ita beatus Gregorius in Apologetico suo notat: « Omnes, inquit, ex hoc docti et catholici volumus videri, si alios reprehendamus, et impios judicemus. » Cum igitur Eutychiani eorumque complices, doctos et catholicos se, non de unius Theodori, sed de magnae synodi Chalcedonensis reprehensione jactarent, illorum Patrum similibus dictis eos duxi convenientius coercendos, quos non audent culpare velut haereticos: non quod eosdem Patres videri notabiles velim, sicut illi Theodorum ad evacuandam auctoritatem magnae synodi volunt videri notabilem; sed ut eis ostenderem quod sine his Patribus quos culpare non audent, Theodorum pro similibus, vel eamdem synodum, quod eum non damnaverit, culpare non possint. Sic Dominus, cum sabbato per sata transiret, et discipuli ejus esurientes coepissent vellere spicas et manducare, culpantibus eos Pharisaeis, et dicentibus: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis facere sabbatis, respondit: Non legistis quid fecerit David quando esuriit, et qui cum eo erant: quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere neque his qui cum illo erant, nisi solis sacerdotibus? Aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt (Matth. XII, 2, 5)? Sicut ergo Dominus Pharisaeis apostolos culpantibus haec respondens, non prophetam David et qui cum illo erant, neque sacerdotes voluit videri notabiles, sed potius ut ipsi Pharisaei sanctarum et indubitatae auctoritatis personarum exemplo coerciti, innocentes discipulos non culparent: ita nos non venerabiles Patres offendere delectavit, sed Eutychianorum satellitumque eorum praesumptionem talium exemplorum objectione compescere: quibus hoc dicimus, ut si haec Eustathii, Athanasii, Amphilochii, Gregorii, Joannis et Cyrilli, dicta quae memoravimus, melius interpretari possunt, etiam Theodori melius interpretari dignentur: si non, et doctioribus ea relinquunt, etiam Theodori sic relinquant. Quod si putantes memoratorum Patrum dicta melius interpretari non posse, non tamen ex his quae necdum sollicitante Nestorii quaestione minus examinate prolata sunt, laudabilem eorum doctrinam existimant judicandam: hoc etiam de Theodori doctrina sanctam synodum judicasse non arguant. Nam quia non ignorantia, sed obstinatio facit haereticum, et in superioribus multa jam diximus, et sequenti libro aliquanta dicemus.