LIBER III | LIBER V |
4
[recensere]LIBER QUARTUS.
CAPUT PRIMUM. Quod Cyrillum sequi non debeant, si Theodorum aliquando culpasse concedatur, cum in iis non sequantur quae contra Chrysostomum scripsit.
Ut noverint adversarii quanta sit efficacia veritatis, quam sequi nemo nolens potuit effugere persequentem, concedamus ei Theodorum Mopsuestenum episcopum in quibusdam scriptorum suorum capitulis a beato Cyrillo esse culpatum: nunquid, si etiam ab ipsis culpatus esset tantummodo, et non sub anathemate condemnatus, possent exemplo Cyrilli convictionem veritatis eludere? Nam cum ipse definiret quia cum non sit in promptu persona quae culpae supponatur, capitulorum redargutio sit incerta, et quod grave sit insultare defunctis, vel si laici fuerint, nedum illis qui in episcopatu hanc vitam deposuerunt, eo quod justissimum appareat prudentibus viris cedere praescienti uniuscujusque voluntatem, et cognoscenti qualis unusquisque nostrum futurus sit, quomodo, si aliquid postea contrarium diceret, ejus ipsi putarentur secuti sententiam, quando in contrarium currentia sequi possibile nulli sit, et frustra se quisque confidat illo judice vel teste purgari, a quo in uno eodemque facto, non ob aliud atque aliud, sed ob hoc ipsum, et defenditur et culpatur. Non igitur etiamsi beatus Cyrillus aliud postea contra Theodorum scripsisset, isti recte crederentur ejus secuti judicium, sed potius Chalcedonensis concilii quaesisse praejudicium viderentur. Nisi forte sine ulla humanitatis consideratione respondeant quod aversandus sit Cyrillus, cum insultare prohibet, non dicam admirabilibus viris et maximam gloriam merentibus, quod ipse dixit, sed, quod solum sufficit, in Ecclesiae pace defunctis; sequendus autem, cum eos criminandos existimat. Quod si et hoc impudenti obstinatione dicant, quid dicturi sunt quod eum non sequuntur in condemnatione sancti Joannis Constantinopolitani, ejusdem Theodori condiscipuli, de quo tanta et talia locutus est, ut quod commemoramus sola nos excusare causae necessitas possit? Rescribens quippe beato Attico, hujus regiae civitatis episcopo, dicit: « Legens litteras a vestra reverentia missas, cognovi nomen Joannis in sacris diptychis scriptum. Interrogans autem inde venientes, cognovi non in ordine laicorum, sed in episcoporum taxari. Praesciens autem, et apud me ipsum cogitans, si regulis sanctorum Patrum, qui Nicaeam convenerunt, concinnant qui haec fecerunt, et paululum mentis oculum ad magnam illam congregationem eorumdem sanctorum Patrum extendens, video omnem illam congregationem velut quibusdam oculis abnuentem, et omni virtute prohibentem nos concurrere in hujusmodi consensum. Qualiter autem sacerdotibus Dei connumeretur, et induatur illorum sortem, qui de sacerdotio pulsus est? vel qualiter in ordine erit pontificum, qui ab ecclesiasticis muris exclusus est? Qui rursus in consequentibus ejusdem epistolae dicit: Jube ex catalogo episcoporum Joannis nomen auferri. Si enim nihil hoc esse arbitramur, non contristet etiam apostolorum chorum traditor eis connumeratus; introducto autem nomine Judae, ubi nobis Mathias ponitur? Si ergo nemo, excludens Mathiam, scribit Judam in apostolorum choro, maneat et servetur rogo post beatae memoriae Nectarium secundus gradus beati Arsacii, ut non per violentiam introductum hujus nomen excludat beati memoriam. Item inferius dicit: Non igitur connumeretur depulsus Jechonias cum David, et Samuele, et prophetis; neque quia inepte placuit Eudoxii cadaver in sanctis locis deponere, ideo et nos profanum sicut et sanctum introducamus. » Haec amarissima beati Cyrilli verba, Christianis mentibus aversanda, quae contra suavissimum Ecclesiae patrem, melle Attico dulciorem, sui oblitus Cyrillus effudit, non sine tristitia coacti repetimus, quoniam causas cum suis auctoribus jam sepultas in praejudicium Chalcedonensis concilii, resuscitare quidam et ad contentiones reducere voluerunt. Nam quis memorare non horreat quod Cyrillus Joannem, et, quod est crudelius, jam defunctum, proh nefas! Judam, Jechoniam, profanumque vocare non trepidat, et eum conferens Eudoxio hujus urbis Ariano, sicut fertur, episcopo, ab ecclesiasticis muris dicit exclusum? Qui pro unitate servanda Ecclesiae quam dilexit, maluit suae causae ferre jacturam. Nam si eam vellet asserere, sicut erat vitae probabilis et facundiae singularis, habens etiam magnam gratiam populi Christiani, cui pro majoribus suis meritis erat acceptus, et defensionem sedis apostolicae, sine cujus erat judicio condemnatus, facile posset obtinere victoriam, quae illum etiam fugientem est persecuta post mortem. Sed metuens ne, absolutus aliorum judicio, per obstinationem adversariorum suorum non reciperetur ab aliis, atque ita quibusdam ei communicantibus, quibusdam vero aversantibus ejus communionem, Ecclesia scinderetur, pro cujus utilitate sciebat se episcopum factum, elegit consultissime, et admodum mirabili pietate, cathedram episcopatus sui relinquere; quam ut per ejus defensionem unica Christi divideretur haereditas. Sed vae mundo a scandalis, per quae Joannes pro talibus meritis, Judas, Jechonias, ac profanus dicitur, et Eudoxio Ariano episcopo comparatur. Quale porro illud est, quod beatus Atticus nomen decessoris sui Joannis, non in ordine laicorum, sed in episcoporum, quasi contra regulas sanctorum Patrum qui in Nicaea convenerant, taxasse culpatur? Et hinc asseritur inter laicos eum ascribere debuisse, quod non liceat ab ecclesiasticis muris exclusum in ordine habere pontificum; neque Judae traditoris nomen in apostolorum choro introducere, sive Jechoniam cum David et Samuel et prophetis connumerare. Quasi vero, si Joannes ab ecclesiasticis muris esset exclusus, et Judas atque Jechonias habendus, ipsorum Patrum regulis conveniret ut taxaretur vel in ordine laicorum. Quia vero non negatur Joannes quocunque ordine in sacris diptychis interim debuisse taxari, sufficienter et ipsius criminatoris sui testimonio probatur quod nec ab ecclesiasticis muris exclusus, nec Judas vel Jechonias dici debuerit, et profanus. Cum autem, sicut diximus, isti nimii dilectores, et ultra modum Cyrilli sequaces, non sequantur ejus exemplum in causa Constantinopolitani Joannis, quomodo in condiscipulo ejus Theodoro Cyrillum secuti existimentur? Intelligis igitur, Auguste, quod Ecclesiae conturbatores evidentissimam conniventiam suam, quam Eutychianis contra sanctum concilium praestant, nequidquam exemplo beati Cyrilli obumbrare nitantur. Nam cum ille Joannem dicat profanum et ab ecclesiasticis muris exclusum, isti eum habent, sicut habendus est, virum admirabilem et maximam gloriam merentem; Theodorum vero cum idem dicat virum admirabilem et maximam gloriam merentem, isti eum habere volunt profanum et ab ecclesiasticis muris exclusum.
CAPUT II. Quod in Theodori damnatione Cyrillum sequi non debeant, cum illum in Diodori damnatione merito non sequantur, quem Patres et principes orthodoxi commendant, soli Apolinaristae haeretici cum Juliano Apostata vituperant.
Quid etiam quod, sicut jam memoravimus, ita dicunt ab eodem Cyrillo reprehensum esse Theodorum, ut sanctum quoque Diodorum, magistrum ipsius Theodori, pariter ab eo et in eadem causa dicant fuisse culpatum? Si igitur auctoritatem Cyrilli secuti sunt, Theodorum damnantes, quanquam dicere non audeant quod ille Theodoro anathema dixerit, cujus etiam scripta anathematizare prohibuit, quare tamen, non Diodorum quoque damnaverunt? An quia ipse non est laudatus in Chalcedonensi concilio, non eum judicaverunt esse damnandum; Theodorum vero damnaverunt, quia et in epistola Ibae quam pronuntiavit orthodoxam, et in decretis synodi Orientalis quae approbavit idem Chalcedonense concilium, invenitur laudatus, ut auctoritatem ipsius concilii huus damnatione calcarent? Ita plane est, et hoc negare nullus sapiens potest. Nam prius utique et amplius magistrum ejus Diodorum damnarent, velut communis erroris auctorem. Verum ego promere non omittam, qualecunque illud est, quod hic videri potest eorum defensioni competere. Fortassis enim dicentes: Si quis non anathematizat Theodorum Mopsuestiae et ejus dogmata, in eo quod adjecerunt, eosque qui aut similia ei sapuerunt, sanctum Diodorum intelligi voluisse dicentur. Sed cur, obsecro, si auctoritatem secuti sunt beati Cyrilli, magis et prius Diodorus magister ejus nominatus non est, ut ita saltem decerneretur; si quis non anathematizat Diodorum et ejus dogmata, anathema sit, velut quibus male Theodorum dicitur imbuisse; et deinde sequeretur, eosque qui aut similia ei sapuerunt, aut sapiunt. Nunc autem in Theodoro ejus discipulo intentio aperta et manifesta dirigitur, Diodorus vero non dinumeratur, vel si et ipse subintelligitur abdicandus. Deinde sic beatus Cyrillus in accusationem sancti Diodori aliquid scripsisse dicitur, ut nihil in ejus defensionem scripsisse dicatur; in accusationem vero Theodori sic aliquid scripsisse dicitur, ut etiam in ejus defensionem scripsisse monstretur. Clarum est itaque, si videre velimus, quod propterea, non denominato Diodoro, Theodorum cum suis dogmatibus, et eos qui ei non dicunt anathema, damnaverunt, quia laudatus est et in epistola venerabilis Ibae quam synodus pronuntiavit orthodoxam, et in epistolis Orientalium Patrum quibus auctoritatem praecipuam detulit. Alioquin, si error consideretur qui fuisse jactatur amborum, idem Diodori qui Theodori dicitur. Si persona magistri atque discipuli, aut solus, aut prius nominatum condemnandus erat auctor erroris. Si auctoritas beati Cyrilli, Diodorus evidenter et sine ambiguitate culpandus; contra quem sic invehi dicitur, ut pro illo non inveniatur alia Cyrilli sententia. Cur igitur adversus Theodorum nimis, adversus Diodorum nihil? Quis in haec paululum cordatus attendens non statim factionis haereticae dolos intelligat, quod solus denominatus est in causa communi Theodorus; cum si non uterque, sed alter eorum denominandus esset, Diodorum potius denominari deceret? Et idcirco frustra negatur, quod lucet omnibus, et luce clarius, vel si nolimus, apparet, quoniam ut haec agerentur contra Theodorum, non Ecclesiae opus erat judicare de mortuo; sed haereticis potius Chalcedonensi praejudicare concilio. Quod si dicunt propterea se non ausos fuisse condemnare beatum Diodorum, quoniam, sicut et inferius ostendemus, optimum et maximum testimonium habet sancti Athanasii, et Petri atque Timothei Alexandrinorum antistitum, et Basilii Caesariensis, et Joannis Constantinopolitani, et Epiphanii Cyprii, et episcoporum Aegyptiorum, qui in exsilium relegati a Valente imperatore fuerant, et concilii centum quinquaginta sacerdotum, qui cum ipso Diodoro in hanc urbem contra Macedonium convenerant, quibus tantis ac talibus Cyrillus non erat praeferendus, omitto nunc respondere, quod nec in causa Theodori solus Cyrillus tantis Patribus, quorum et ille testimonio commendatur, praeferri debuerit. Hoc unum interim teneo, quoniam et ipsi docent, justa ratione dictante, beati Cyrilli se judicium reliquisse. Incipiamus itaque jam praedictorum venerabilium Patrum testimonia recensere, quibus commendatur Diodorus, quem cum Theodoro pariter et in eadem causa culpatum dicunt a Cyrillo, velut ea docentem quae Nestorius docuit: ut quia sine magistro suo cum quo illi causa communis est, non potuit juste Theodorus condemnari, cum probaverimus Diodorum non esse damnandum, multo amplius manifestum fiat omnibus pro solo praejudicio synodi Chalcedonensis, inique Theodorum fuisse damnatum. Beatus igitur Athanasius ita memorato sancto Diodoro scribit: « Domino meo filio et amantissimo consacerdoti, episcopo Tarsi Diodoro, Athanasius in Domino salutem. Gratias Domino meo, qui ubicunque suam doctrinam fundat, et maxime per filios proprios, qualem et te ipsum res ipsa demonstrat. Etenim antequam scriberet vestra reverentia, cognovimus quanta gratia facta est in Tyro per tuam perseverantiam; et congaudemus tibi, quia per te cognovit et Tyrus rectum verbum pietatis. Et ego quidem occasionem assumens scripsi tibi, dilectissime et amantissime. Tu vero quomodo me scribente non rescripsisti, miratus sum. Itaque non sis segnis scribere continue; sciens quia sicut filius requiescere me facis patrem, et sicut praeco veritatis superlaetificas me. Et nihil contendas adversus haereticos, sed silentio verbositatem illorum supera, mansuetudine malitiam. Sic enim sermo tuus, sale conditus, habebit gratiam: illi autem apud omnium conscientiam culpabuntur. » Quid hic decernit vestra justitia, serenissime imperator? Aequumne censetis ut iste veritatis praeco Diodorus, cui tantum congaudet vir doctus et bonus Athanasius, livoris et invidiae nescius, quoniam per ejus perseverantiam rectum verbum pietatis Tyrus quoque cognovit, ut etiam hortetur eum scribere sibi continue, et requiescere se in illo tanquam patrem dicat in filio, damnetur velut haereticus, qui et ipse culpatus dicitur a Cyrillo? Durum nimis est, ut hoc de vestra aequitate credamus. Nam et ipsi praesumptores iniquum esse viderunt. Si vero magister Diodorus condemnari velut haereticus juste non poterit, contra quem sic invehi dicitur, ut pro illo non inveniatur alia Cyrilli sententia, quomodo in eadem causa, ut ferunt, pariter accusatus, nisi in praejudicium synodi Chalcedonensis, ejus discipulus Theodorus velut haereticus damnaretur, contra quem sic invehi dicitur, ut etiam pro illo inveniatur alia Cyrilli sententia? Petrus quoque, successor ejusdem sancti Athanasii, scribens episcopis, et presbyteris atque diaconis, pro vera fide in exsilio constitutis dicit: « Amor, quo circa vos in Christo gaudeo non permisit patienter ferre; imo etiam scribens veluti non scribens sum, et iterum ad scribendum compellor. » Et infra: « Consiliatoribus igitur vobis in his quae incurrunt utor: et quid oportet me facere sic semper perturbatum. Timotheo diffamante se ipsum episcopum esse, ut per hoc confidentius injuriet, et paternas leges infringat? Voluit enim me anathematizare, et Basilium Caesareae, et Paulinum, et Epiphanium, et Diodorum episcopos, et soli Vitali communicare. » Ecce etiam Petrus, Athanasii successor, aeque nefarium ducit Basilium Caesariensem, Paulinum Antiochenum, Epiphanium et Diodorum episcopos, tanquam propugnatores fortissimos veritatis, anathematizare, et Vitali Antiocheno alteri, quem Apolinaris ordinaverat, communicare. Quis igitur istum Diodorum, quem cum Basilio, et Paulino, et Epiphanio, ejusdem fuisse doctrinae, Petro judicante cognovimus, vel si, ut ferunt, cum Theodoro culpatus a Cyrillo credatur, pro ejus sententia existimet esse damnandum? Aut quis Theodorum sine ipso Diodoro, cum quo dicitur, ut discipulus, a Cyrillo culpatus, pro ejus sententia, et non pro synodi praejudicio, existimet esse damnatum? Timotheus quoque, Petri successor, qui cum ipso Diodoro pariter aderat concilio in hanc civitatem regiam contra Macedonium congregato, sic ei scribit: « Domino meo per cuncta honorabili, et sanctissimo episcopo et consacerdoti Diodoro, Timotheus in Christo salutem. Virtutem tuam, et vitae perfectionem, et zelum rectae et apostolicae tuae fidei, pro dignitate praedicare nequaquam potero, etiamsi nimium properavero: non enim aequantur sermones et res. Vobis ex certo donatum est, non solum credere in Christum Jesum, sed etiam pro ipso pati. Hanc tuam rectam et beatam circa Deum voluntatem, et indeclinabilem circa pietatis mysterium conscientiam, olim vobis inesse, et divinus papa noster Athanasius attestatus est vestrae religiositati, et nos suos discipulos adduxit ad amandam tuam perfectionem, et orare a Deo in multos annorum circuitus praeservari vestram vitam, ad utilitatem Ecclesiarum Christi. » Perspicis, ut existimo, clementissime imperator (nam res omnino perspicua est), cujus virtutis, et perfectionis, et zeli circa rectam et apostolicam fidem Diodorus semper fuerit, quem cum Theodoro culpatum ferunt a beato Cyrillo, et quomodo ejus gloria simul cum aetate crescebat. Laudatur adolescens ab Athanasio, laudatur a Petro jam gravis, laudatur a Timotheo senex. Tota vita ejus fuit in laudibus, et post mortem ab Athanasii, Petri, Timothei successore cum Theodoro dicitur accusatus. Quis hoc possit aequanimiter ferre? quis patienter audire? Sed ab his melius avertimur, ut meliora potius attendamus. Delectat enim me hujus sancti viri Timothei verba repetere, quemadmodum et virtutem Athanasii consecutus et sedem, cum Diodoro diceret: Vobis ex certo donatum est, non solum credere in Christum Jesum, sed etiam pro ipso pati. Hoc quoque intulit dicens: Hanc tuam rectam et beatam circa Deum voluntatem, et indeclinabilem circa pietatis mysterium conscientiam, olim vobis inesse, et divinus vir papa noster Athanasius attestatus est nostrae religiositati, et nos suos discipulos adduxit ad amandam tuam perfectionem: in hoc dignum se probans Athanasii successorem, quod ejus testimonium non impugnans, adductus ab eo est ad amandum perfectionem Diodori, quem et ille dilexit, et ad orandum Deum, ut in multorum annorum circuitus vitam ejus conservaret, ad utilitatem Ecclesiarum Christi. Sed aliarum quoque civitatum episcopos transeuntes, quale etiam sanctus Basilius Caesareae Cappadociae, Diodoro testimonium perhibeat, debemus advertere: qui scribens ad Patrophilum episcopum Aegensis Ecclesiae dicit: « Diodorum autem velut nutrimentum beati Silvani ab initio accepimus, nunc autem diligimus et praedicamus propter gratiam Verbi quae ei adest, per quam plurimi ad eum convenientium meliores efficiuntur. » Idemque scribens ipsi Diodoro dicit: « Legi libros a tua honorabilitate transmissos, et secundo quidem admodum institi, non solum propter brevitatem, ut pote qui sim circa omnia debilis, sed etiam quia variatur sententiis, et facile eo discernuntur econtrario oppositiones et ad eas responsiones; et est oratione simplex, et sine ullo sermonis cothurno: quod convenire mihi visum est Christiani stylo, non ad ostentationem, sed ad utilitatem hominum conscribentis. » Et infra: « Certum enim habeo, quod qui tantum habes scribendi studium, etiam alia scripturus es. Nam neque qui scribendi occasiones generent desunt vobis; nobis autem suave et amabile est legere vestra scripta. » Et post pauca: « Direxi autem nunc per lectorem majorem codicem, primum pertransiens eum, sicut mihi possibile fuit. Minorem autem tenui, volens eum describere, et non habens ad praesens aliquem velociter scribentium: nam usque ad tantam paupertatem pervenerunt invidiosa Cappadocum. » Cum vero istum Diodorum, quanquam dicatur cum Theodoro, imo prae Theodoro, sicut ejus magister, fuisse culpatus; tamen quia sic eum diligit ac praedicat vir sanctus et doctus Basilius, et quia sic honorat propter gratiam Dei, per quam plurimi ad eum convenientes meliores efficiebantur; et quia scripta ejus legere ita suave illi et amabile fuit, ut etiam ea sibi describeret ad legendum; fautores haereticorum cum suis dogmatibus nequaquam damnare praesumunt: multo minus Theodorum, ob ea quae superius memoravimus, nisi in praejudicium synodi Chalcedonensis, cum suis dogmatibus damnare praesumerent. Agendum veniamus et ad illud os aureum Constantinopolitani Joannis, quem Domnus Antiochenus episcopus, sicut in sequentibus ostendemus, discipulum Diodori fuisse testatur: in quo potissimum doctrina tanti magistri suae probitatis et virtutis dedit indicium, et cujus fecundum pectus copiosiore spei satoris ubertate respondit, ut quantis ipse quoque Diodorum praeconiis extulerit advertamus. Nam sic de illo in quodam sermone locutus est: « Sapiens iste et fortissimus doctor, nuper infirmitate corporis exposita super sedem istam ascendens, de me sermonis fecit exordium, baptistam me Joannem dicens, et vocem Ecclesiae, et virgam Moysi, et alia horum plurima de me dixit. Et ipse quidem laudavit, vos autem acclamastis. Sed ego procul sedens, amarissime suspiravi. » Et post aliquanta: « Sic etiam imperatores faciunt aliquoties, et sibi aptum diadema auferentes, filiorum imponunt capitibus; atque ita cum viderint minus infantile caput quam corona est, cupiunt eis tantummodo imponere, quamvis incongrue, eo ipso solum satisfacientes animo suo: auferentes deinde, sibimet ipsis imponunt. Quoniam ergo et pater hic coronam sibi competentem atque sedentem nobis imposuit, et major nostro capite apparuit; ex nostro eam capite detrahentes, aptam hujus patris capiti imponamus. Joannis enim nomen apud nos, intellectus autem apud ipsum est; et appellationem quidem nos suscipimus, philosophiam autem ipse possidet. Propter hoc et ipsius appellationis justior magis ipse sit haeres quam nos. Synonyma enim, non nominum communio, sed rerum cognatio facere consuevit, etsi nomina differant. » Et infra: « Quia ergo indubitanter ista est regula, et integra definitio synonymorum apud Scripturam divinam, age ostendamus qualiter morem aemulatus est Joannis sapiens iste noster pater, ut cognoscatis quoniam et appellationem illius juste ipse possidere debet. Non erat illi mensa, neque lectus, neque domus super terram; sed neque huic aliquando fuit; et hujus rei nos testes sumus, qualiter omne tempus advixit, apostolicam demonstravit vitam, nihil proprium habens, sed a sociis semper nutritus: ipse in oratione et doctrina Verbi permanens praedicabat. Ille trans fluvium praedicabat in desertis: et iste trans fluvium aliquando civitatem omnem edocens, salutiferam doctrinam docebat. Habitavit ille in custodia, et capite diminutus est propter fiduciam quam pro lege habebat: sed etiam iste saepius illa patria fraudatus est, propter fiduciam quam pro fide gerit; saepius etiam capite diminutus est propter eamdem causam, etsi non re ipsa, proposito tamen. Non enim sufferunt veritatis inimici ejus linguae virtutem, decem millia semper praestruebant insidias, et ex omnibus eum liberavit Dominus. Age itaque, jam linguam ejus audiamus: hanc ipsam propter quam et periclitatus est, et salvatus. Illam linguam, de qua si quis dixerit quod de terra promissionis dixit Moyses, nullatenus peccat. Quid ergo de illa dixit? Terra fluens lacte et melle: hoc etiam de istius lingua dicendum est, lingua fluens lacte et melle. Ut igitur lacte et melle saturemur, hic noster jam quiescat sermo, et audiamus lyram et tubam. Quando enim suavitatem sentio verborum, lyram appello hujus vocem; quando vero fortitudinem intelligentiarum, tubam quamdam bellicam, et talem qualem habebant, Judaei, cum Jericho muros destruerent. Sicut enim tunc tubarum sonus, igne velocior super lapides irruens, omnia consumebat: sic et ejus vox, non minus quam illa tuba, super molimina haereticorum irruens, hoc est, disputationes illorum evertit, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei. Quod ne per nostram magis linguam quam per hujus haec dicamus, jam hic noster sermo quiescat, gloriam dantes Deo tales nobis tribuenti doctores. » Hanc eloquentissimi Joannis in Diodorum praecipuam laudem, per quam nobis doctrinam ejus commendavit et vitam, quanquam minus decorem suum, pro necessitate ipsius interpretationis, vel etiam pro interpretis facultate, servaverit; meis tamen longe imparibus verbis commendare superfluum puto. Hoc solum nobis considerare sufficiat, quod Joannes eum baptistae Joanni conversatione ac martyrio comparans, et suum nomen in illum transtulit et coronam. Qui rursus in alio sermone de ipso suo magistro Diodoro dixit: « Non superflue, sicut apparet, sermones prolixos expendimus. Sed enim in martyrum celebratione commonemur etiam vivi martyris vicini martyrio fluminis spiritualis. Vivus est enim iste martyr, et martyr, siquidem mortuus est saepius proposito. Videte ejus membra mortificata, videte figuram circumferentem quae sunt hominis, et sensum habentem angelicum. » Et post aliquanta: « Sed revertamur ad martyrem istum iterum propter quem et ista diximus. Quomodo itaque mortuus est mortificans membra sua, et conculcans naturae cupiditates in humano corpore, et angelicam nobis demonstrans vitam? Si autem vultis videre quia et re ipsa mortuus est, recordamini illius temporis quando bellum asperum adversus Ecclesiam exsurrexerat, et exercitus movebantur, et arma praeparabantur, quando trans fluvium omnes congregabantur. Tunc ipse exiens, et velut turris ante posita, vel scopulus quidam altus et magnus ante alios stans, et contrariorum suscipiens fluctus et resolvens, in tranquillitate caeterum corpus Ecclesiae custodivit, repercutiens tempestatem, et praestans nobis quietum portum. » Hunc itaque vivum martyrem, ac saepius martyrem, et mortificatione membrorum continuum martyrem, solamque figuram circumferentem hominis, vitam vero angelicam demonstrantem; quem etiam velut turrim in praelio, adversus inimicos fidei stantem, et ingentem scopulum, Joannes ejus discipulus dicit, in quem contrariorum fluctus resolverentur illisi; nunquid justum existimas, pie princeps, talem retributionem laborum et certaminum suorum de Christi Ecclesia mereri, ut ab ea velut haereticus excludatur? Non arbitror. Et tamen in praejudicium synodi Chalcedonensis, idcirco jactatur exclusus fuisse Theodorus, quod a Cyrillo sectator ejus fuerit judicatus. Sunt adhuc multa pro eodem sancto Diodoro magni Joannis dicta, quae ad alia properantes omittimus. Epiphanium quoque Cyprium, virum doctissimum scimus scripsisse de haeresibus libros, in quibus et auctores earum et causas diligenter exposuit, et non solum Diodorum velut auctorem alicujus haeresis minime denotavit, verum etiam in litteris suis tali eum honore dignatus est, ut filium eum et discipulum et successorem Eliae aliorumque prophetarum pronuntiaret, et propinquam illis a Domino gratiam diceret consecutum. Unde conveniens videtur ut hoc, sicut in aliis fecimus, ex epistolae ipsius tenore monstremus. « Domino meo honorabili fratri et consacerdoti Diodoro, amabili episcopo, Epiphanius in Domino salutem. Gratiam majorem praestans, quam accipiens, petebat Dominus a Samaritana aquam bibere: ipse fons exstans, juxta puteum sedebat, et fatigatus ex itinere inveniebatur, ut consequenter praesenti sermone, incarnationis non excederet veritatem. » Et post paululum: « Sed etiam ejus discipuli et servi, a quibus aliquid petebant, magis eis dabant quam accipiebant ab eis: et alloquebatur quidem Elias, qui erat figura proprie Domini, et necessariorum quantum opus erat exigebat mensuram; superabundanter autem re plebat praebentem sibi benedictionem, a vidua petens panem, per occasionem autem petitionis praestans abundantiam benedictionis: sic et tua honorabilitas nostram exiguitatem petens, magis das quam sumis. Subministrans quidem tua ad Deum postulatio capsaci nostro indeficientiam ex parvo praestat, et hydriae indeficientem ex parvissimo cumulum largitur. Petis itaque in principio epistolae tuae, honorabilis, de lapidibus in rationali superhumeralis sacerdotis super pectus Aaron dispositis et insertis, et eorum, et nomina, et colores, et species, et loca, et ad pietatem ducentes ipsorum lapidum contemplationes, et unusquisque lapis pro quali tribu ordinatus erat, et unde inventus est, et ex qua patria. Et, sicuti dixi, nobis quidem harum rerum difficilis fuit omnino, velut illi viduae propter paupertatem, inventio. Sed sicut illi per benedictionem miraculum contigit, et Samaritanae pro aqua sensibili Domini mysterium revelabatur: sic et nobis exiguis exstantibus, sed novo intellectu et nova cognitione et nova ratione, abundantia undique effecta est, veluti ex magna imbrium effusione per orationem Eliae et aliorum prophetarum, quorum et filius et discipulus et successor existis, honorabilis, suscipiens propinquam illis hanc gratiam a Domino, et nobis per orationem attribuens. » Non parvi esset indicii, clementissime imperator, vel si aliorum Patrum testimonia defuissent, nullius auctorem haeresis exstitisse Diodorum, quod eum Epiphanius, vir sagacissimus et in doctrina catholicae fidei laudabiliter diffamatus, non memoraverit inter haeresiarchas, quando neque illos qui ante adventum Domini novas doctrinas instituerunt, omiserit. Cum ergo tanta fuerit industria ejus atque scientia, ut antiquos etiam qui temporibus Judaeorum nova docuerunt, haereticos non taceret; quomodo praesentem Diodorum magistrum Theodor praeteriret, si novae doctrinae quam Nestorius secutus est, fuisset inventor? Super haec autem adjicimus etiam episcoporum Aegyptiorum qui in Diocaesarea exsulabant sub Valente imperatore, magnum pro sancto Diodoro testimonium. Nam cum adversus Apolinarem scriberent monachi in Nitria constituti, haec post aliquanta dixerunt: « Mirabilis vero Apolinarius tales litteras ex nomine nostro suscipiens, suscipiens etiam et propriam epistolam in nomine Adelphi et Isidori, juxta votum suum, in tantum nos contempsit, ut ipse postea auderet suis litteris accusare irreprehensibilem et religiosissimum archiepiscopum Antiochiae Paulinum, qui semper communicavit ter beato papae nostro Athanasio et omnibus in Occidente orthodoxis episcopis. Nobis autem ex acceptione talium litterarum commotis, et habentibus de accusato vel haeresis vel schismatis suspicionem, saepe volueramus illi rescribere. Sed dum haec aguntur, ex dispensatione Dei demonstratae sunt nobis et inscriptae ejus dispositiones et definitiones de fide, consonantes eis quae antea multi venientes ad nos de ipso nobis Apolinario dixerant, habentes se non recte de incarnatione Salvatoris. Ad haec etiam et alias litteras, in quibus accusavit venerabilem archiepiscopum Cypri Epiphanium orthodoxum, et communicantem semper beatissimo papae nostro Athanasio. Adhuc etiam et sanctissimum Tarsensem, et communicantem similiter beato papae nostro Athanasio, et nostrum ipsorum episcopum Diodorum abjudicavit injustae per proprias litteras, si non abstinuisset a communione ante dictorum orthodoxorum episcoporum Paulini et Epiphanii. » His etiam consideratis quae confessores isti loquuntur, confiteri debemus condemnandum non esse Diodorum, quem videmus a talibus et pro talibus adjudicatum. Non enim decet Apolinaris haeresiarchae nos inveniri socios, vel irreprehensibili et religiosissimo Paulino Antiochiae et venerabili episcopo Epiphanio Cyprio contrarios: ut ejus memoriae non communicemus, velut haeretici, qui propterea condemnatus est ab haeretico, quod non abstinuisset a communione ante dictorum orthodoxorum. Accedit etiam nostrae considerationi auctoritas concilii 150 episcoporum, in hanc regiam civitatem contra Macedonium congregatorum, inter quos erat sanctus iste Diodorus. Accedat quod in Ecclesiae pace, plenus dierum, cum gloria magna defunctus est. Et nimis audax profecto videbitur, ut contra horum omnium auctoritatem, talis ac tantus Ecclesiae doctor pro Cyrilli querelis anathematizetur velut haereticus: quod et istos judices mortuorum considerasse credendum est. Sed cum pro iisdem querelis, vel si verum sit, non nisi prius excluso magistro Diodoro, excludi ejus discipulus possit: quomodo ab istis solus Theodorus non ad eversionem synodi Chalcedonensis credatur exclusus? Hieronymus quoque noster, vir admodum doctus, qui etiam tantae fuerat lectionis, ut omnes aut pene omnes, sive, in Graeco sive in Latino eloquio divinarum Scripturarum tractatores legeret, scripsit librum cujus est titulus De viris illustribus, in quo non solum catholicos, sed etiam haereticos memoravit, qui de Scripturis sanctis in utraque lingua aliquid conscripserunt: non tacuit qui haeresum fuerint conditores, quive assertores, vel qui etiam a quibusdam ut haeretici accusarentur, aliis contra defendentibus. Qui tamen sanctum Diodorum nec in suspicionem haeresis venisse retulit: de quo sit ait: « Diodorus Tarsensis episcopus, dum Antiochiae esset presbyter, magis claruit. Exstant ejus in Apostolo commentaria, et multa alia, ad Eusebii magis characterem pertinentia: cujus cum sensum secutus sit, eloquentiam imitari non potuit propter ignorantiam saecularium litterarum. » Consonat autem hic sermo beati Hieronymi, quo refert eloquentia minorem Diodorum fuisse, verbis quae memoravimus beati Basilii, quibus eidem Diodoro scribens de libro quem ei miserat, dixi: Quia variatur sententiis, et facile in eo discernuntur econtrario oppositiones, et ad eas responsiones, et est oratione simplex, et sine ullo sermonis cothurno: quod convenire mihi visum est Christiani stylo, non ad ostentationem, sed ad utilitatem hominum scribentis. Et abundaverant quidem nobis, ad demonstrandum quod proposuimus ista quae dicta sunt. Verum quia nihil debemus, vel gloriae ipsius beati Diodori, vel causae cognitioni minnere, qualiter etiam praedecessores vestri religiosi principes, Gratianus, Valentinianus, et major Theodosius, ei fuerint attestati, omittendum esse non credimus, Qui cum scriberent ad Auxonium proconsulem Asiae de restituendis ecclesiis, ita post aliquanta dixerunt: « Soli illi habeant ecclesias, qui communicant Nectario Constantinopolitano, et Timotheo Alexandrino, et Pelagio Laodiciae Orientis, et Diodoro Tarsi, et totius concilii sub vicario Asiae constituti, et Amphilochio episcopo Iconii, et Optimo Antiochiae. In Pontico vero concilio, Helladio episcopo Caesareae, et episcopo Melitinae Otreio, et Gregorio Nysseno, et Terentio Scythiae, et Martyrio Marciopolitano. Qui vero et eamdem fidem non honorant, veluti haeretici ab ecclesiis excludantur, et nunquam deinceps ad eas revertantur. » Oportet enim undique post hanc legem purgatam esse apud omnes Christianorum religionem. Cum igitur isti religiosi principes hoc esse certum indicium statuerint, ut si quis non communicaret beato Diodoro, eadem quae Theodorus sentienti, haereticus haberetur: qua nunc ratione statutum est, ut si quis Theodorum Mopsuestiae, et ejus dogmata, eosque qui aut similia ei sapuerunt aut sapiunt, non anathematizat, haereticus habeatur? Quia vero Diodorus, veritatis maximus praedicator, in virtute Dei per arma justitiae, a dextris et sinistris, Apostolo docente, belligerare didicerat: attende, quaeso, clementi sime imperator, quemadmodum per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, forti semper et animosa intentione cucurrerit. Nam, sicut ab Ecclesiae doctoribus semper approbatus est, et ab haereticis accusatus, ita etiam semper a religiosis principibus laudatus, et vituperatus ab impiis invenitur. Julianus etenim Christo perfidus imperator, sic Photino haeresiarchae adversus Diodorum scribit: « Tu quidem, o Photine, verisimilis videris, et proximus salvare, benefaciens nequaquam in utero inducere quem credidisti Deum. Diodorus autem Nazaraei magus, ejus pigmentalibus manganes acuens irrationabilitatem, acutus apparuit sophista religionis agrestis. » Et post paululum: « Quod si nobis opitulati fuerint dii et deae, et musae omnes, et fortuna; ostendemus infirmum et corruptorem legum, et rationum, et mysteriorum paganorum, et deorum infernorum; et illum novum ejus Deum Galilaeum, quem aeternum fabulose praedicat, indigna morte et sepultura, denudatum confictae a Diodoro deitatis. » Sicut autem solent errantes convicti fingere quod arte magis quam virtute vincantur, sequitur dicens: « Iste enim malo communis utilitatis Athenas navigans, et philosophans imprudenter, musicorum participatus est rationem, et rhetoris confectionibus odibilem adarmavit linguam adversus coelestes deos, usque adeo ignorans paganorum mysteria, omnemque miserabiliter imbibens, ut aiunt, degenerum et imperitorum ejus theologorum piscatorum errorem. Propter quod jam diu est quod ab ipsis punitur diis. Jam enim per multos annos in periculum conversus, et in corruptionem thoracis incidens, ad summum pervenit supplicium. Omne ejus corpus consumptum est: nam malae ejus conciderunt, rugae vero in altitudinem corporis descenderunt: quod non est philosophicae conversationis indicio, sicut videri vult a se deceptis, sed justitiae pro certo, deorumque poenae, qua percutitur competenti ratione, usque ad novissimum vitae suae finem asperam et amaram vitam vivens, et faciem pallore confectam. » Sanctorum testimoniis Patrum in episcopis episcopi supra cognovimus, quorum judicium sequi debeamus in causa Diodoro Theodoroque communi, utrum Athanasii, Petri, Timothei, Basilii, Joannis, Epiphanii atque Aegyptiorum episcoporum apud Diocaesaream pro vera fide exsulantium, et Constantinopolitani concilii, nec non doctissimi viri Hieronymi; an Apolinaris et discipulorum ejus, qui neque si catholici fuissent, tantis praeferri debuerant. Nunc ex principibus principes cognoverunt, quorum magis in eadem Diodori atque Theodori causa judicium debeant sequi: utrum Gratiani, et Valentiniani, et majoris Theodosii, an Juliani apostatae sacrilegi, qui propterea Photinum verisimilem et saluti proximum dicit, quod non, ut Diodorus, in uterum induceret quem crediderat Deum. Quis autem ferat, accusatum a Juliano Diodorum quod Deum natum de virgine fateretur, accusari etiam a Christianis tanquam hoc negaverit? vel quis audiens Julianum Diodoro comminantem, quod Jesum Galilaeum Deum aeternum praedicaret, quem mortuum et sepultum negare non poterat, et dicentem propterea illum puniri a suis diis summo supplicio, quod miserabiliter imbibens theologorum piscatorum errorem, talia praedicaret: a Christianis quoque judicet abdicandum, velut qui Jesum Galilaeum hominem tantum, non etiam Deum esse crediderit? Hanc itaque fautoribus haereticorum proponimus optionem, ut aut eligant imitari venerabiles Patres et religiosos principes, et cum eis Diodorum et Theodorum probent; aut, si Apolinarem magis et ejus discipulos, atque Julianum, deligent sequi, non saltem propter aliud Diodorum culpent, nisi propter quod eum Apolinaris et ejus discipuli, atque Julianus, crediderunt esse culpandum. Quod si culpare non possunt Diodorum quia Jesum Nazaraeum, quem in duabus naturis Deum credidit, in uterum induxit, ipsum dicens aeternum, quem sepultum et mortuum: quomodo juste Theodorum ejus discipulum damnare potuerunt? Eamdem enim amborum causam, et unam accusationem fuisse testantur amborum. Proinde vel sero desinant Theodorianos vocare qui tantorum Patrum testimonium secuti sunt, ut Diodorum minime condemnare praesumerent. Caeterum nimium duri et obstinati cordis est, nec approbantibus Diodorum, consequenter etiam Theodorum nec reprobantibus, credere, ut eos nec sicut laudati sunt a sanctis Patribus laudent, nec propter quod damnati sunt a sacrilegis damnent. Verum ecce sicut probas, serenissime imperator, etiam si demus eis, ut volunt, Theodorum Mopsuestenum episcopum a beato Cyrillo fuisse culpatum, nemini vel parum intelligenti videbitur, quod ut eum sub anathemate condemnarent, ipsius beati Cyrilli judicium secuti sunt, quod in sancto Joanne Constantinopolitano ejus condiscipulo et magistro Diodoro spernunt: sed potius quia praejudicium Ecclesiae quaesierunt, ut ejus condemnatione sancta synodus Chalcedonensis, quae neque ipsum, neque laudatricem ejus epistolam condemnavit, Nestoriana fuisse videretur.
CAPUT III. Quod Vigilius papa ex itinere scribens, Ibae ac Theodori damnationem improbarit atque emendarit; et quod diversae provinciae Vigilium ne hoc pateretur contestatae sint.
Hoc est autem mirabile, ut postquam horum condemnationem fecerunt, dicerent quod Ecclesiam Romanam consulerent, et sententiam Vigilii ejus praesulis exspectarent: cui, quantum ad illos attinet, non permiserunt censere quod senserit: ante statuentes, ut si quis Theodorum Mopsuestiae, cum suis dogmatibus et epistolam venerabilis Ibae non anathematizat, fiat, anathema. Sed ecce jam veniens ex itinere quod ei videbatur edixit, et facti hujus auctori correctionem tumultuariae suae transgressionis indixit; et nisi citius quod male factum est auferatur, etiam vindicaturum se esse praedixit, protestans et dicens cum Apostolo Timotheo: Ne forte cum venero, non quales volo inveniam vos, et ego inveniar a vobis qualem me non vultis (II Cor. XII, 20). Propter quod et de vestra clementia, summis precibus summoque adnisu, per suos legatos petit, sicut eum venientem diversae provinciae contestatae sunt, ne patiamini stare quod factum est. Tale siquidem ipsius facti crimen esse judicavit, ut illo doctoris gentium testimonio duceret arguendum, quod discipulo Timotheo scribens dicit: Depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiae, quam quidam promittentes circa fidem exciderunt (I Timoth. XI, 20). Quid ergo adhuc quaeritur utrum contra fidem et synodum Chalcedonensem factum fuerit quod dolemus, quando ille cujus dicebatur exspectari sententia, profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae, quam quidam promittentes circa fidem exciderunt, in ipsius facti auctoribus judicaverat arguendas? Denique beatum Dacium Mediolanensium episcopum, quem hinc reversum in Sicilia se vidisse perhibuit, et alios consacerdotes suos, sed et venerabilis memoriae Stephanum diaconum, quem Romanae Ecclesiae, cui per Dei gratiam praesidet, hic habuit responsalem, et per multos Ecclesiae filios approbavit, quod se pro hac causa a venerabilis Mennae, hujus regiae civitatis episcopi, communione suspenderit, et eos qui ei communicaverant sub debita satisfactione susceperit. Quod non faceret, nisi contrarium synodo Chalcedonensi, quod factum est, sicut et alii, judicaret. Non autem solos quos memoravimus sanctos et venerabiles viros hoc secum judicasse monstravit, quando non tacuit quod Romana quoque universitas egredientem, quod venientem Africa etiam atque Sardinia, quanquam non per eas transierit, per ipsius tamen consiliarium publica eum contestatione pulsaverint, sicut Hellas et Illyricus provinciae per quas venit, ut nullatenus novitati quae facta est acquiescat. Non ergo civilis haec causa credenda est, nec talis quae pro Ecclesiarum pace ferenda sit, sed quae merito judicetur contra ipsius catholicae fidei statum haereticorum subreptione commota, pro qua pars maxima orbis Christiani, quae potuit, primum inter primos Christianos sacerdotem publica contestatione pulsavit. Et Romana quidem universitas atque Africa, priusquam ipsius Romani antistitis acceperimus epistolam, non parvo jam cognoveramus indicio, quid de hujus facti novitate sentirent. Nam venerabiles Pelagius et Anatolius, Romani diaconi, debitam officio suo et loco sollicitudinem pro Ecclesia Dei gerentes, laudabilis in Christo memoriae Ferrando Carthaginiensi diacono scripserunt, ut habito de hac causa diligenti tractatu, cum reverendissimo ejusdem Ecclesiae Carthaginiensis episcopo, vel aliis quos et zelum fidei et divinae Scripturae sciret habere notitiam, consulentibus respondere, quid observandum in commune omnibus videretur. In ipsa vero consultationis epistola non tacetur quod haec immissione Acephalorum, quos, ut diximus, Semieutychianos significantius appellare possumus, contra Chalcedonense concilium et decreta papae Leonis, mota fuerint per eos qui sub nomine catholico ipsorum parti studium praebent. Sed et ille qui consultus fuerat rescribens interrogantibus, retractandam non esse docuit epistolam quam universalis synodus approbavit: quoniam si fieret, non ipsius tantum, sed omnium conciliorum statuta deducerentur in dubium.
CAPUT IV. Quod contra synodum Chalcedonensem factam esse trium Capitulorum damnationem, ipsi etiam qui consenserunt primates et episcopi Orientis agnoverint: quos redarguit quod imperatori non restiterint.
Verum hoc insolitum non est, ut vel apostolica sedes temeratores paternae sententiae tanquam excedentes a fide corriperet, vel incontaminati quique et ab hac praesumptione penitus alieni, contestatione publica de tali facto quererentur, et pronuntiarent, quod si hoc semel admissum fuerit, non tantum Chalcedonensis, sed omnium conciliorum definitiones constare non possint. Illud est insuetum, illud mirabile, illud in quo magna vis veritatis apparet, quod ipsos quoque praesumptores internis conscientiae stimulis fateri coegit, ad destructionem synodi Chalcedonensis haec fuisse composita. Nam primus confirmator eorum Mennas Constantinopolitanus episcopus, cum adhuc cunctaretur scripto, sicut praeceptum fuerat, eis praebere consensum, contra synodum Chalcedonensem fieri protestatus est. Sed et posteaquam consensit, a praedicto venerabilis memoriae Stephano Ecclesiae Romanae diacono et apocrisiario conventus, cur priori sententiae suae contrarius acquievisset his quae ante culpaverat, et de quibus se nihil acturum sine apostolica sede promiserat; sub ea se conditione cessisse, et juratum sibi fuisse respondit, quod chirographum suum reciperet, si haec Romanus episcopus non probaret. In quo satis ostendit de judicio se potius humano quam divino esse sollicitum. Sed nunquid, vel si propriam manum Romano episcopo non probante recipiat, nihilque illi quod metuit de judicio humano contingat, ideo sententiam Dei judicis atque ultoris effugiet? Nunquam hoc ei alterius secreta juratio, sed sola correctio sua praestabit. Semel Deo juravimus, imperator, cum baptizandi in morte filii ejus spopondimus nos fidei qua salvati sumus, custodire depositum. Adversus hanc igitur dare vel accipere juramentum, magnum perjurii crimen est. Nam si nimis terribile creditur cum ita secum homines foedus ineunt in jusjurandum, ut aliquos inter pacta baptizari faciant: quid de illo juramento credendum est in quo sumus cum Deo depacti, et nos qui juravimus baptizati? Sed et ipsam tanti mysterii quaeso consideres actionem: quemadmodum lavacro regenerationis abluendi, in conspectu Dei et sanctorum angelorum stemus, occulta dedecoris Ecclesia teste damnantes. Nihil ibi obtectum, nihil absconditum fuit: exspoliato denique corpore, magnum illud fidei percepimus et servare spopondimus sacramentum: et non sola voce, verum etiam totius habitu corporis, profitemur exuisse nos hominem veterem cum actibus suis. Cur itaque nunc actum cui renuntiavimus, veteris hominis resumentes, nescio quid extraordinarium in operto de ipsa fide paciscimur, Ecclesia ignorante, quae testis fuit, quando nos illam simpliciter servaturos palam et nudi juravimus? Quis porro auctoritatem contemnere possit istorum? quis dubitet talium sequi sententiam, videns quoniam libere ab eis et intrepide veritas praedicatur? Zoilus quoque Alexandrinae urbis antistes, cum Romanum episcopum venire cognosceret, obviam illi ad Siciliam misit, conquerens necessitate se ad ipsius decreti affirmationem fuisse compulsum: quod hic ei, postquam venit, idem Romanus episcopus in facie palam, nobis quoque inter alios praesentibus, exprobravit. Nec non et Ephraemius Antiochenus, cum primum ei mandaretur, ut hoc etiam ipse rescribendo firmaret, consentire noluit. At postquam ei denuntiatum est quod excludendus esset, nisi faceret, sui potius honoris quam veritatis, dilector inventus est. Quid etiam Petrus Hierosolymitanus? nonne publica notitia refert quoniam conveniente ad se multitudine monachorum, juratus pronuntiavit, quod si quis eidem decreto novitio consentiret, contra Chalcedonense concilium faceret? nec tamen se ab ejus consensione suspendit. Hoc autem, velut haereditarium, de praevaricatione primae illius mulieris cognoscimus esse contractum, quae prius interdictum sibi fuisse respondit, ne de ligno quod erat in medio paradisi comederet, et postea quod ipsa illicitum pronuntiaverat usurpavit, ac viro ut comederet persuasit. Et quid dicemus ad haec? nisi quod ipse Dominus dixit: Verumtamen veniens Filius hominis, putas inveniet fidem in terra (Luc. XVIII, 8)? Jam vero de aliarum civitatum episcopis quid loquamur, qui et cum scribere compellerentur, palam reclamaverunt contra magnam synodum fieri: et post subscriptionem, memorato Stephano Romano diacono libellos dederunt, sedi apostolicae transmittendos, confitentes in eis quod a Constantinopolitano episcopo coacti subscriberent; qui si a vestra pietate quaerantur, poterunt et apud vos nostris assertionibus attestari. Unde non solum ipsi qui haec fecerunt, sed et illi etiam qui facientibus communicando consentiunt, de ignorantia semetipsos excusare non possunt, et frustra dissimulant, frustra se dicunt nescire quod factum est, sive lucra temporalia diligentes, sive gratis suas animas negligentes. Cui enim non sufficiat ad cognoscendum causae meritum, sola confessio transgressorum, et verbis publice facta et libellis exposita? Manifestos habent errores eorum qui verisimilibus argumentis, quasi constanter sua errata defendunt; et iste illis incognitus esse potest, auctorum suorum confessione damnatus? His omnibus accedit et confessio Domitiani Galatae, Ancyrensis olim episcopi, quem confessum diximus quod ejus complices Origeniani ad Ecclesiae conturbationem ista moliti sunt. Nam in libello quem ad Vigilium scripsit, conquerens de his qui contradicebant dogmatibus Origenis, asserentis animas humanas ante corpora in quadam beata vita praeexstitisse, et omnes quae fuerint aeterno supplicio destinatae, in pristinam beatitudinem cum diabolo et angelis ejus restitui; dicit etiam haec: « Prosiluerunt ad anathematizandos sanctissimos et gloriosissimos doctores, sub occasione eorum quae de praeexistentia et restitutione mota sunt, dogmatum, sub specie quidem Origenis, omnes autem qui ante eum et post eum fuerunt sanctos anathematizantes. Hi vero qui proposuerant hujusmodi dogma defendere, id implere nullo modo voluerunt: sed talem relinquentes conflictum, conversi sunt ut moverent adversus Theodorum qui fuit Mopsuestenus episcopus, et moliri coeperunt quatenus anathematizaretur et ille, ad abolitionem, ut putabant, eorum quae contra Origenem mota constituerant. » His autem consideratis, clementissime imperator, quis non intelligat quoniam, si Ecclesiarum primates quorum confessiones memoravimus, pro veritate constarent, facile de vobis possent obtinere ne fieret, quod frustra se, non voluntate fecisse causantur. Quasi vero propter hoc tantum ordinati sumus episcopi, ut ditemur principum donis, et cum eis inter maximas potestates consedeamus, tanquam divini sacerdotii privilegiis fulti: sicubi autem fallaciis malignorum quae nullis temporibus defuerunt, aliquid eis inter tantas reipublicae suae curas subreptum fuerit, quod Ecclesiae Dei praejudicet, vel Ecclesiae pacem turbet: non eis debeamus pro ipsorum salute quae sunt vera suggerere, et si necesse fuerit, religionis auctoritate resistere, ac patienter offensionem quoque illorum, si acciderit, sustinere. Et ubi erit illud propheticum: Loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar (Psal. CXVIII, 46)? nisi forte pastores quidem ad lac et vellera, ad avertendas vero luporum insidias et tuenda ovilia, desertores.
Quid enim jam passi fuimus, vel quid pati ab imperatore Christiano timuimus, pro ejusdem fidei quam tenet defensione certantes? Enim vero dici forsitan ab alio posset, quod spiritus quidem promptus, caro autem infirma, diu cruciatus ferre non potuit: ut prona sit indulgentiam succumbentibus tribuere uniuscujusque conscientia sui fragilitas. Solet enim de humanis cordibus, pro devotione sui fidelis exordii, si non perseveret usque in finem, veniam pusillanimitas impetrare. Sed in hac causa quid tandem potest excusationis obtendi? Praesertim cum vestra clementia, sui cognomenti non immemor, in ipsis quoque contradicentibus sibi haereticis nihil egerit inclementer. Si quid igitur ob hanc causam aliquis pertulerit, illorum magis est invidiosis suggestionibus imputandum, qui dissimulantes ab aliis, unum sibi solum contradicere querebantur. Quasi vero non statim, ut meditatio facti hujus innotuit, Christianae plebis offendit auditum, ut unus hoc voluisse facere diceretur, tanquam magnae et singularis esset justitiae, non condemnare tot venerabiles, qui contra Chalcedonense concilium hoc fieri cognoverunt, palamque detestati sunt. Qui tamen subscripserunt definitionibus libri in quo dictum est: « Si quis dicit haec nos ad abolendos aut excludendos sanctos Patres qui in Chalcedonensi fuere concilio, dixisse, anathema sit; » atque ita semetipsos anathema fecerunt, qui dicentes adversus sanctos Patres qui in Chalcedonensi fuere concilio, haec esse conscripta, assenserunt, ut si quis hoc dicit, fiat anathema. Quod si hoc etiam non fuisset, nunquid inter canones atque statuta quibus de rebus divinis decernitur, haberi debet, ut si quis de conscriptore, quicunque sit aut dicatur, illius libri aliter crediderit quam vult ipse conscriptor, anathema sit velut haereticus, cum si videbatur ita decerni ac dici debuerit, ut anathema fieret, si quis ad abolendos aut excludendos sanctos Patres qui in Chalcedonensi fuere concilio, eis quae in memorato libro dicta sunt uteretur. Nunc autem, ne quis talibus dictis resisteret, omnibus interdicitur queri: uti vero eis ad exclusionem sanctae synodi, nulli negatur. Verum quia, sicut praedixeramus, tam epistolam venerabilis Ibae et Theodoreti scripta quam Theodori ejusque dogmata in praejudicium synodi Chalcedonensis probavimus esse damnata: illud etiam, quod secundo partitionis loco promisimus, hoc volumine terminato jam debemus ostendere. Quoniam frustra negatur eamdem epistolam a synodo fuisse probatam; sed Eutychiani, ut nobis illuderent, hoc mendacium per suos seminavere fautores.