Processus per dyocesim contra usurarios promulgatus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Sine Nomine
Najdawniejsze statuty synodalne archidiecezji gnieźnieńskiej oraz statuty z rękopisu Oss. nr. 1627
Processus per dyocesim contra usurarios promulgatus
Saeculo XV

editio: Najdawniejsze statuty synodalne, Krakovie, 1920; Władysław Abraham recensuit
fons: librum vide
Fairytale left blue.png Statuta provincialia breviter




2.
Processus per dyocesim contra usurarios promulgatus.

     Mathias dei gracia Episcopus Premisliensis universis et singulis ecclesiarum parochialium rectoribus necnon advocatis, scultetis ac laycorum iudicibus per civitates et dyecesim nostram ubilibet constitutis salutem in domino. Novum genus turpissimum ymmo dampnabile ut[1] intelleximus usurarum in episcopatu nostro inolevit animas dampnandas et miserabiliter detrudens et quamplurimos ad inopiam intollerabilem lamentabiliter deducens, quod dolenter ferimus et moleste. Sunt etenim, qui plus ceteris in temporalibus habundant, qui videntes alios et considerantes minus habentes urgeri in necessariis aliquibus, emunt ab ipsis mensuras aliquot sub certo numero siliginis aut tritici aut alterius grani frumenti pro levi peccunia segetibus adhuc in agro stantibus atque crescentibus, et dum frumenta cuiuscunque grani fuerint, que emerunt, ad maturitatem deducta et tritulata extiterint, totidem mensuras siliginis aut tritrici aut alterius grani frumenti a venditoribus recipiunt cum mensura frumenti cuiuscunque grani, tunc in triplo vel quadruplo plus solvit, quam se pecunia extendit, pro qua mensura siliginis aut tritrici a venditoribus comparant. Sunt eciam nonnulli, qui frumenta, cuiuscunque grani extiterint, occasione longioris termini seu spacii solucionis pro minori pecunia vendunt, quam tunc temporibus predicta frumenta in foro communi tunc comparabantur, prout huiusmodi contractus fiebat, et per hos modos stubam pauperum evacuant ipsosque cogunt liberis derelictis a uxoribus profugere alia loca ipsis minus apta. Hoc genus dampnabile usurarum amplius ferre non valentes, vobis ecclesiarum rectoribus et ex vobis cuilibet precipimus et mandamus, quatenus quilibet parochianos suos publice hortetur et moneat sub pena excommunicacionis, quam in ipsos ferimus, si secus fecerint, ut de cetero a talibus contractibus usurariis cessent et desistant infra spacium unius mensis a die monicionis, per vos et quemlibet vestrum ad hoc per ipsos, qui huiusmodi contractibus usurariis gravatos se asseruerint, fuerit requisitus seu fuerint requisiti, ipsis faciendo, ut pecuniam venditoribus restituant, quam ab ipsis receperunt ultra ipsorum pecuniam capitalem. Vobis vero advocatis, scultetis ceterisque locorum iudicibus pari modo precipimus et mandamus sub pena excommunicacionis, quam in vos et quemlibet ex vobis monicione canonica premissa ferimus, si mandatis nostris non parueritis, ut contractus usurarios supradictos sive causas usurarias quaslibet iudicare minime presumatis, cum cause usurarie quemadmodum decimales et matrimoniales ad examen nostri iudicii pertinere dinoscantur, in premissis alias non facturi, prout dominicam ultimam ulcionem cupitis evitare. Hec presens litera nostra currat de civitate in civitatem et de villa in villam et ad alia loca opportuna. Datum in Premislia ipso die beati Jeronimi confessoris et doctoris egregii (30 września) Anno Domini MCCCCXVIo.




  1. Ms et.