Statuta provincialia breviter

E Wikisource

Jump to navigation Jump to search

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Najdawniejsze statuty synodalne archidiecezji gnieźnieńskiej oraz statuty z rękopisu Oss. nr. 1627
Statuta provincialia breviter
Saeculo XV

editio: Najdawniejsze statuty synodalne, Krakovie, 1920; Władysław Abraham recensuit
fons: librum vide
 Wstęp [w:] Statuty z rękopisu Oss. Nr. 1627 Processus per dyocesim contra usurarios promulgatus 




1.
Statuta provincialia breviter
[1].

     (1) Videant curati et rectores animarum, ut sint suis ovibus fideles, custodiam die et nocte agentes circa sibi commissa.
     (2) Item quia baptismus est omnium sacramentorum fundamentum, igitur infantulos quanto sicius baptisate: In nomine Patris et filii et Spiritus S. et instruite laycas personas et presertim mulieres, ut si aliquam periclitari contigerit in partu et forte puer non egrederetur ex toto, dum caput emineat, baptisate: In nomine patris et f. et s. s. Et si aliquod aliud membrum quam caput de materno utero egressum fuerit, baptisetur in nomine p. et f. et s. s. Et ita sit anima in illo membro sicut et in capite. Et in contingentibus cercius eligatur. Et si casus se obtulerit, quod extranee persone non adessent, extunc parentes baptisent in nomine p. et f. et s. s. Nec propter hanc necessitatem matrimonio irrogabitur aliquod impedimentum; caveant parentes, ne extra casum necessitatis baptisent maliciose.
     (3) Item arceatis subditos, ut post baptisma pueros doli capaces procurent per episcopum confirmari.
     (4) Item ut subditi semel in anno ad minus confiteantur omnia sua peccata proprio sacerdoti et procurent se eukaristie sacramento ad festum pasche.
     (5) Item in confessionibus non queratis pecunias et spoliare homines, psalteria confitentibus et missas iniungendo, quia ex fomite cupiditatis hec procedere videntur, ut per hoc pecunias extorqueant.
     (6) Item penitencias[2] per superiores confessores iniunctas non relaxatis, ut compertum est aliquos propter pecunias vel aliquod temporale lucrum hoc fecisse.
     (7) Item quia ex consuetudine prava communis populus villarum ymmo et aliquarum civitatum consueverunt primo querere confessiones et penitencias post balmas (sic) id est dominicam palmarum, ubi tunc sacerdotibus divinis officiis et horis canonicis occupatis populus negligitur, cum ipsi sacerdotes non sufficiunt eos expedire, ymmo nec sic sero confitentes possunt sese[3] digne ad eukaristie percepcionem preparare, quapropter incitetur et arceatur populus statim post inicium XLme primo confiteri et secundo circa medium XLme et ultimo circa palmas et ante sumpcionem corporis Christi agni pascalis.
     (8) Item ad missarum solemnia et officia se disponant sacerdotes cum aparatu actualis devocionis ne indevoti accedant et quod ante celebracionem nil sumant nec de medicinis vel appotecis.
     (9) Item in die Nativitatis Christi volens celebrare duas vel tres missas non capiat ablucionem in prima, si vult celebrare secundam, nec in secunda, si vult celebrare terciam, sed statim post sumpcionem calicis abluciones, quot fecerit, ministro det, alioquin si quid sumpserit de aqua vel vino vel alia re post sumcionem eukaristie, statim reddit se inabilem ad aliam missam celebrandam.
     (10) Item prohibetur sub pena excommunicacionis ipso facto in statutis provincialibus, ne quis sacramentum [262v] preter diem Nativitatis Christi sumat (sic) aut presumat una die plures missas dicere; non tamen est contrarium sacris canonibus et preter diem Nativitatis Christi, qui in certis casibus duas missas celebret et hoc necessitate exigente unam pro defunctis, aliam de die, eciam id potest fieri propter necessitatem peregrinorum, hospitum comeancium et infirmorum et forte propter necessitatem nupciarum, ubi tempus laberetur, et secundum Hostiensem[4] quando propter raritatem clericorum vel paupertatem ecclesiarum quando due ecclesie uni concedantur. Non tamen celebret ultra duas missas preter festum Nativitatis domini. Semper tamen sacerdos celebrans sit ieiunus sic, quod post medium noctis nihil sumat de cibo vel potu, ymmo nec de aliqua confeccione vel electuari (sic)
     (11) Item celebrans non acceleret legendo, sed morose legat et verba proferat et studeat pro posse, ut sit attentus ad ea, que legit, presertim circa verba consecracionis et horas legant morose.
     (12) Item post sumpcionem corporis Christi non cito spumatis nec eciam comedatis.
     (13) Item cum preparatis calicem in misse officio, modicum de aqua apponatis et vix, quod debilius fuerit vinum, tanto minus de aqua est apponendum.
     (14) Item prohibeatis columbaciones nocturnas in festo S. Stephani (26 grudnia), cum illa nocte homicidia, furta et plura mala committuntur.
     (15) Item in vigilia[5] Nativitatis Christi prohibentur ludi et supersticiose opinionis (sic), que prohdolor in hac patria vigent.
     (16) Item supersticiose benedicciones et mendose, que non habent in sacris scripturis fulciamentum, prohibentur.
     (17) Item omnes incantaciones et signanter que consueverunt fieri de nocte in vigilia sanctorum Philippi et Jacobi apostolorum (30 kwietnia).
     (18) Item doceatis populum, quod in carnisprivio statim post cenam primam non comedant carnes nec lacticinia, ymmo nec eciam alia cibaria, quia statim ieiunium incipit XLme post primam cenam. Et hoc idem intelligendum est de quolibet die alio, post quem sequitur alia dies ieiuna.
     (19) Item quod multe incantaciones et supersticiones consueverunt fieri carnisprivio, arceatis populum vestrum a talibus desistere, a dissolucionibus effrenate consuetudinis, ut viri mulierum vestibus nec mulieres virorum vestibus utantur.
     (20) Item prohibeatis, ne feria secunda et tercia post festum Pasche masculi feminas et femine masculos presumant pro ovis et aliis muneribus depactare vulgariter dingovacz, nec ad aquam trahere, cum tales insolencie et stringulaciones non sunt sine gravi divini nominis offensa, cum in die Pasche vel circa hoc tempus sunt eukaristie sacramento procurati, igitur sint soliciti, qualiter in omni devocione et disciplina morum se custodiant et reservent.
     (21) Item prohibeatis plausus et cantilenas, in quibus invocantur nomina ydolorum lado y leli yassa tija, que consueverunt fieri tempore festi Penthecosten, cum revera Christi fideles tunc debent [263r] deum invocare devote[6], ut ad instar apostolorum valeant accipere spiritum sanctum, quem non ex actibus demoniorum merebuntur accipere, sed ex fideli catholice fructuose (sic).
     (22) Item prohibeant commessaciones et ebrietates, cum secundum apostolum tales regnum dei non possidebunt et presertim in festivitatibus Penthecostorum et nativitatis domini et aliis festis, sed ut divinis officiis sint intenti.
     (23) Item prohibeatis, ne in dominica Iudica alias Byala Nijedzela supersticiosam consuetudinem observent offerentes quandam ymaginem, quam mortem vocant et in lutum postea proiciunt, quia non carent huiusmodi facta supersticionis.
     (24) Item prohibeatis, ne in ecclesiis fiant parlamenta, collocuciones, susurraciones, sed ea fiant in ipsis ecclesiis, ad que sunt consecrate.
     (25) Item hortentur, ut omnes qui XXti unum annum expleverunt, ut ex toto XLmam ieiunent sub pena peccati mortalis, nisi adeo fuerint pauperes, quod non habuerint, quo plene semel in die possent refici vel debiles nimis vel gravibus laboribus occupati, quos non possunt ad aliud tempus differre, ut quia parvulos habent, quibus tenentur de necessariis providere et qua die non laborarent, eadem nec ipsi nec pueri haberent quod ad manducandum inde.
     (26) Item sacramenta sub bona custodia et firme teneantur et reserventur.
     (27) Item quilibet habeat inventarium, ut constare possit, quando de beneficio se intromisit et quantum percepit et apparere possit, an sit utilis rector bonorum ecclesie.
     (28) Item quando continget aliquem infirmari ex vobis, statim pro duobus vicinioribus plebanis infirmus dirigat, ut isti bene procurent eum sacramentis et bona temporalia conscribant et sub eorum custodia seu tucione (sic) consistant.
     (29) Item quilibet, sigillum quilibet (sic) habeat eciam notum pro execucionibus faciendum.
     (30) Item supersticiosas consuetudines, que consueverunt fieri circa funera, prohibeatis.
     (31) Item detrahentes concilio generali, dampnantes eius facta et Hus iustificantes ipsos denunciate excommunicatos.
     (32) Item processiones facite omni feria sexta pro unione[7] Sancte matris ecclesie et pro bono statu regni polonie ac pro salute regis et principum etc.
     (33) Item predicate omni festo evangelium vel epistolam vel aliam sacram scripturam, quia secundum Henricum de Gandowo Quotlibeto XIII[8] curatus non predicans populo est in peccato mortali.
     (34) Item instruite populum dominicam oracionem et simbolum apostolorum, decem precepta domini, peccata mortalia declarate subditis vestris.
     (35) Item divina officia missarum dominicis diebus et festivis apto tempore sub cantu agantur et quod parochiani in suis ecclesiis circa divina fuerint et alias ecclesias non inquirant ex contentu, nisi subsistat causa.
     (36) Item nullomodo celebrare presumatis in aceto vini, quia non fieret calicis consecracio.
     (37) Item postquam sumpseritis sanguinem Christi, non tegatis calicem cum panno seu capsa, quo sordes [263v] manum, oculorum, faciei et aliorum membrorum absterguntur, sed habeatis pannum specialem circa calicem, quo calicem tergatis.
     (38) Item post sumpcionem sacre eukaristie bene mundatur corporale et cum patena; si relique species fuerint, tollantur et sumantur.
     (39) Item cum infirmos visitatis, non facietis moram comedendo vel bibendo, sed quanto cicius revertamini cum corpore Christi et si quid vobis datum fuerit, recipiatis.
     (40) Item in viaticis fractis non celebretis.
     (41) Item nullus absolvat presbiterum vel alium in sacris constitutum dyaconum, subdiaconum fornicatorem, nisi habeatis auctoritatem episcopalem.
     (42) Item alienos parochianos sine licencia proprii sacerdotis vel domini episcopi confessiones non audiatis, nisi sit causa necessitatis.
     (43) Item infirmos vestros visitate et exhortamini eos, ut quanto cicius confiteantur et procurent se sacramentis et ne expectent ad extremum, cum nec tunc loqui possunt.
     (44) Item absolvatis in extremis laborantes ab omni vinculo excommunicacionis maioris, sive sit hominis sive canonis, et sic absolutis sepultura ecclesiastica non est deneganda eis, nisi forte processus iudicis prohibeat sepulturam, proviso tamen, ut fiat satisfactio, pro quo fuit excommunicatus sive fuerit in solvendo, et si convaluerit et non curaverit obedire mandatis ecclesie sancte, reducatur in eum prior sentencia.
     (45) Item pro sepulturis et aliis sacramentis nichil exigatis, sed post sepulturam et alia sacramenta, si quid de consuetudine laudabili fuerit exigendum, exigatis.
     (46) Item usurarios notorios non sepeliatis in cimiteriis vel ecclesiis, [qui] sine penitencia decesserunt, cum tales constat ex facto dampnatos esse in peccato mortali, sicut igitur non sunt sacramentis, nisi petant et satisfacere velint, procurandi, alias sepelientes per clementinam[9] sunt excommunicati. Hoc ipsum servate circa excommunicatos publice vel nominatim interdictos.
     (47) Item matrimonia non authorisetis in locis secretis et privatis, sed in ecclesiis vel ante fores ecclesie et inquirentes de impedimentis matrimonii contracti.
     (48) Item non copuletis matrimonialiter nisi eos, qui sunt apte etatis ad matrimonium contrahendum, puta masculos annorum XIII et feminas XII, sponsalia vero in etate septennii contrahi possunt.
     (49) Item alienas oves non copuletis matrimonialiter, quia pluries copulantur non copulandi et pericula gravia exinde oriuntur.
     (50) Item peregrinos sacerdotes ad execucionem divinorum officiorum et cure pastoralis non assumatis, nisi fuerit cum litteris dimissorialibus et receptoriis.
     (51) Item non permittantur clerici superpiliciati publice hostiatim ut consueverunt cum calice mendicare, quia id iuri contrarium et iniquum existit, legitur enim in canone dyaconi XCIII Di[10]: »mendicat infelix clericus in plateis et servili operi mancipatus publicum dari [264r] a quolibet petit elemosinam, qui ex eo magis despicitur a cunctis, quo misere[11] desolatus iuste putatur ad hanc ignominiam devenisse«.
     (52) Item in primis missis novorum sacerdotum non permittentur fieri insolencie et dissoluciones correarum et cantilenarum inhonestarum.
     (53) Item prohibeatis nocturnas correas precipue sabbativis diebus et in vigiliis sanctorum Johannis baptiste et Johannis et Pauli (23 i 25 czerwca), cum pluries fornicaciones, adulteria temporibus nocturnis et incestus commituntur.
     (54) Item non audiatur missa presbiteri, qui concubinam tenet vel subintroductam mulierem, quia ipso facto excommunicatus est secundum statuta provincialia.




  1. Nie podaję tu odmian ze statutów poznańskich, gdyż te dwie redakcje zbyt się od siebie różnią.
  2. Ms. pecunias.
  3. Ms. esse.
  4. Głośny dekretalista Henryk de Segusia kardynał biskup z Ostji († 1271). Powołanie to dotyczy zapewne jego dzieła Lectura in Decretales Gregorii IX.
  5. Ms. vilia.
  6. Ms. de nocte.
  7. Ms. vincione.
  8. Wybitny teolog i filozof XIII wieku Henryk z Gandawy archidjakon z Tournai. Jego powołane tu dzieło Quodlibeta było bardzo rozpowszechnione i później kilkakrotnie drukowane (1518, 1613).
  9. c. 1 Clem. III. 7.
  10. c. 23 D 93 Ms. XC Di III.
  11. Ms. comissis.