Progymnasma nonum | Progymnasma undecimum |
Orthographia.
Personae:
Septimius, Anselmus.
Septimius.
Si tibi faciendum videtur, Anselme, conferamus inter nos, quae ante meridiem a Magistro de orthographia accepimus.
Anselmus.
Ordire, ego coepta persequar.
Septimius.
Tu maior, et plura tenens memoria. Si quid effluxerit iam tibi, fortassis id mihi occurret, tum repente subiiciam.
Anselmus.
Affirmabat igitur, illam se statuere orthographiam probatissimam, et praecipue complectendam, quae constaret perbene formatis literarum figuris: quae haberet versus ad amussim extensos, minimeque velut e recto tramite usquam deflectentes.
Septimius.
In hisce duobus ipsemet magno nobis exemplo est: quis enim eo literas ductitat speciosius? Quis tam recta linea? Verum haec potius ornamenta sunt quaedam orthographiae, quae ne doctis quidem singulis contingunt, nec illi magnopere inflammato eorundem studio rapiuntur.
Anselmus.
Sic est ut ais. Attamen cum ornamenta haec amemus et admiremur in aliis, quid est quod ipsi non consectamur?
Septimius.
Quod erat tertium?
Anselmus.
Quod? Scire quae cum Latinae ac Romanae, tum Graecae, hoc est, e fontibus Graecorum in latinitatem derivatae transfusaeque voces (quarum innumerabilis est multitudo) diphthongo: quae vocali, et quanam scriberentur: quibus consonantibus ubi addendum aspirationis indicium. Quid sequebatur?
Septimius.
De voculationibus, seu accentibus nescio quid.
Anselmus.
Iam recordor. Nosse etiam quo tono, acuto, gravi, inflexo ubi utendum. Ad haec de interpunctionibus, quae videlicet nota hypodiastoles disiungenda, quae per ὑφ᾽ἕν coniungenda, quando demum syllaba porrecta super se pusilla linea insignienda: quando semilunula inferiore ad brevitatem indicandam: quando comma seu incisum, quando puncta, quando bina puncta, seu colon, quando interrogationis signum, quando parentheseos nota adhibenda.
Septimius.
Dicebat in orthographia locum esse non derivationibus duntaxat, notationibus, sive etymologiis, originibus, sed consuetudini etiam: videndumque quid solerent eruditi: qui si discreparent, et alii hoc, alii alio modo verbum idem scriptitarent, plurium valere oportere iudicium.
Anselmus.
In reprehensionem denique vocabat eos, qui cum pervicacia manuscriptis codicibus, saxis ac numismatis vetustis adhaererent; quoniam illi sculptores, scalptores, monetarii saepius illiteratissimi fuissent. Locutos quidem latine, uti nos omnes patria lingua Teutonice loquimur, non tamen idcirco scisse Grammaticam: et ita falso putari mysterium atque auctoritatem gravissima, quae esset alicuius idiotae opificis mera inscitia.
Septimius.
His addebat, inspiciendos crebro decoris typis in typographio descriptos libros, illosque imitandos.
Anselmus.
Ultimum proponebat hoc praeceptum. Non solum formas literarum decoras studiose contemplari: sed astare etiam scriptoribus librariis, et ductus atque tractus quam diligentissime observatos intimis sensibus mandare. Hoc quale esset, similitudine ante oculos ponebat. Ut enim viva vox magis nos afficit quam lecta in libris et muta: sic ipsa manus scriptoris multo vehementius inprimit in animo ideam elementi: seu potius rationem ipsius conformandi, quam ipsum solum iam in charta absolutum, et relictum elementum.
Septimius.
Haec fere audivimus hodie: cras et deinceps reliqua exspectemus.
Anselmus.
Non omittendum illud praeterea consilium quod dabat. Ut orthographicos libellos Aldi Manutii Pauli F. aliorumque volveremus.
Septimius.
Diu est cum hoc factito.
Notae
1 Hoc progymnasmate aliquot, et quidem, ut videmur, bona, nec difficilia orthographiae praecepta complexi sumus, quae Magister industrius distincte discipulis, et paucioribus verbis ediscenda commendabit. Nostri autem propositi non est haec et similia ex instituto persequi. Quin autem nonnulla ὁδοῦ πάρεργου, et tanquam aliud agentes tractemus, facere nequimus: quandoquidem latinitatem in re literaria διαλογικῶς persequimur.
2 IN TYPOGRAPHIO: τυπογραφεῖον locus est, in quo formis aeneis libri describuntur, invento duorum fratrum apud Moguntiam: primique omnium excusi Lactantius Firmianus, et Augustinus de civitate Dei. Typographia, ipsa descriptio, seu γραμματόθεσις. Inepte igitur ac falso, In typographia fui, si locum intelligas. Verum haec et alia id genus infinita, quae in lingua latina quasi herba irrigua succreverunt uberrime, quorumque licet inessem metere maxumam, ut est apud Plautum, curiosius emendare velle ac diligentius, vereor ne sit apud fimum odorem spargere, et boves invitos plaustro subiungere.