Progymnasma octavum | Progymnasma decimum |
Eiusdem materiae.
Personae:
Damasus, Albanus.
Damasus.
Tam artificiose tamque graphice characteres Romanos efformare, tanta proportione, et tam composite mutuo respondentes, versibus praeterea paribus intervallis a summa pagina ad imam usque diremptis, et nulla omnino in parte vacillantibus, dic sodes quid tandem utilitatis affert?
Albanus.
Modus ipse quaerendi tuus, clamat te istuc in quaestione ponere non debuisse.
Damasus.
Quid ita non?
Albanus.
Quoniam ostendit non displicere tibi hanc manus meae elegantiam. Atque ut agam apertius: delectarisne, si quando quidpiam a me exaratum aspicis?
Damasus.
Ac multum profecto, non secus, quam si nitidam, et collustratam picturam intuerer.
Albanus.
Haec igitur una est utilitas, ut mearum literarum veluti pictura tuis aliorumque oculis blandiatur, lectoresque meos voluptate quadam nec illiberali demulceat.
Damasus.
Bene tu quidem hactenus: sed plura desidero.
Albanus.
Ego ipse quoque (id quod omnibus mei ordinis usu venire existimo) propterea libentius, facilius maioreque cum iucunditate scribo. Adde quod lectu expeditior est venusta, quam rustica, indocta, imperitaque manus: nec aliud in caussa est, quare tantopere typis descriptos libros amplectamur, nobiscumque feliciter actum credamus, si calamo ad illorum typorum venustissimam speciem quam proxime accesserimus.
Damasus.
Negari non potest, manum tuam exquisitam, probe distinctam et luculentam esse. Nunc da, qua via et ratione ad huius scientiae facultatem perveneris.
Albanus.
Quorsum id nosse expetis?
Damasus.
Etiam tu hoc rogas? Ut facere queam similia.
Albanus.
Si animum huc advertas, narro tibi.
Damasus.
Asto avidissimis auribus.
Albanus.
Principio percommodum fuit exemplar, in quo erat alphabetum maioribus minoribusque literis compositum. Nec ibi solum completae et integrae, verum etiam imperfectae, partesque et frustilla earum visebantur. Ostendebatur item, quo pacto illa fragmenta coagmentanda essent, ut absolutum literae corpus efficeretur. Verbi caussa: ducebatur ab alto virgula ad hunc modum l. appingebatur minutus semicirculus dextrorsum, seu inversum c, sic, ə*, ut docerer b coponere, si illi porrectae deorsum ad angulos rectos lineolae hanc notam copulassem. In d. idem praestabatur, praeposito c. sic tamen, ut postquam c. illud cum virgula coivisset, puncti instar de infimo eius extra emineret. In maiusculis eadem plane ratio custodiebatur. Sed ut rem clarius cognoscas, ipsum tibi prototypon demonstrabo, si fuerit occasio.
Damasus.
Optatissimum acciderit.
Albanus.
Posthaec binae, ternae, quaternae connectebantur, ut, ab. do. mi. ptu. flo. gran. trum. Subiiciebatur adhuc vocum series, quae aliquam animantem, arborem, herbam, morbum, instrumentum indicarent, eaeque haud ita vulgatae ac tritae. Tandem breviores sententiolae, ut illae (nam edidici, sicuti vocabula de quibus dicebam) Vacare culpa magnum est solatium. Medio tutissimus ibis. Festina lente. Nescis quid vesper serus vehat. Homo bulla.
Damasus.
Videtur Magister hoc exemplar meditatus confecisse.
Albanus.
Credo.
Damasus.
Quid erat novissimo loco?
Albanus.
Longior scriptura, sex, septem versuum scilicet, quae ad virtutem excolendam me hortabatur. Ex Platone, Tullio, aut Seneca, ut reor, deprompserat.
Damasus.
Nec illius te capere debuisset oblivio.
Albanus.
Non coepit. Erat autem concepta his verbis. Altum quiddam est virtus, excelsum, regale, invictum, infatigabile: voluptas humile, servile, imbecillum, caducum cuius statio ac domicilium fornices et popinae sunt. Virtutem in templo invenies, in foro, in curiae, pro muris stantem, pulverulentam, coloratam, callosas habentem manus: voluptatem latitantem saepius, ac tenebras captantem: circa balnea ac sudatoria, ac loca aedilem metuentia, mollem, enervem, mero atque unguento madentem, pallidam, fucatam, et medicamentis pollinctam.
Damasus.
Quid? Tantumne saepius inspectanda hac formula perdidicisti hoc tuum artificium?
Albanus.
Non.
Damasus.
Quid egisti hoc amplius?
Albanus.
Sua manu Praeceptor meam complexus moderabatur ac dirigebat. Iubebat item tenuissimae ac subtilissimae papyro membranam substernere, in qua inessent festivissime efficta elementa, cum egregie concinnata scriptura, et calamum super literas per chartam satis tralucentes ducere, ut sic ductibus earundem aemulandis assuescerem, et habitu quodam confirmarer. Quin imo stylo plumbeo interdum literas cum exarasset, eas me atramento tegere, et de lividis nigras reddere volebat. Caeterum ne facerem inaequales, eas, inquam, quae vel sursum lineas non proiiciunt, vel infra non demittunt, ut vocales, et consonantes c. m. n. r. etc. applicata regula trahebat lineas duas angusto spatio distantes: intra has mandabat mihi ut scriberem aliquid. Idem in grandioribus servavi, quarum inter se omnium equa est magnitudo. His ego exercitationibus usus, quantum cernis processum effeci.
Damasus.
Si nancisci possem magistrum aeque scientem ac peritum, discerem hanc artem sane.
Albanus.
Si sollicitus quaeras, puto te inventurum.
Damasus.
Difficillime: paucorum est enim bella manus: contra, deformiter scribentium numerus infinitior quam frondium in sylvis, piscium in vndis.
Notae
1 QUID TANDEM UTILITATIS: Duae utilitates καλλιγραφίας infra ponuntur: et ab illo loco: Principio percommodum fuit, rationes quinque enumerantur, quibus pueri elementa ductu calami conficere docebuntur. Quintil. Non est aliena res, quae fere ab honestis negligitur, bene ac velociter scribendi.
2 FESTINA LENTE: Aug. Imp. et dicere in sermonibus, et scribere in epistolis solebat, σπεῦδε βραδέως Per quod monebat, ut ad rem agendam simul adhiberetur et industriae celeritas, et diligentiae tarditas. Gell. lib. 10. cap. 11. Atque hoc dictum nummis quoque suis exprimebat, cum terminum fulmini coniungeret, sicuti anchoram delphino Titus Imp. sic, ut eius medium velut temonem delphin obvolutus complecteretur. Crebro etiam iactabat illud: sat celeriter fieri, quidquid fiat satis bene. Suet. Octavio. cap. 25. Catonis quidem est: sat cito, si sat bene. Quintil. lib. 1. cap. 1. versus huiuscemodi morales pueris ad imitandum in scriptura proponendos suadet. Non otiosas velim, inquit, sententias habeant, sed honestum aliquid monentes. Prosequitur haec memoria in senectutem: et impressa animo rudi, usque ad mores proficiet.
3 NOVISSIMO LOCO: Gell. lib. 10. cap. 21. hoc verbum Ciceronem fugisse narrat, uti etiam adverbium, novissime, (quibus tamen plures illa aetate uterentur) quod ea veluti non latina haud probaret. Priore nihilominus usus est pro Q. Roscio. Alterum invenias epist. 24. lib. 10. Planci ad Ciceronem.
4 SUA MANU PRAECEPTOR MEAM: Vide quae sint hac de re apud eundem eodem cap. quo superiora. Quintilianum inquam.