Jump to content

Progymnasmata Latinitatis/2

Unchecked
E Wikisource
 Progymnasma sive dialogus primus Progymnasma tertium 

Consimile Argumentum.
Personae:

Mater, Puer, Ludimagister.

Mater.
Narcissule, agedum onera palliolo humeros tuos, et actutum sequere me.

Puer.
Quo concessura es mater?

Mater.
In locum periucundum, perque amoenum, et salutarem.

Puer.
In hortum?

Mater.
Etiam, in hortum ibimus.

Puer.
Tollam ergo mecum corbulam meam ad poma et flosculos colligendos.

Mater.
Non opus istis corbulis ad haec poma, atque ad istos flores, eius de quo loquor hortuli asportandos: move te ocyus.

Puer.
Non intelligo mater quorsum me ductura sis.

Mater.
In scholam ad Magistrum te ducam, o fili[1]: ibi latinitatis tyrocinium pones, posteaquam intra domesticos parietes a paedagogo usque ad hoc temporis legere, et formas literarum quoquo modo conscribere doctus es.

Puer.
Hei, nolo in scholam itare.

Mater.
Cave sis malam rem: debes velle quae pater et ego volumus.

Puer.
Virgas pertimesco quibus me Praeceptor assiduissime tacturus est[2].

Mater.
Ne timueris, mitissimus atque lentissimus homo est, puerosque dociles ac morigeros amat* unice:nec eos digito attingit.

Puer.
Missum me fac isto anno, insequenti quod constitutum habes transige.

Mater.
Opprime os, et sequere.

Puer.
Sequor.

Mater.
Hem, illae sunt aedes, illic est Gymnasium, quo maturo pergere. At ipse Ludimagister eccum prodit foras. Cum proxime accesserimus, primum nudato capite inflecte aliquantum genua: deinde dexteram manum tuam osculatus eidem porrige. Astabis autem solo fixos tenens oculos, et quam modestissime, placidissimeque ad interrogata respondebis.

Puer.
Uti ubes mater.

Ludimagister.
Salve bona foemina cum istoc parvulo tuo.

Mater.
Salve multum vir literatissime.

Ludimagister.
Tuane isthaec soboles?

Mater.
Mea, Deo sint laudes, cui in acceptis refero.

Ludimagister.
Quid venis? In meamne fidem ac potestatem permissura filiolum tuum?

Mater.
Ea propter huc me affero[3], mi Domine: et teper illos quos ipse genuisti liberos[4], rogo atque oro, institue mihi hunc puerum literarum atque morum praeceptis, pro eo ac consuevisti diligenter. Pretium tibi large[5] cumulateque persolvam: et ille qui omnibus omnia muneratur Christus, maioribus te praemiis in coelo dignabitur.

Ludimagister.
Ita spero quidem. Tibi autem affirmo me in isto puerulo informando nullam laboris partem praetermissurum. Hoc porro fidelis ac piae matris est munus, quo tu perfungeris modo: optare scilicet et curare suos erudiri liberos: ne si manserint literarum imperiti atque rudes, haud minus differant a doctis, quam arbores infructiferae a fructiferis, equi indomiti a domitis[6], et a vivis mortui. Qui vocare? mi parvule.

Puer.
Narcissus.

Ludimagister.
Conveniunt rebus nomina saepe suis. Perquam scitus puer natus est tibi, et praesagum ipsi nomen indidisti. Visura es aliquando hunc virtute, et sapientia florentissimum. Deum quaeso, ut vitae tuae superstes sit.

Mater.
Ille idem faciat, ut huic formae mores consimiles sint, aptaeque membrorum compositioni, et coloris suavitati praeclara animi species olim pulchritudoque respondeat.

Ludimagister.
Iamne legere nosti, Narcisse?

Puer.
Novi.

Ludimagister.
Et ducere literas?

Puer.
Ita.

Ludimagister.
Lege quod typis impressum[7] cernis in hac paginula.

Puer.
Cum et contra voluntatem meam, et praeter opinionem accidisset, ut mihi cum imperio in provinciam proficisci necesse esset, in multis et variis molestiis legationibusque meis haec una consolatio occurrebat, quod neque tibi amicior.

Ludimagister.
Sufficit, perfecte legis. Libenterne frequentabis scholas?

Mater.
Permetuit virgas Domine, ut pueritiae mos fert: alioqui non invitus discit. Veruntamen in hoc metu illum esse haud inutile est.

Ludimagister.
O Narcissule, habe bonum animum. Nisi fueris incredibiliter turbulentus et segnis (quod minime futurum credo) nihil grave patieris: sed primum apud me amicitiae locum tenebis, disputatorum duces familiam[8], sedebis loco primario, et quam saepissime bravio potiere. Nec me defectura est pomorum, ficuum[9], amygdalarum, et sacchari copia, unde crebra sedulitati tuae dem munuscula. Tu, matrona, cures licet ne domi nimium lusibus vacet inter coaevulos suos, neve mulierum ancillarum[10] blandimentis abstrahatur a studiis. Provideas ne absit a schola, nisi forsitan morbo teneatur. Progressus plurimum impedit absentia.

Mater.
Scilicet ita res est. Satis contente illum habeo, neque sinam ut absit a gymnasio.

Ludimagister.
Emes libellos illi ad hanc scholam necessarios, et in diebus paucis[11] in ludum mittes.

Mater.
Etiam.

Ludimagister.
Vale.

Mater.
Communis ille omnium magister et imperator Deus te nostrae iuventutis moderatorem lectissimum, longissimo tempore vivum ac sospitem praestet.


Notae

Coenabis bene mi Fabulle apud me
Paucis, si tibi Dii favent, diebus.

Propert. lib.2. eleg.19.

Tu quoties aliquid conabere, vita, memento
Venturum paucis me tibi luciferis.

  1. QUAESITUM est a doctis, quo tempore literis tradendus foret puer. Summus ille iuventae moderator Quintil. etiam ante septimum aetatis annum id fieri oportere censet. Cur, inquit, non pertineat ad literas, quae ad mores iam pertinet? Chrysippus, ut idem scribit, cum nutricibus triennium daret, etiam tum ab illis infantiam optimis institutis informandam iudicavit. Lege caetera lib.1. cap. 1. Alia ponitur quaestio, maiorene cum fructu intra parietes domesticos, an foris in schola, in celebritate coaevorum condiscipulorumque erudiantur pueri. Complures, et sane quam idoneas rationes idem Quintil. affert. lib.2. cap.2. quamobrem publice docendi videantur, et aliud sentientes refellit. Tertio loco quaeri potest, ecquid extra fines patriae institutionis caussa mittendi sint. Hac de re legendus Maphaeus Vegius lib.2. cap.3. Cuius praeterea consilium est cap. 2. eiusdem lib. ne subito multo discendi labore obruantur ingenia puerilia: quando nec aratores, nec equorum domitores id faciunt: illi dum iuvencos iugo, hi dum equulos fraeno assuefaciunt. Eadem ante ipsum Quintil. cuius est illa omnibus notissima similitudo de vasculis angusti oris, quae superfusam humoris copiam respuunt: sensim autem influentibus, vel etiam instillatis complentur. Praecipitur hoc quoque prudenter a Maphaeo: ne Magistri pueros assiduo in scholis cum caeteris morari cogant: sed spectatores magis, quam discipulos esse patiantur. Sicut vinitores periti novellas vites non solent multum extendere, quo vinum proferant, donec in stirpem robustiorem succreverint. Denique de officio Doctorum nec pauca, et perutilia disserit li.2. cap.7.8.9.10. sparsim nonnulla etiam Quintil. lib.1. et 2.
  2. TACTURUS EST: Quam Graeci μείωσιν et ἔλαττωσιν Latini imminutionem et extenuationem dixere: per quam se tetigisse aiunt, qui dicto factove graviter quempiam laeserunt, aut durius etiam verberarunt. Terent. Eunuch. Quo pacto Rhodium tetigerim in convivio. Id est, dicto aculeato vulneraverim. Catull. Uelut prati ultimus flos praetereunte postquam tactus aratro est. Propert. lib.2. eleg.34.

    Me iuvet aeternis positum languere corollis:
    Quem tetigit tactu certus ad ossa Deus.

    Usurpatur item tangere pro fallere, fraudare, circumvenire*?*, decipere. Plaut. Epid. Istis adeo tetigi te triginta minis*?*. Et Pseudol. Si neminem alium potero. tuum tangam patrem. Sic usus est verbo, ferire, Terent. Phorm. Geta ferietur alio munere.
  3. EA PROPTER HUC ME AFFERO: Terent. Andr. Haud auspicato huc me attuli. Id est, huc veni, huc accessi, hic me stiti. Contrarium, aufer te hinc, abi, discede. Cic. ad Tiron. similiter locutus est. Ut te Leucadem deportares. Quomodo et Sophocles Antig. σὺ μὲν κομίζοις ἂϝ σαυτὸν εἰ θέλεις
  4. PER ILLOS QUOS IPSE GENUISTI: In obtestationibus, et obsecrationibus nominabant aut res magnas, aut iis charas quos obsecrabant. Cic. pro Quint. Obsecravit per fratris sui mortui cinerem, per nomen propinquitatis, per ipsius coniugem et liberos. Plaut. capt. Per deos atque homines ego te obtestor Hegio, Ne tu istunc hominem perduis. Ibid.

    Haec per dextram te dextra retinens manu
    Obsecro, infidelior mihi ne fuas, quam ego sum tibi.
  5. PRETIUM TIBI LARGE: δίδακτρον, minerval. Large autem, dignissimi enim hi operarii mercede sua. Sed reperiuntur quibus Magistri nimis grande minerval exigere videantur, quique mille denariis mancipium aut iumentum malint emere. Emant, et sibi habeant duo seu mancipia, seu iumenta, ut respondit Aristippus cuidam. Plutarch. delib. ed.
  6. EQUI INDOMITI A DOMITIS*: Aristippi est, qui praterea interroganti quanam re melior esset evasurus filius, si eum instituendum literis curaret: ut nihil aliud, inquit, certe in theatro non sedebit lapis super lapidem. Quod sequitur de vivis et mortuis in dialogo, protulit Aristoteles.
  7. LEGE QUOD TYPIS IMPRESSUM: Cum pueri docentur legere, audiendus est Quintil. cuius haec sunt verba. Incredibile est quantum more lectioni festinatione adiiciatur. Hinc enim accidit dubitatio, intermissio, repetitio, plusquam possunt audentibus: deinde cum errarunt, etiam iis quae iam sciunt diffidentibus. Certa sit ergo inprimis lectio, deinde coniuncta, et diu lentior, donec exercitatione contingat emendata velocitas.
  8. FAMILIAM DUCES: Qui in re aliqua primam merentur laudem, primumque locum obtinent, ii ducunt familiam. Tralatio ab his, qui, quod potestate, aut honore, aut scientia praestant, caeteros ducunt, et comites habent. Muret. lib. 4. cap.17. Manut. in Cic. epist. s. lib.17. Quintil. lib.1. c. 2. ducere classem. Cic. in Philipp. ducere ordinem.
  9. POMORUM, FICUUM: Degenere et inflexione vocabuli, ficus, lege Vallam lib.1. cap.4. Legitur etiam ficulus, pro fructu, apud Plautum Sticho. Meminit huius moris Hor. sat.1. li.1.

    Ut pueris olim dant crustula blandi

    Doctores, elementa velint ut discere prima.

    Qui huiusmodi crusta et crustula parant, coqui et artifices crustarii et crustularii dicuntur, Küchelbacher. Plato in 7. de Repub. non vi cogi pueros ad disciplinas: sed ludentes potius invitari vult: ut appareat, ad quod quisque genus studiorum natura sit idoneus. Veruntamen non debent iidem semper, et secundi quidem flare venti. Nunc pluit, et claro nunc Iupiter aethere fulget.
  10. MULIERUMQUE ANCILLARUM: Sallust. Iugurth. Cum interim Hiempsal reperitur, occultans se in tugurio mulieris ancillae. Omnis ancilla mulier, non quaevis mulier ancilla. Terent. And. Mirum vero, impudenter mulier si faciat meretrix. Plaut. Menach. frater geminus.Pan. Lapis silex. Caesar libr. 3. de bello Gall. digitus pollex. Ibid. homo adolescentulus. Huiusmodi apud classicos scriptores sunt, terra Gallia, terra Italia, terra Graecia, terra Campania, et alia.
  11. IN DIEBUS PAUCIS: Idem prorsus valent, in diebus paucis, paucis diebus, intra paucos dies. Terent. And. In diebus paucis quibus hac acta sunt, vicina hac moritur. Cic. epist.7. lib.1. Paucis enim diebus eram missurus tabellarios domesticos. Catull.