Jump to content

Progymnasmata Latinitatis/3

Unchecked
E Wikisource
 Progymnasma secundum Progymnasma quartum 

Euntes in ludum.

Personae:

Antonius, Marcellus.

Antonius.
Securusne, et timore expeditus in phrontisterium vadis Marcelle?

Marcellus.
Quid tibi ista percunctatione vis? Explica dum, non enim satis intelligo.

Antonius.
Fabor ergo apertius. Contexuisti epistolam, quam a nobis hodie requiret Praeceptor?

Marcellus.
Contexui, et descriptam porto mecum.

Antonius.
Praecurrit alacritas tua meam tarditudinem. Quanquam haud ita pigritia me, ut chartae penuria, qua premebar, remorata est, fecitque ut meam non totam descripserim: serius quippe adeptus sum papyrum.

Marcellus.
Quid acturus, si poposcerit?

Antonius.
Dum vestras emendat, interea quod reliquum est nullo negotio describam. Hoc concessurum mihi spes est: siquidem aliis alias concessit.

Marcellus.
Ostende sis tuam scriptionem.

Antonius.
Hem.

Marcellus.
Quam foede tu componis literas!Gallinam scripsisse arbitror. Quam item vacillant versus?

Antonius.
Dummodo legi queat scriptura, parvi duco tristia sint an laeta, pulchra visu, an deformia elementa: versus ad amussim nequeo dirigere, quantumvis coner. At qui non tam valde utraque laude mihi antestas.

Marcellus.
Iudicium caeci.

Antonius.
Aliter doceat me Praeceptor, si ipsi displiceo cum istis illepidis invenustisque characteribus.

Marcellus.
Abhorrent istae partes ab eius munere.

Antonius.
At unde discam tandem? Quid tu nunc mihi auctor es?

Marcellus.
Aliquem peritum adolescentem pacta pecunia conducant parentes tui, quem hanc ad rem magistrum capias.

Antonius.
Attamen doctrina quoque spectati et clari homines plerumque inscite, et indecore efformant figuras istas.

Marcellus.
Dici aliter non potest: verum non idcirco sunt docti: et tamen multi illorum decenter.

Antonius.
Parentes mei (quod vitium senectus affert) attentiores sunt ad rem quam sat est: defraudant genium suum: vereor ut illis persuadeam.

Marcellus.
Adhibe procuratorem Magistrum, cuius unum verbum huc plus valebit, quam centum tua.

Antonius.
Rogabo ut hanc mihi opellam surripiat.

Marcellus.
Caeterum, quae heri explicata sunt in Cicerone, si te forte nominaverit, poterisne repetere?

Antonius.
Nisi ipsemet opituletur, parum bene: oblitus enim sum quorundam, et quem domi interrogem habeo praeter parietes neminem.

Marcellus.
Haerenti subveniet. Ego insuper, quoad eius facere potuero, tibi opem feram.

Antonius.
Mi optime Marcelle.

Marcellus.
Sponden' te mutuum esse facturum mecum, si in eodem luto haesitavero? Si necessitudo postulaverit?

Antonius.
Spondeo firmiter.

Marcellus.
Salva res est.


Notae


1 TIMORE EXPEDITUS: Quemadmodum apud probatos scriptores legimus curis expeditus, et curis expeditis, curis solutus et solutis, solvere animum cura, solvere curam, ita licebit dicamus, timore expeditus, timore expedito, etc. Possunt etiam pronomen accusandi casu, et praepositio interponi. Expedire se aerumnis, expedire se ab occupationibus. Dicimus item expedire negotium, nodum, etc.

2 IN PHRONTISTERIUM: a verbo φροντίζω cogito, meditor, commentor, deflectitur φροντιστήριον, locus ad commentandum, meditandum, cogitandum. Locus nempe, in quo cogitationes et sensa nostra explicamus, atque ad audientes proferimus. Accommodatur ad scholam: ibi siquidem Magistri discipulis sua, et auctorum, quos interpretantur cogitata mentemque explanant.διδασκαλεῖον quoque dici potest, a docendo:διδάσκω namque est doceo.σχολὴ est otium et cessatio. Hinc schola, quod a caeteris negotiis omnibus vacui atque liberi, in ea unis tantum studiis impertiri nos debeamus. Eodem vocabulo disputationes et controversiae inter doctos agitatae, et quaestionum deniquenon levium tractationes significantur. Gellius cap. 26. lib.1. diatribam nominat, graeca item voce: ob studium scilicet operamque liberalem, qua tempus discendo atque audiendo consumimus. Latine auditorium, Sueton. Item ludus, quoniam generatim locus in quo quis exercetur, sic dicitur. Ludus gladiatorius, ludus musicus, ludus fidicinus, ludus palaestrae. Ac merito quidem ludus, quando, ut 3. Off. Cicero ait, discendi voluptas potius est, quam labor. Addimus interdum, literarius. Hinc ludum aperire. Cic.1. Tuscul. loquens de Dionysio: quod parum latine quidam: professionem suscipere.

3 GALLINAM SCRIPSISSE: Plautus initio Pseud. huiuscemodi lepidas literas, lepida conscriptas manu irridens, inter caetera.

An obsecro hercle habent quoque gallinae manus?
Nam has quidem gallina scripsit.

4 VACILLANT VERSUS: Quid hoc sit, sequentibus statim verbis de amussi declaratur. Cic. epist. 15. lib.16. Accepi tuam epistolam vacillantibus literulis. Nec mirum, tam gravi morbo. Vacillare memoria, ad Atticum.

5 DOCTRINA QUOQUE CLARI: Vulgata ac propemodum vera opinio. Istuc enim negotium illi οὐ τιμῶνται τῆς φροντίδος, quemadmodum Anacreon Polycrati Samiorum tyranno quinque talenta, quibus ab eo*?* donatus fuerat, et ob quae duabus noctibus somno taruerat, restituens dixisse fertur. Theodofium minorem, Arcadii F. iam ad clavum sedentem Nicephorus cap. 3. lib. 14. describendis libris mire delectatum, et καλλιγραφώτατον,multaque eius manu exarata ad suam aetatem permansisse, potuisseque ipsum ea scientia vitae sumptum tolerare commemorat.

6 QUOD VITIUM SENECTUS: Tenacitas et avaritia senum, effusio iuvenum est. Illi quaerunt, et inventis miseri abstinent, ac timent uti: quoque minus restat viae, eo plus corradunt viatici. Nihil absurdius. Hi utilium tardi provisores, prodigi aeris, ut inquit ad Pisones Horatius.

7 NECESSITUDO POSTULAVERIT: Necessitas et necessitudo, sicut suavitas et suavitudo, sanctitas et sanctitudo idem sunt, et utraque vox coniunctionem benevolentiae, seu familiariorem amicitiam, consanguinitatem, et id quod necessum est significat. Gell. lib.13. cap.3. apud Sallustium quidem posterius frequenter sane. Vide insuper Manut. in epist. vltimam lib.2.