Progymnasma vicesimum | Progymnasma vicesimum secundum |
Virgae.
Personae:
Valentinus, Simon.
Valentinus.
Tune ignoras, Simon, Magistrum histerno die pomeridianis explicationibus finitis, pueros aliquot virgatum misisse in suburbanum nemus?
Simon.
Pro dolor. Qualem historiam, quam terribilem auditu? Quis retulit?
Valentinus.
Ipsemet unus fui de illo ternario.
Simon.
Multasne confecistis?
Valentinus.
Bene multas, bene crassas, bene longas.
Simon.
Vae, vae.
Valentinus.
Haud libenter utique in eam rem locavi operam. Sed quid agas? Accersit, accurrendum: praecipit, faciendum: vetat, intermittendum est. Nisi extemplo pareas, primodum acris increpatio, increpationem acriores plagae comitantur. Ego vero praeoptarim quamvis multas ex arboribus defringere et colligare virgas, quam virgarum caussa virgis lacerari.
Simon.
Non improbo quod mandanti parueris, cum ipsemet non aliter facturus fuerim. Recentibus et flexilibus virgis, atque ut tute confirmas, tam crassis peius metuo, quam arefactis, gracilibus usuque ipso detritis. Huiuscemodi tres quatuorve elapsa hebdomade, cum primus scholam introgressus, nullum praeter me conspicarer, confregi, confractas in hortum de fenestra abieci. Nulla te religione tactum tam periculosum facinus?
Simon.
Haud te praeterit, non fieri sine periculo magnum et memorabile facinus. Non multum intercessit temporis, cum Magister ira inflammatus auctorem et conscios noxae investigavit. Negantibus reliquis, ego quoque negare liquido, et fingere alia omnia.
Valentinus.
Cur non es confessus veritatem?
Simon.
Cur? Quia mercedem nimis grandem huic confessioni destinatam, summum scilicet in cruciatum me venturum esse intelligebam.
Valentinus.
Ne chorda oberres eadem: nam in tales (nec ipsorum immerito) saevire mos est Praeceptoribus: videntur quippe osores et inimici iustitiae.
Simon.
Volebam ista gratificatione meum honorare corpus, et vos singulos.
Valentinus.
At nullus exstitisset, qui si ob comissa verberibus accipiendus fuisses, ipse suum corpus pro te supposuisset.
Simon.
Recte. Omnes sibi melius esse malunt, quam alteri.
Valentinus.
Ceterum non est quod timeas: prius exarescent omnes virgae, quam tu caedare: eo tolerabilioreserunt.
Simon.
Ecquis praestabit me vel unum diem fore tutum? Frequenter una interrogatiuncula, cui respondere nequeas, in extremum te periculum adducat.
Valentinus.
Quam vellem reperiretur aliqua via evadendi istas percussiones, seu carnificinam potius.
Simon.
Alia nulla est, nisi ut discamus quam diligentissime, quo ab istis plagosis et eiulantibus scholis, ad felices illas, traquillas, et quasi beatorum insulas transferamur.
Valentinus.
Hoc intra triennium non erit.
Simon.
Eheu.
Valentinus.
Deterrimo loco sumus.
Simon.
Attamen eo quo fuerunt quondam, qui nunc sunt Iurecos. Philosophi, Oratores: quo fuit ipse Praeceptor: siquidem in pueris fuerunt omnes. Ad haec non est nobis dedecori multari virgis a doctoribus in gymnasio. Populo inspectante per vias oppidorum caedi atrociter a carnificibus ob edita scelera, hoc est in turpissimum sempiternumque dedecus incurrere. Quod si vocifereris elatissime, minus sentiuntur ictus.
Valentinus.
Tanto ferit ille validius, quanto tu clamas horribilius.
Simon.
Ob clamoris magnitudinem cessare interdum cogitur.
Valentinus.
O vafritiem. Cave ne os tibi obturet, aut lignum transversum inserat.
Simon.
Hic esset Phalarismus meo quidem animo. Preces et obtestationes item non mediocri emolumento sunt illo tempore.
Valentinus.
Assentior: et nunc redeo in memoria, te non ita multos ante dies ideo percussum leviter, paucisque ictibus, quod te statim moriturum clamares, et per divina humanaque omnia, perque extremi Iudicii diem, ut temperaret obsecrares.
Simon.
Unde unde auxilium, Valentine, in tam horrendo discrimine accersendum est. Egomet mihi, sibi quisque est charus.
Notae
1 VIRGATUM: ut aquatum, lignatum, pabulatum, frumentatum, quae sunt bonis scriptoribus familiaria. Novavimus igitur hoc verbum similitudine. Sic virgatores. Plaut. Asin. Caesar. lib. 1. de bello civil. Cuius etiam sunt, lignator, aquator: ut Livii pabulator. Rursus Plauti virgidemia in Asin.
2 FINGERE ALIA OMNIA: Dictum, ut, ire in alia omnia, quod est epict. 2. lib. 1. et apud Caelium lib. 8. ad Ciceronem. Sic praeco clamabat boni ominis caussa, pro, qui non censetis. vide explanat. Manutii.
3 OMNES SIBI MELIUS: Terent. And. Plato 5. de leg. Hoc est quod dicunt, unumquemque sibi natura amicum esse, idque recte fieri. Aristot. Eth. lib. 7. Nonnullis videtur quemque sibi potissimum amicum esse.
4 PRAESTARE: Praestare interdum Iurecos pro exitum rei in se recipere, vel alienae culpae dispendium velle luere: ut praestare eventum, praestare promissum alienum. Sic Cicero ad Vatinium epist. 11. lib. 5. De servo Dionysio, si me amas, confice: quamcunque ei fidem dederis, praestabo. Et 1. de Orat. Perge vero, Crasse: istam enim culpam, quam vereris, ego praestabo. Id est, ego in me recipio. Graeci ἐγγυᾶσθα. Budaeus in Pandect.
5 BEATORUM INSULAS: Plaut. Trinum.
Sicut fortunatorum memorant insulas,
Quo cuncti qui aetatem egerunt caste suam
Conventant.
Ubinam sitae sint istae insulae, et qualis earum natura, Muretus politissima descriptione docebit, cap. 1. lib. 5. Horat. Ode. 16. Epod. Homerus Odyss. 4. Strabo lib. 1. Plin. lib. 6. cap. 32.
6 MINUS SENTIUNTUR ICTUS: Clamore corpus intenditur: intenta autem quam remissa magis resistunt plagis et pulsibus. Etiam qui armis et ferro concurrunt, hanc caussam habent, cur vociferentur. Nobiscum faciunt illa Cic. Tuscul. 2. Nec vero unquam ne ingemiscit quidem vir fortis, ac sapiens, nisi forte ut se intendat ad firmitatem: ut in stadio cursores exclamant quam maxime possunt. Faciunt idem, cum exercentur athletae. Pugiles vero, etiam cum feriunt adversarium, in iactandis castibus ingemiscunt: non quod doleant, animove succumbant: sed quia in profundenda voce omne corpus intenditur, venitque plaga vehementior.
7 PERQUE EXTREMI IUDICII DIEM: Videamus num istud (extremus dies, sive extremum iudicium) pluribus et ornatius, planeque oratorie dici possit. Dies ille formidolosus, quo die universi mortales in iudicium vocabuntur, totius vitae rationem reddituri. Dies ille, quo hominum corpora e somno mortis ad lucem alterius vitae excitabuntur. Dies, quo nobis omnibus iterum dabuntur vitae lumina, et ad Christi omnes tribunal sistemur. Quando ad vitam revocatis quotquot unquam nati sunt, Dei filius e caelo ad iudicium exercendum, sententiamque pronuntiandam descendet.
8 UNDE UNDE: Huius ordinis sunt, ut ut, ubi vbi, qua qua, qualis qualis, quantus quantus, pro undecunque, utcunque, ubicunque, quacunque, qualiscunque, quantuscunque. Donat. in And.