Jump to content

Progymnasmata Latinitatis/20

Unchecked
E Wikisource
 Progymnasma decimum nonum Progymnasma vicesimum primum 

Nox transacta.

Personae:

Gabriel, Laurentius, Nazarius.

Gabriel.
Saluere iubeo sodales meos, te Laurenti, et te Nazari.

Laurentius.
Nos te vicissim. Ut vales? Valuistin'? Nam te quatuor ipsos dies nunquam oculis usurpavimus.

Gabriel.
Paullo deterius, quam heri, et nudius tertius, quartus, quintus.

Nazarius.
Quamobrem?

Gabriel.
Propterea quod ista nocte quae praecessit proxima, haud placate dormivi.

Laurentius.
Male narras. Aliquo fragore nimirum iterum iterumque expergefactus.

Gabriel.
Fragor quidem nullus me perturbavit: sed.

Nazarius.
Sed quid?

Gabriel.
Mirum atque inscitum somniavi somnium.

Nazarius.
Quod somnium?

Gabriel.
Terriculamentorum plenissimum.

Laurentius.
Somnia fallaci ludunt temeraria nocte,
Et pavidas mentes falsa timere iubent.

Gabriel.
Non eo dico, quia nunc metuam: sane quidem novo metu fractus omnino ac debilitatus cohorrui, steteruntque comae, et vox faucibus haesit. Videbar enim (oblitus sum perpetrati piaculi) ad subsellia iudicum severissimorum raptari a lictoribus, inde condemnatus ad mortem duci. Iam carnifex romphaeam distringebat, ut caput meum a cervicibus amputaret. Amabo, quid vos animi in illo omnium gravissimo presentissimoque periculo haberetis?

Laurentius.
Ingenue dicam quod sentio. Ego qui vel muscas praetervolantes horreo, ante mortem ipsam morerer.

Nazarius.
Abeant somnia in malum cruciatum: nos vota Deo faciamus, ut mala somniorum tenus, et bona quaeque vigilantibus nobis eveniant.

Gabriel.
Quid vero? Vos hac nocte quievistis ex sententia?

Nazarius.
Ab octava vespertina ad septimam matutinam iucundissime: et toto proflabam pectore somnum.

Laurentius.
O factum pulchre. Macte nova virtute puer, sic itur ad astra. Ego ad intempestam noctem legi, donec me lucerna deservit.

Nazarius.
Tu alter Demosthenes eris. Pro discendi ardorem insolitum.

Laurentius.
Tibi insolitum, et gregalibus tuis, qui libidinem in somno habetis.

Nazarius.
Parcius ista viris tamen obiicienda memento. Laurenti, nos, ut noris, quieti noctem, labori diem impendimus, ad naturae praescriptum scilicet: cui repugnare, quid est aliud, quam gigantum more cum diis bellare? ait apud Ciceronem Cato.

Laurentius.
Apage cum istac propugnatione ignaviae tuae. Nam hoc, crede mihi, nunquam obtinebis, ut te somniculosum, et laboris fugitantem ne indicem.

Nazarius.
Quod lubet. Ideone aut ero qui non sum, aut non ero qui sum?

Gabriel.
Qui deinde, mi Laurenti, somnum inire potes, cum ita pervigiles?

Laurentius.
Coena terrestris est mihi: quocirca inter me et somnum perbene convenit: cum volo, me obtinet: cum nolo, me relinquit.

Gabriel.
Malim equidem tuas vigilias, quam huius rhonchos.

Nazarius.
Ecce autem secundum adversarium. Noli tu quoque, Gabriel, me ludos facere, cum hoc Laurentius affatim praestiterit, et in isto officio te anteverterit. Quod nisi desistitis, Magister mox aderit, quo disceptatore bellum utrique indicam. Ibi cognoscetur, quantum vestris pervigilationibus consecuti sitis.

Gabriel.
Caveto ne istos tibi spiritus comprimamus.

Nazarius.
Vestras ego linguas ita occludam, ut de somno meo ne mussare quidem audeatis.

Laurentius.
Eris mihi magnus Apollo.

Gabriel.
Res ipsa iam erit testimonio. Audione advenientem quempiam? Precepton est, vere est, ipsus est.

Notae


1 QUATUOR IPSOS DIES: Quatuor integros dies. Locutio usitata. Cicer . ad Att. lib. 3. epist. 21. triginta dies erant ipsi, cum has dabam literas. et epist. ad Catium. Ego cum Athenis decem ipsos dies fuissem. Et epist. 8. lib. 6. ad Attic. Detraxit viginti ipsos dies.

2 MALE NARRAS: cum quid laetum et animis gratum nuntiaretur, dicereturve, bene narras dicebant: cum triste, aut quod nollent, male narras. Item ubi quid accidisset prospere et optato. O factum bene. Bene factum, et gaudio. Factum optime. In contrariis. O factum male. Male factum. Exempla multa in Plaut. Terent. Catull.

3 SOMNIAVI SOMNIUM: de somniis et somniorum generibus consule Macrob. in Som. Scip. lib. 1. cap. 3. Valerium lib. 1. cap. 7. Alex. ab Alex. lib. 3. cap. 26. Nihil autem tam praepostere, tam incondite, tam monstrose cogitari potest, quod non possimus somniare. Cicer. 2. de Divinat. Unde somnia tetra, ex Platone idem lib. 1. explicavit. Somniare nos autem ea plerumque, quibus dediti sumus, et in quibus animo, cum vigilaremus, occupati fuimus, docet his versibus ornatissimis Lucret. lib. 4.

Et cui quisque fere studio devinctas adhaeret,
Aut quibus in rebus multum sumus ante morati,
Atque in qua ratione fuit contenta magis mens,
In somnis eadem plerumque videmus obire.
Causidici causas agere, et componere leges,
Endoperatores pugnare, et praelia obire,
Nautae contractum cum ventis gerere bellum,
Nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
Semper, et inventam patriis exponere chartis.

4 NOVO METU: Servius in Eclog. 3. ad illum versum: Pollio et ipse facit nova carmina, exponit (nova) magna et miranda. Et rursum Eclog. 9. novas lites, id est, magnas. Eadem vis est verbi huius in illo 4. Georg. Huic perculsa nova mentem formidine mater. Cicer. novumcum vocibus inauditum, inusitatum, admirabile coniungit.

5 ANTE MORTEM IPSAM MORERER: talia dicuntur ὀξύμωρα, id est, sententiae, quae ita sunt acutae, ut videantur fatuae. Apud Graecos frequenter occurrunt. Euripid. Hecuba. νύμφην ἄνυμφον, παρθένον ἀπάρθενον. Sophoc. Aiace. ἐχθρῶν δῶρα ἄδωρα, Aristoph. βίος ἀβίοτος, Huiuscemodi sunt Ciceroni, Cum tacent clamant. 1. Catil. Insepulta sepultura 1. Philip. Ipsam victoriam vicisse videris, pro Marcello. Eloquentia obmutuit, in Brut. Insaniens sapientia, Horatio Ode 34. lib. 1 . Magnas inter opes inops. Ode 16. lib. 3. Concordia discors epist. 12. lib. 1. Plaut. Aulul. In opibus magnis pauperes, et sitibundos in medio Oceani gurgite. Ovid. de fortuna. Et tantum constans in levitate sua est. Vide Victor. lib. 10. cap. 12.

6 ALTER DEMOSTHENES: Vigilabat multum Demosthenes, et ad lucernam orationes suas diligentissime elaborabat. Id cum ei Pythias per iocum obiiceret, ac diceret orationes ipsius ἑλλυχνιον ὄζειν, lucernam olere, respondit: melius hoc quidem, quam si hircum. ldem interrogatus quo pacto tantam sibi eloquentiam comparasset: plus olei, inquit, quam vini consumpsi. Celebrantur praeterea lucernae Aristoph. Grammat. et Cleanth. Epicteti autem Stoici lucernam fictilem tribus drachmarum millibus emptam tradidit Lucianus. Ac solent certe inter studiosos literarum qui ardentius amant suas artes, atque in iis cupiunt excellere, ad lucernam lectitare et scribere. Hinc prouerb. de re meditata, magnaque cum sedulitate facta: lucernam olet. Nisi forte a Demosth. aliorumque lucernis natum est. Non queo praeterire, quod Niceph. de Theodosio iuniore scriptum reliquit. cap. 3. lib. 14. Sacrorum librorum eorundemque interpretum congerendorum adeo fuit studiosus, ut ea laude Ptolemaeo inferior non esset. Noctu eis legendis operam navavit, lucerna se sponte sua, machinula quadam movente: sibique ipsi oleum infundente: ut ne quis ministrorum eius in laboribus huiusmodi molestiam quampiam subiret, neque vim naturae cum somno colluctans inferret.

7 IDEONE AUT ERO: Aristot. lib. de interpretat. οὐ γὰρ διὰ τὸ καταφαθῆναι, ἤ ἀποφαθῆναι ἔσται, ἤ οὐκ ἔσται Non quia affirmatum, aut negatum sit, ideo res erit, aut non erit. Apud Plaut, in Capt. cum Hegio senex mortem Tyndaro servo minaretur, a quo delusus fuerat, illeque subiecisset: Qui per virtutem peritat, non interit, excipit senex:

Quando ego te exemplis excruciavero pessimis,
Atque ob sutelas tuas te morti misero,
Vel te interisse vel perisse praedicent,
Dum pereas, nihil interdico, dicant vivere.

8 COENA TERRESTRIS: δεῖπνον αἷμα οὐκ ἔχον, coena sine sanguine, constans ex iis, quae e terra nascuntur, ex herbis et leguminibus, vilibus dapibus instructa, ob quam nullae caesae animantes: eratque pauperum, et plebeiorum haec caena. vide Victor. lib. 7. cap. 16.

9 MUSSARE: Ex litera μῦ, υ pronuntiato, ut Galli, u, fiunt mutire, mussare, mussitare. Et quoniam μῦ seu mu, proprium est mutorum, qui hanc syllabam proferre solam possunt, significantillae voces μῦ seu mu facere: id est, tacere, obmutescere, haerere, quid dicas non habere. Nonius, Mussare est hominum occulta et depressa voce loquentium, quod celatum velint. Nunc testes aliquot producamus, ad?? usum vocis cognoscendum. Plaut. Milite. Ergo si sapis, mussitabis. Et Casina. Ita omnes sub arcis, sub lectis latentes metu mussitant. Lucret. lib. 1. Sed quia multa sibi cernunt contraria, mussant. Virgil. 12. Aeneid. mussat Rex ipse Latinus, quos generos vocet, aut quae sese ad foedera flectat. Expone igitur (ne mussare quidem) ut est in adagio, ne μῦ quidem facere: quod est, omnino tacere: quanquam et μῦ seu mu dicere, est nihil loqui.