Jump to content

Progymnasmata Latinitatis/23

Unchecked
E Wikisource
Progymnasma vicesimum tertium
1588

 Progymnasma vicesimum secundum Progymnasma vicesimum quartum 

Arma scholastica.

Personae:

Michael, Ambrosius.

Michael.
Scholam petentibus nobis in dies singulos, ac paene incolentibus, cum instrumenta, ut aliis cuiusvis generis artificibus sua necessaria sint, illorumque appellationes quaedam mihi exciderint, obsecro, quod sine molestia tua fiat, redige illas in memoriam meam, et velut sub unum aspectum subiice universa.

Ambrosius.
Forsitan non subibunt animo omnia: quanquam adeo multa non sunt. Verum si quid nesciero, ait Plautinus Pseudotyndarus, id nescium tradam tibi.

Michael.
Non vertam vitio, aut non recordari, aut nescire te, quod ipsemet vel nesciam, vel non meminerim in praesentia.

Ambrosius.
Interroges licet, quo commodius accipias, quae cupis.

Michael.
Sic agam, et ad duo capita quo distinctius res agatur, argumentum totum revocabo.

Ambrosius.
Ad quae?

Michael.
Scholastici aut legunt aut scribunt: quocirca duorum generum instrumentis indigent: unis quae ad lectionem ipsis inserviant: alteris quae ad scriptionem. Videorne opportune distribuisse?

Ambrosius.
Et valde quidem.

Michael.
Enumera iamquae referuntur ad primum genus.

Ambrosius.
Liber, libellus, quo spectant pagina, pagella, margo seu ora libri, involucrum seu operculum, quo vestiuntur libri, ut ab iniuria vetustatis et pulverum conserventur. Huc filum, acum, ceram, quorum apud nos non infrequens est usus, referre potes. Eodem pertinet pluteus.

Michael.
Quid est pluteus?

Ambrosius.
Pluteorum alius dicitur armarium sive repositorium librorum, qui etiam in forulis reponuntur. Alius est tabula seu scrinium, quod sibi scribentes subiiciunt: barbaris pulpitum.

Michael.
Habeo ista: procede ad caetera.

Ambrosius.
Restant nomina secundi ordinis.

Michael.
Quaenam illa?

Ambrosius.
Charta sive papyrus. Iam chartarum alia vocatur augusta, tenuis nempe et candida, ad epistolas accommodata: appellata sic est ab Augusto. Alia dentata, alia bibula, quae transmittit literas, alia Claudiana, regia, imperialis, amplo folio et crassa: alia emporica, mercibus involvendis idonea, unde cuculli fiunt: alia charta virgo, ex qua nullum est descriptum exemplar: alia pura, in qua nihil est literarum, alia pergamena, quoniam apud Pergamum Asiae urbem inventa sit: etiam membrana dicitur: Haec de chartarum generibus. Atramentum scriptorium sive librarium.

Michael.
Cur addidisti scriptorium sive librarium?

Ambrosius.
Quod aliud est atramentum fuligineum, quo utuntur typographi, aliud sutorium: quanquam consuetudo, quae est verborum domina, nihil solet adiicere. Atramentarium, calamus absolute seu calamus scriptorius. Cultellum graphiarium seu scalpellum, scalprum librarium vocat in Vitellio Suetonius, ut docti annotarunt. Theca calamaria seu graphiaria, theca sive pixis pulveraria, sive arenaria.

Michael.
Annon putas aliis quibusdam armis nos indigere?

Ambrosius.
Immo: sed praecipua recensui. Sunt ergo insuper forfices, clepsydra, regula, circinus aeneus, et nonnunquam, praesertim in aestate, cum Sirius ardor findit agros, et versiculi componuntur, moderatus vini haustus.

Ingenium potis irritat Musa poetis,
Bacche soles Phoebo fertilis esse tuo,

inquit Propert.

Michael.
Optatissimum vero instrumentum: nominasses hoc primo loco.

Ambrosius.
Nam quia carmina laetum sunt opus, ut cecinit Ovid. vinum exhilarat animum. Et saepe audisti illud Ecclesiastici: Vinum laetificat cor hominis.

Michael.
Probabilius dixisses, pecunia quoque in instrumento opus esse scholasticis, idque non interdum, sed continenter: qua suppeditante, multo hilarior sit mens, quam vini potu: et pecunia vinum emi potest, vino pecunia non emitur: emi certe quidem non dicitur. Nunc de hoc in me collato beneficio multum te amo, tibique gratias ago.

Notae


1 ARMA SCHOLASTICA: Armorum nomine non bellica modo, verum etiam quarumvis artium atque rerum instrumenta intelliguntur. Agricolarum arma sunt ligones, sarcula, plaustra, vomeres, etc. Nautarum rudentes, vela, antennae. Virg. Georg. 1. Dicendum et quae sint duris agrestibus arma. Aeneid. 5. Colligere arma iubet, validisque incumbere remis. Et sua item pistorum. Aeneid. 1. Tum Cererem corruptam undis, cerealiaque arma, expediunt fessi rerum. Cocorum ollae, sartagines, cochlearia. Studiosorum libri, calami, etc. Sacerdotum breviaria quae vocant, missalia, calices, etc. Cic. in Bruto, ingenii, auctoritatis: in Oratore, prudentiae: in Catone, arma aptissima senectutis artes et exercitationes: Quintil. arma facundiae dixit.

2 IN FORULIS REPONUNTUR: Meminit forulorum in Octavio Tranquillus, cap. 31. in haec verba. Quidquid fatidicorum librorum Graeci, Latinique generis, nullis vel parum idoneis auctoribus vulgo ferebatur, supra duo millia contracta undique cremavit: ac solos retinuit Sibyllinos. Hos quoque delectu habito: condiditque duobus forulis auratis sub Palatini Apollinis basi.

3 ALIA UOCATUR AUGUSTA: De hoc, ut item de aliis chartarum generibus, Hieratica, Livia, Saitica, Teneotica, Corneliana, Fanniana, legendus Plinius lib. 13. cap. 12. et Turneb. lib. 7. cap. 2.

4 ALIA DENTATA: Apri aut etiam equi dente levata. Quod item nunc, ubi quid scribimus accuratius, facere solemus, ad inaequalitatem chartae complanandam: quo calamus quasi currat expeditius. Haec Manut. in epist. 14. lib. 2. ad Q. F. Reprehendit deinde Erasmum, qui charta dentata, pro acerbe, et iracunde scripta interpretatus sit.

5 ALIA EMPORICA: Hac mercatores utuntur pro involucris et integumentis mercium, tanquam ad scripturam inutili, et crassa nimis.

6 ALIUD SUTORIUM: χάλκανθος Graecis, a quibusdam vitriolum. Galenus inter maxime noxia pharmaca numerat: nec tuto iis medicamentis admisceri putat, quae per os assumuntur. Significat item colorem, quo corium sutores ad calceos faciendos imbuunt. Cic. epist. 21. lib. 9. Hoc vero qui Lylibaei a Pompeio nostro interfectus est, improbior nemo, meo iudicio fuit. Iam pater eius accusatus a M. Antonio, sutorio atramento absolutus putatur. Quem locum aliter explanat Manut. aliter Turneb. lib. 6. cap. 1.

7 SIRIUS ARDOR FINDIT: Caniculae exortu accendi solis vapores quis ignorat? Cuius syderis effectus amplissimi in terra sentiuntur. Plin. lib. 2. cap. 40.

8 MODERATUS VINI HAUSTUS: Vinum parce ac moderate sumptum, ingenium acuit, ut alia multa bona quae affert omittam. Immodice immoderateque haustum rationem perturbat, intellectum hebetat, memoriam imminuit, omnem animi vigorem quodammodo enervat atque interficit. De hilari autem animo ad versus pangendos necessario, et de enthusiasmo in hunc modum Cic. ad Q. F. epist. 4. lib. 3. De versibus quos tibi a me scribi vis, deest mihi quidem opera, quae non modo tempus, sed etiam animum vacuum ab omni cura desiderat: sed abest etiam ἐνθουσιασμός. Non enim sumus omnino sine cura venientis anni. Epist. 5. Opus est ad poema quadam animi alacritate, quam plane mihi tempora eripiunt.