Progymnasmata Latinitatis/28

E Wikisource
Progymnasma vicesimum octavum
1588

 Progymnasma vicesimum septimum Progymnasma vicesimum nonum 

Diversarum scriptionum emendatio.

Personae:

Magister, Dalmatius (discipulus), Gerardus (discipulus), Rodolphus (discipulus).

Magister.
Quae praeterito die Lunae super varietate exercitationis in utraque oratione, soluta nimirum ac libera, et pedibus devincta sive ligata a me disputata fuerunt, ea si minus universa, at complura meminisse unumquemque vestrum existimo. Pedetentim ad singula genera aggrediemur, et modo in hoc, modo in illo consuetudinem capiemus, ut facultatem nobis quam expeditissimam ad scribendum comparare possimus. Et quoniam triduum effluxit, cum dictavi quibusdam, quem breviter et plane explicarent, seu complecterentur apologum: aliis versiculos aliquot de Ovidio: aliis Germanicam epistolam, quam in linguam latinam transferrent: volo nunc tandem experiri, et re ipsa cognoscere, qui vestri conatus fuerint, quique datum sibi pensum felicius confecerint. De primo igitur ordine ad me accedat Dalmatius. Recita scriptionem tuam.

Dalmatius.
Olim, cum animalia loquerentur, ovis dixit domino suo: Miror quod nihil unquam praebes nobis.

Magister.
Miror quod, puto quod, et similia non esse barbaros et illotos loquendi modos, ut plerique ex inscientia latinitatis putant, prolatis e Cicerone, Varrone, Livio, Suetonio, Plauto, Catone, testimoniis docuit Paulus Manutius explanans epistolam 28. lib. 7. ad familiar. et ultimam lib. 9. item 4. lib. 10. ad Atticum. Latinius fortasse dicitur cum infinito modo, aut participio: Miror nihil unquam nobis abs te praeberi, puto hoc ita esse, credo te facturum. Tu, heus, qui extremus sedes scamno tertio, et cum vicino confabularis, attende, ac si quid tale peccasti, corrige, antequam ad me adeas corrigendus.

Dalmatius.
Nihil unquam nobis abs te praeberi, compellique miseras e terra victum petere, herbas scilicet et gramina.

Magister.
Politum hoc, victum e terra petere, olet rosas. Terent. E flamma cibum petere te posse arbitror.

Dalmatius.
Cum tamen nos lanam tibi, caseos et oviculas suppeditemus.

Magister.
Scribe agnos, pro oviculis. Quae est differentia, Petre, ecquid audis? Tibi dico, Petre, quod est discrimen inter ista duo?

P.
Oviculae, parva ouis, einSchäflein agnus, recentior partus ovis, einLämblein Virg. Depulsos a lacte domi quae clauderet agnos.

Magister.
Apte respondisti. Procede ultra Dalmati.

Dalmatius.
Canibus autem, unde horum fructuum nihil percipis, de mensa tua panem porrigis. Tum canis qui astabat, et haec auribus acceperat.

Magister.
Venustum et hoc. Nota etiam illud Ciceronis, qui ex Odyssea quosdam versiculos convertens, quod in Graeco est, ἵνα νωιπέρην ὄπ᾽ ἀκούσῃς, ad verbum, ut nostram vocem audias, sic extulit. Auribus ut nostros possis agnoscere cantus.

Dalmatius.
Sic locutus fertur. Non iniuria id fit: nam ego et domum, et dominum, et vos etiam ipsas, vestrumque gregem custodio, ne vel in sylva a grassatoribus furemini.

Magister.
Ne pecces, mi Dalmati. Furor, furaris, deponens est, et eius non agendi, sed patiendi notio: verum obrepsit hoc tibi imprudenti. Fac ut sit: a grassatoribus insidiis excipiamini, quomodo Virgil, eclog. 3.

Non ego te vidi Damonis pessime caprum
Excipere insidiis, multum latrante Lycisca?

Dalmatius.
Ne vel in sylva a grassatoribus insidiis excipiamini, vel a raptoribus lupis avertamini. Quod si vestri curam non gererem, prae metu mortis ad pascua exire non auderetis. His dictis oves postmodum aequo animo passae sunt canes apud herum potiores partes obtinere.

Magister.
Non videtur contemnendus labor tuus, et auguror te magnorum oratorum in numerum aliquando venturum. Lege adhuc quod addere iussi ἐπιμύθιον, de usu scilicet fabellae huius.

Dalmatius.
Sic populum, seu multitudinem, atque ignobile vulgus.

Magister.
Copia.

Dalmatius.
Irasci non oportet, si Magistratus et Principes, a quibus regitur et custoditur, in honoribus rerumque affluentia, impositis per domos et oppida vectigalibus vitam agere cernat, cum Rectores subiectis omnium commoditatum sint auctores.

Magister.
Acquiesco in hac diligentia. Ades Gerarde cum paraphrasi tua.

Gerardus.
Principium elegiae 2. lib. 1. Ovid. Nasonis de Tristib. παραφραστικῶς solutis verbis expressum. Dii maris et caeli, etc. O dii, quique caelo, quique mari imperitatis, vos simul omnes (quando aliud quod agam, tanto in periculo salutis meae constitutus, praeter vota nihil relictum est mihi) vos ego obtestor per numen maiestatemque vestram, ne sinite quam conscendi navim terribili procella iam conquassatam ac fatiscentem dissolvi, ac me, vectoresque omnes miserandum in modum hauriri fluctibus.

Magister.
Euge, dimidium facti, Gerarde. Quam graviter? Quam numerose? Quam latine?

Gerardus.
Nolite, nolite Augusti Caesaris in me concitatum furorem ista gravissimae tempestatis indulgentia uno consensu approbare: cum etiam vos ipsi saepe non omnes eosdem oppugnaveritis, sed alius adversus alium alios tutatus sit.

Magister.
Quod hoc genus schematis Antoni?

A.
Traductio.

Gerardus.
Vulcanus et Pallas Troianis erant inimici atque infesti, Apollo contra et Venus amicissimi. Aeneam persequebatur Iuno, pro quo Venus propugnabat. Quoties Ulyssem Neptunus conatus est perdere? Atque hunc saepius patrui insidiis liberatum Minerva conservavit. Quanquam autem nos cum Aenea et Ulysse viris laudatissimis comparandi non sumus, tamen cur adversus Caesarem veluti quendam in terris Deum ab aliquo saltem minorum gentium Deo non defendamur? O me perditum, nihil precibus efficio. En ut mihi iteratis asperginibus caput totum permaduit? Eheu, discerpunt verba mea venti, et quas fundo preces, ad Deorum aures allabi non permittunt. Ita cum navim iactitent pro sua libidine, et precationem meam dissipent, dupliciter me affligunt.

Magister.
Non video quid hic emendandum sit.

Gerardus.
Ab, ab, nunc fluctibus instar montium ingentibus ad sydera extollimur: quis non exhorrescat? Nunc discedente mari prope ad ipsos inferos descendimus: quis mente consistat? Quocunque oculos converto, caelum undique et undique pontus.

Magister.
Quomodo habet Ovidius?

Gerardus.
Nihil est nisi pontus et aether.

Magister.
Fortassis illud Virgilianum, quod tu de 3. Aeneidos mutuatus es, Nasoni occurrebat. Apposite sane hoc hemistichium inseruisti.

Gerardus.
Et hic quidem vastis fluctibus, illud tonitribus et fragore horrendo praesentem nobis mortem intentat. Medio autem venti fremitu horrisono terrificant animos: ipsum aequor cui parendum sit nescit.

Magister.
Propemodum sine cortice nare, et tuo succo vivere iam poteris Gerarde. Attulisti hac tua ornatissima paraphrasi tibi magnum fructum, mihi laetitia, istis exemplum. Rodolphe.

Rodolphus.
Quid est, Praeceptor?

Magister.
Quid est? Aduola cum epistola, quam latine de Germanico reddidisti.

Rodolphus.
Adsum.

Magister.
Lege prius Germanicam.

Rodolphus.

    • Wie meine Sachen geschaffen seyn / hett ich dir gern vor längst mündtlich erklärt / Dieweil ich aber bissher in solchem meinem Fürnemmen verhindert / hab ich mir fürgenommen dasselbig schrifftlich zuverrichten. Von Jugendt auff hab ich ein sonders grossen Lust zu den Studiis getragen / und bin denselben obgelegen jetzt mehr dann siben Jar wie ich vermein / und zwar nicht ohne Nutz. Weil aber mein Vatter / der an Hab und Gut nicht der reichsten einer / und neben mir vil Kinder hat / vermercket / daß meine Studia grössern Unkosten bedürffen / dann er mir fürstreckenkan / und auch zimlich lange zeit / hat er beschlossen / mich von denen abzuforderen / unnd einen Handwercker auß mir zumachen / welches mir hefftig wehe thut / und von Herzen leyd ist / der ich auff der welt nichts liebers gehabt / dann eben die Studia. Nun weiß ich daß du denen sehr günstig bist die da studieren / derhalben ich mein zuflucht zu dir hab / und bitte dich auffs höchste / du wöllest meinen Vattern / bey dem du in grossem Ansehen bist / und mit ihme grosse Gemeinschafft hast / von disem fürhaben abwenden. Ich hoffe gänzlich du werdest mich meiner Bitt gewehren / wie einem so freundtlichen und grossen Maecenati wil gebüren. Solliches stehet mir allezeit nach Vermögen zuverdienen. Hiemit Gott befolhen.


Magister.
Consideremus tuam interpretationem.

Rodolphus.
Quo pacto se res meae habeant, libenter tibi iam pridem praesens exposuissem, sed quia huc usque in tali proposito meo impeditus fui, proposui mihi id ipsum scriptis efficere.

Magister.
O Teutscher Michel cur ita inhaeres verborum ordini? Sententiam sententia, non verbum verbo oportet reddere: id munus est fidi interpretis, et voces appendere lectori, non annumerare, ut inquit Cicero. Perge.

Rodolphus.
A puero erga studia literarum valde semper affectus fui, illisque supra septimum annum vacavi, ni fallor, cum utilitate non spernenda. Quia vero pater meus, qui parum dives est et praeter me multos habet filios, animadvertit non exiguos sumptus, omninoque maiores, quam ipse tolerare possit, et plurimum temporis requiri ad doctrinam acquirendam, decrevit avocatum me a literis ad opificium aliquod discendum mittere: quae res cordi meo dolet, quam maxime, et magnopere me excruciat, quem hactenus in rebus nihil aeque ac studia delectarunt.

Magister.
Hui, tam cito expolitus.

Rodolphus.
Quaecum ita sint, et sciam te eorum, qui studia diligunt, non vulgarem esse fautorem, ad te confugio, teque inprimis rogatum volo, ut patrem a sententia detorqueas, pro auctoritate, qua apud illum vales magna, et amicitia. Spero plane, te hanc petitionem meam non reiecturum: sed pro eo ac tam humanum, et tam magnum Maecenatem decet, admissurum. Hoc quibus potero officiis compensabo. Vale.

Magister.
Posterior pars priorem bonitate superavit. Nostis me solere nonnunquam de iisdem argumentis, quae vobis praescribo, epistolam contexere, eamque ad vos cumulatius instruendos (ne tantum scilicet verba singula, aut phrases emendentur, sed totum filum orationis quale nam esse debeat videatis, et ideas animo concipiatis) in tabula ista omnibus legendam, et cum suis conferendam describere, quod nunc quoque faciam. Non oberit tamen ante eam legi. Ascende suggestum Gerarde, et recita distinctissime, articulatissime, clarissime. En chartam meam.

Exemplum Praeceptoris.

Quo minus coram tibi statum rerum mearum iam pridem, uti cupiebam, exponerem, ad hoc usque tempus impeditus sum. Quocirca id nunc per literas agam. Iam inde ab adolescentulo ingenti Musarum amore percussus, cum iisdem toto septennio rationem habui, profecique non mediocriter. Caeterum pater meus, qui copiis familiaribus exiguis est, ac praeter me complures suscepit liberos, cum sentiat mihi ad eruditionem consequendam et sumptu opus esse maiore, quam tenuitas eius patiatur, et tempore longinquiore, quam ut exspectare possit, deliberavit avulsum me a complexu literarum, sordido atque illiberali artificio alligare. Quae res, quia in vita nullas delicias studiorum suavitatibus anteposui, summum mihi acerbissimumque dolorem inussit. Quapropter cum te studia colentium nobilem esse patronum haud ignorem, tuum imploro auxilium, te oratum volo, ut pro coniunctissima necessitudine, quae tibi cum patre meo est, et pro auctoritate, qua apud ipsum potes plurimum, caussam hanc meam recipias, hominem a suscepto consilio deducas. Spe firma sum, te huic petitioni meae locum relicturum: te, inquam, Maecenatem humanissimum atque illustrissimum. Me vicissim gratum, beneficiique memorem cognosces. Vale.

Notae


1 OVIS DIXIT DOMINO: Haec fabella e Xenophontis lib. 2. ἀπομνημονευμάτων petita est, ad quam illustrandam valde opportuna erunt, quae scribuntur a Seneca lib. 1. de Clement. cap. 3. et 4. Docet enim ibi, quo pacto Magistratus, Principes et Rectores populo utiles sint ac necessarii.

2 MIROR QUOD: Quotus quisque de Ciceroniana gente, aut eorum saltem, qui purioris latinitatis alumnos sese profitentur, hoc pro barbaro non ducit, ac proinde non exsibilat? Atqui Manut. noster plurimorum stipendiorum, veteranusque miles usque ad satietatem e primae classis auctoribus exempla congessit, quibus rem certissimam apud tam multos, dubiam, vel potius in partem contrariam certissimam faceret. Caute igitur et cunctabundi aliquando barbaros reprehendamus: persuadentes nobis, in ipso Cicerone inveniri nonnunquam, quae si ego aut tu diceremus, germanismos loqui putaremur. Et sunt in hoc sermone nostro quotidiano (quo tamen nihil incultius atque vitiosius) quaedam e medio Plauto, Terentio, Cicerone et aliis, quod non raro notavimus.

3 CUM PARAPHRASI TUA: Ecphrasis est pura et dilucida enarratio. Paraphrasis uberior explicatio, ut cum auctore quasi contendere videaris. Metaphrasis pleraque mutat, et nunc grandiora, nunc humiliora, nunc longiora, nunc breviora efficit.

4 AD OPIFICIUM ALIQUOD: Lucianus in somnio suo narrat se quoque coactum a patre fieri statuarium studioso literarum. Sed tamen Paedia ingeniosum et discendi cupidum adolescentem recuperavit, ac non solum rebus necessariis egere passa nunquam est, verum etiam immortali hominum memoriae illum commendavit.

5 IN TABULA ISTA: Tabulae grandiores amplioresque annulos, seu ansas habent ferreas, quibus pendent ab uncis, seu e paxillis in pariete: parvae autem capitula. Sic enim dicitur a Varrone appendicula illa lignea et rotunda ac perforata, capitulum, inquam, tabulae ipsi vel impactum, vel continens, quo suspenditur ad clavum seu paxillum.