Jump to content

Progymnasmata Latinitatis/30

Unchecked
E Wikisource
 Progymnasma vicesimum nonum Progymnasma tricesimum primum 

Ascensus.

Personae:

Vincentius, Timotheus.

Vincentius.
Iamne erumpere hoc licet mihi gaudium? Nunc pulchre, nunc bene est Vincentio, circumfluo laetitiis profecto. Quis me uno vivit hodie felicior? Quis fortunatior?

Timotheus.
Quid est quod sic gestis? Quaenam haec nova insolitaque voluptas?

Vincentius.
O Timothee, optima opportunitate advenisti: Hic me amoenitate amoena amoenus oneravit dies: maximas opimitates opiparasque obtulit mihi: laudem, lucrum, ludum, iocum, festivitatem, ferias.

Timotheus.
Qui tandem Vincenti? Aut qualis est ista fortuna, qua te fortunatissimum hodie evasisse gloriaris? Mihi enim consequutus quippiam videre, quod et diu expetiveris, et semper admiratus sis.

Vincentius.
Rem acu. Publicum a Magistro, et iis qui statis definitisque temporibus scholasticorum progressus tentant ( Examinatores vocamus ) sedulitatis et doctrinae auferre testimonium, quaero, numerare num debeam in bonis?

Timotheus.
Ac summis quidem atque amplissimis. Quantum coniicio, gradum studiorum altiorem ascendisti.

Vincentius.
Ascendi vero: quod mihi, parentibus, familiaeque nostrae felix faustumque eveniat.

Timotheus.
Gratulor tibi honorem istum ex animo, et tua caussa ego quoque incedo laetitiis. Quotus eras?

Vincentius.
Non ausim dicere, ne tu arrogantius quam verius id a me dici interpretere.

Timotheus.
Audacter enuntia. Nam mihi suspicionem mendacii, aut ambitionis movere non potes.

Vincentius.
Tertius fui.

Timotheus.
Quot tecum ascenderunt?

Vincentius.
Undequadraginta.

Timotheus.
Non leve argumentum eruditionis, inter tot tam prope ad primam palmam accessisse. Quis vester signifer et coryphaeus erat?

Vincentius.
Longinulus ille noster.

Timotheus.
Secundus?

Vincentius.
Frustra nominem, quandoquidem non nosti,

Timotheus.
Praestans ingenium sortitus est ille adolescentulus.

Vincentius.
Praestantissimum. Stupore complebat praefectos examini, ita prompte et recte respondebat ad quaesita singula, afficiebaturque ab iisdem divinis laudibus. Quoties me illius loco esse optabam? Quod si quid veritatis haberet, quam superioribus diebus Magister narrabat invexisse Pythagoram μετεμψύχωσιν , illius pueri animam cum ingenio suo et probitate in meum corpus vellem immigrare. Caeterum anno vertente primas nulli cessero. Et quoniam amat victoria curam, non est mihi consilium pati per socordiam vires, tempus, et ingenium defluere: legendo, scriptitando, ediscendo etiam aliquid noctis assumam. Aliquando videlicet multum ingeniosos a studio sis superatos et vidimus et accepimus. Quid multa? Enitar summa ope me praestare ceteris omnibus.

Timotheus.
At illud sectatoribus literarum apprime cavendum duco: ne quid nimis.

Vincentius.
Si periculum impenderesensero, moderabor cupiditati.

Timotheus.
Arbitror parentes tuos exspectare huius felicitatis tuae felicem nuntium.

Vincentius.
Hinc domum recta propero: a me primum faxo audiant, quod gestum est: mihi ipsi persolvant εὐαγγέλια?.

Timotheus.
Ex gratulationibus vix eminebis.

D.
Domesticos omnes mea gloria laetitiam ingentem agitaturos divinat animus. Vale.

Timotheus.
Vale. Sed quid ais?

Vincentius.
Quid vis?

Timotheus.
Nempe otium a literis est hodie.

Vincentius.
Fugit te ratio. Madidusne an siccus es, qui istuc me interroges?

Timotheus.
Tamen nihil obest.

Notae


1 QUOD SIC GESTIS: Festus. Gestit qui subita felicitate exhilaratus, nimio corporis motu praeter consuetudinem exultat. Laetitia, voluptate gestire Cic. quorum sensus idem est cum illo, quod ex veteri poeta adducitur. 2. de finib, Tanta laetitia auctus sum, ut mihi non constem.

2 AMOENITATE AMOENA: Plautus et Lucretius delectantur hoc loquendi genere, in quo nomen adiectivum eiusdem originis est, atque substantivum cui copulatur.

3 Μετεμψυχωσιν: Μετεμψυχόω animam ex uno corpore in aliud transfero, traduco: ipsa translatio, et traductio huiusmodi, seu animarum in alia corpora immigratio μετεμψύχωσις, quasi dicas, transanimatio. Hoc dogma Pytagoreorum fuit, asserentium animas hominum in corpora bestiarum, atque etiam aliorum hominum se recipere. Plato in Phaedone. Crin. lib. 11. cap. 3. Quorum placitum secutus Ennius, scripsit somniasse se mortuum esse, et Homeri animam in corpus suum migrasse: ex quo se optimum poetam extitisse, et versus Homericis similes scribere. Horat. epist. 1. lib. 2. Atque haec caussa fuit, cur σαρκοφαγίαν, sive ἐμφυχοφαγίαν prohiberent illi Philosophi: ne forte bubulam quis de proavo suo comederet. Plutarchus super ea re duos libellos edidit. Ad hanc mutationem allusit Hor. lib. 4. Ode 2. cum de Pindare cecinit: Multa Dircaeum levat aura cygnum, et cum se in album alitem, id est, in cygnum mutari dixit, lib. 2. Ode 20. Credebant enim eos, qui numeris poeticis delectati essent, alterius exordio vitae in olores mutari, et aves canoras in cantores et poetas renasci, et cantores atque poetas in aves musicas verti. Turneb. lib. 10. cap. 22.

4 Εγατλεδια: Non modo fausti ac laeti nuncii, verum etiam praemia, quae dantur laeta nuncianti, hoc vocabulo indicantur, idque utroque numero. Singulari quidem usus est Homerus in Odyss. semel et iterum, multitudinis Cic. ad Att. lib. 2. O suaves epistolas tuas uno tempore mihi datas duas: quibus εὐαγγέλια quae reddam nescio, deberi quidem plane fateor.

5 SED QUID AIS?: Ita veteres, cum aliquid aliud praeter ante dicta aut quaesita dicturi, aut quaesituri erant. Plaut. Bacchid. Sed quid ais? B. Quid est? Item in Asin. et Amphit.

6 FUGIT TE RATIO: Fugit me ratio, sermo est eius, qui erravit, id est, qui aliud dixit, aliud dicere voluit. Plaut. Amphit.

SO. peccaveram,
Nam Amphitruonis sociennum me esse volui dicere.
ME. Sciebam equidem nullum esse nobis, nisi me, servum Sosiam.
Fugit te ratio.

Catull. similiter.

Istud quod modo dixeram me habere.
Fugit me ratio, meus sodalis
Cinna est Caius, is sibi paravit.

Sumptum credibile est a ratiocinatoribus, qui interdum in deducendis et subducendis rationibus errant. In Bacchid. Plaut. dixit: ubi me fugiet memoria. Muret. et Lamb.

7 MADIDUS AN SICCUS: Siccos Latini nominant sobrios, ab ebriositate alienos. Cic. in Rullum. Utrum esse vobis consilia siccorum, an vinolentorum somnia videntur? Idem in Academ. Dormientium, et vinolentorum, et furiosorum visa imbecilliora esse dicebas, quam vigilantium, siccorum et sanorum. Horat. Ode 18. lib. 1. Siccis omnia nam Deus dura proposuit. Et, Ode 5. lib. 4. dicimus integro sicci mane die. Plaut. Persa. Iam diufactum est cum bibimus, nimis sicci sumus. Opponitur autem huic voci contraria notione madidus, et vuidus apud Horat. Ode proxime nominata. Plaut. Aulul.

EU. Non potem ego quidem hercle. ME. At ego iussere
Cadum vini veteris ad me afferrier.
EU. Nolo hercle, nam mihi bibere decretum est aquam.
ME. Ego te hodie reddam madidum, si viuo, probe.

Locus alius est in Asin. perelegans, in quo vtramque vocem habes.

ART. At scelesta, ego praeter alios meum virum fui rata
Siccum, frugi, continentem, amantem uxoris maxime.
PA. At nunc dehinc scito illum ante omnes minimi mortales praetii.
Madidum, nihili, incontinentem, atque osorem uxoris suae.