Progymnasma tricesimum primum | Progymnasma tricesimum tertium |
Repulsam passi.
Personae:
Martinus, Iosephus, Lucas, Gymnasiarcha.
Martinus.
En unquam hoc durissimo et intolerando servitio exibo? In orbe terrarum nihil est me uno aerumnosius, nihil perditius. Pro Deum atque hominum fidem: iam sextum annum in pistrino Grammatico miserabiliter molo. Timaeum Platonis, quo non esse quidquam tenebricosius fama tenet, celerius credo faciliusque caperem. Heus heus, cohibete gradum: quo ambulatis vos?
Iosephus.
Ad gymnasii Praefectum tendimus.
Martinus.
Quas ob res?
Iosephus.
Depulsi sumus de spe, ego Humanitatis, iste Rhetoricae: uterque praeteritus est a Nomenclatore.
Martinus.
Non igitur ego solus miser cum grege commilitonum meorum: me quoque (indignum facinus) excluserunt schola Syntaxeos. Ibo simul, et enitar exorare virum, ut misereatur mei, consiliaque meliora capessat. Equidem si centum annis sedero in ludo Grammatico, non plus addiscam quam hoc sexennio: omnes bonae felicitates adversantur et invident mihi.
Iosephus.
Me vero Mobile cum fixo (quod illud Dii perdant) fecerunt immobilem, et tanquam in cruce suffixerunt. Cur tu, bone Luca, non ascendisti?
Lucas.
Dic quibus in terris: nam cur vos non ascendistis?
Martinus.
Perperam respondimus in examine, male scripsimus.
Lucas.
Eodem me crimine alligavi, ut isti Triumviri asseverant, qui doctrinam nostram periclitati sunt. Tam dignus ascensu fuissem, quam alius quivis.
Iosephus.
Neque nos tam sumus rudes et inepti, ut non, si minus ex iustitia, certe quidem ex liberalitate et gratia potuerint nos illi Critici in scholas superiores asciscere: id quod ante hac factum.
Lucas.
Non secus atque si quaestionem inter sicarios aut sacrilegos exercerent, et crurifragium nobis perpetiendum esset, asperos se praebebant et rigidos. Aeacum, Minoa, Rhadamantum de capitibus nostris iudicio decernere putares. Sed ipse Praefectus contra tendit.
Gymnasiarcha.
Salvete adolescentes: quorsum hic adestis?
Lucas.
Reverende Domine, prohibitus sum aditu scholae Rhetoricae.
Gymnasiarcha.
Quid narrat losephus?
Iosephus.
Ab Humanitate reiectus sum.
Gymnasiarcha.
Et Martinus?
Martinus.
a Syntaxi.
Gymnasiarcha.
Bene habet: sic merebamini.
Lucas.
A Domine, tuam fident obsecro. Liceat ascendere.
Gymnasiarcha.
Non perpendis quid contendas.
Martinus.
Sextus labitur annus, cum sedeo in schola Grammaticae: pertaeduit.
Gymnasiarcha.
Nisi tu doctior Grammaticae fias, adhaerebis ad scamnum tuum usque ad annum sexagesimum. Tu similiter Iosephe, nec sequente autumno Humanitate donaberis, si ad sedulitatem non addideris vel plurimum.
Iosephus.
Atqui perpetuo disco, continenter in libris versor, usque ad supremam lassitudinem, donec defessus sim medullis omnibus.
Gymnasiarcha.
Scriptio et responsa hoc quam verum dicas demonstrarunt. Mitto barbarismos: referta et scatens erat soloecismis epistola tua: quod genus figurae apud Lucam quoque elucebat: apud te, Luca, qui in Graecis alphabetum nescis, et neque soluta, neque pedibus devincta oratione cum ullo eorum qui ascenderunt comparandus es. Praecepta insuper non tenebas, adeo, ut vix semel apte responderis.
Lucas.
Timor verba praepediebat, quo paene exanimabar.
Gymnasiarcha.
Scitum, et ignavis istis usitatum: ignorantiae culpam timori assignare. Victores illi profecto non timebant: quia quae tu ignoras, ipsi sciebant, et ad pugnam suis tecti instructique armis procedebant.
Martinus.
Tuam clementiam precibus omnibus oro et obtestor, absolvat me tandem aliquando ab ista schola: satis diu iam hoc saxum volvo: polliceor incredibilem diligentiam in Syntaxi.
Gymnasiarcha.
O te inconsultum, o insipientem. Hoc laboras, ut domum aedificare tibi fas sit, nullumque fundamentum ponere. Sic faciunt omnes, qui ad graviora reconditioraque studia adiungunt animum, cum leviora vix primoribus labris attigerint: quodque in priore consequi scientia debuissent, id se in superiore ludo promittunt velle discere, nec stant promissis. Adhuc vidi nullum, qui Grammaticae indoctus, eam in Humanitatis, Rhetoricae, Philosophiae, Theologiae aliarumque disciplinarum officinis didicerit. Quare, Luca, ne imponas tibi: non consequeris quod cupis.
Lucas.
Heu. At enim nisi audis, parentibus dare me in conspectum non sustineo: effervescent ira, et stomachum in me erumpent.
Gymnasiarcha.
Facesse, tute hoc intrivisti, tibi exedendum est. Commentare, quo pacto illis propitiis et benevolis utare. Mea nihil interest: nec ob tuum incommodum abrogandae videntur commodae leges gymnasii, et aperienda fenestra discipulis ad socordiam.
Iosephus.
Ego, Domine, non audivi omnia a Magistro, in quibus interrogabar.
Gymnasiarcha.
Quid te impedivit?
Iosephus.
Occupationes variae non siverunt me tam frequentem esse in ludo.
Gymnasiarcha.
An tu subducere me istis dictis postulas? Credibile est temetipsum tua voluntate coactum, tibi interdum mandasse negotia non necessaria. Utcunque sit, danda fuit opera, ut etiam illa cognosceres.
Iosephus.
A! A! mi domine Praefecte, sum pauper, vivo alienis sumptibus, et ni ascendero, amisso Maecenate, literis et scholae cogar multam salutem dicere.
Gymnasiarcha.
Contra torrentem niteris. Dedecorabis Maecenatem, si, quod petis, impetrabis. Non enim ille te alendum suscepit, ut nunc in hac, paulo post in illa schola truncus super lignum fessitares, verum ut eruditior semper te ipso effectus, eius postmodum utilitatibus, cum tempus venisset, commodares. Quod si istas ratiunculas probaverimus: haec aut illa non audivi cum explicarentur: Maecenas non me posthac de suo alet: parentes e conspectu suo fugabunt: ex hoc ero diligens: iam multos annos hanc scholam frequentavi: si, inquam, has similesque ineptias pro apte conclusis epichirematis receperimus, iisque permoti, scholam eruditiorem aliquibus patefecerimus, nullum utique in inferioribus relinquemus . Quisnam status erit nostrae provinciae? Quae facies? In me postea culpa omnis transferatur: in me redundet ista calamitas.
Martinus.
Patiare te flecti.
Lucas.
Noli, propter Deum, respuererationes.
Gymnasiarcha.
Immo si fiant, quae vos futura afferitis, ad exemplum proderunt multis, feliciterque sapient, qui malis alienis sapient: et dum similia formidabunt, acrius se studiis involvent. Cur Praeceptorum vestrorum paene assiduae cohortationes, obiurgationes, istorumque malorum, in quae incidistis nunc, praedictiones nihil apud animos vestros unquam valuerunt? Ecce iam pretium fertis ob stultitiam. Aeque autem utile censeo scholis nostris, vos et similem vestri turbam multari hac ignominia, quam aliosvestrum dissimiles, hoc est, industrios et doctos adolescentes cumulari gloria: utraque nimirum re, ut aliqua Respub. continentur. Quocirca desinite, iam conclamatum est: frustra operam conteritis. Auferte vos domum: abscedite hinc: molesti ultra ne sitis: nihil novi de vobis novo aliquo edicto sancietur.
Lucas, Martinus et Iosephus
Dignare misericordia miseros.
Gymnasiarcha.
Cur vos ante vestri ipsorum non miserebat? Quem modo amicum invenietis, cum vobismetipsi hostes extiteritis? Serio sapiunt Phryges.
Lucas.
Si post mensem idoneus fuero, nunquid non permittes me ascendere?
Gymnasiarcha.
Si.
Lucas.
Conabor manibus et pedibus, noctesque et dies obnixe.
Martinus.
Ego etiam laborem ac studium adhibebo.
Gymnasiarcha.
Nimium miris modis mira prodigia, si tu actum reddas uno mense, quod sexennio non reddidisti. Magis istuc lingua percipio dici, quam factis credo fore. Nihilominus, ut ne atrocitatem meam accusare possitis, indulgeo spatium.
Iosephus.
Quoniam ea conditio istis offertur, volo eam quoque accipere.
Gymnasiarcha.
Tui est arbitrii. Sed hoc ante vobis denuncio, non plus gratiae inventuros, quam nuncinvenistis. Praecipiam insuper Magistris, ut deinceps austerius vobiscum agant, et verberibus ad discendum compellant magis quam hactenus: si forte haec ratio ceu a brutis animantibus nonnihil possit extorquere. Trahunt aratrum fortius boves, si fodiantur stimulis: et sub onere ambulant celerius asini, si ipsorum latera identidem percurrantur fustibus. Abite unde huc pedem attulistis, et rebus vestris prospicite. Quin adhuc pauca attendite. Cicadae aestatis tempore cantilenis assiduo sese oblectabant, cum formicae, ut sunt prudentes, ac non incautae futuri bestiolae, ingentem farris acervum populantes, magnis operibus in cavernas cibaria conveherent, quibus per hyemem victitarent. Forte accidit, ut tritici grana terrae humoribus putrescentia cubilibus exportarent, et ad solis radios desiccarent. Praeteriens cicada orat, uti alimoniam sibi dignentur esurienti impertiri. Tum formicae: Quid tu, inquiunt, per aestate agebas? Cur tibi quod ederes non colligebas? Ego vero, subiecit cicada, nam eram otiosa: canebam musice. Hic arridentes formicae responderunt: Si aestate cecinisti, hyeme salta. Atque ita vacuam, ut venerat, inanemque discedere coegerunt. Nunc aestas est dum adolescitis: quando senescetis, hyems erit. Ibi tum iucunde et suaviter fruemini, si quid modo vobis scientiae pepereritis. Quod quia hucusque omisistis, otio autem, ambulationibus, ludis potius tempus transmisistis, cum condiscipuli vestri studiose elaborarint in literis, an non idem illi quod formicae cicadis, poterunt vobis exprobrare? O Luca, o Iosephe, o Martine, qui hac proxima aestate cecinistis, nunc choros ducitote. Haec in pectora vestra demittite, et ad frugem vos recipite. Verbum non addam: quin vos hinc amolimini.
Martinus.
Occisissimus sum omnium qui vivunt hodie usquam gentium.
Iosephus.
Quam nunc ego spem, quam opem, quod consilium capessam? Nullus sum.
Lucas.
Aerumnas Herculis supero aerumnis meis: nec quid me nunc faciam scio. Parum abest, quin me relinquat animus.
Notae
1 EN UNQUAM: id est, unquamne, hoc est, aliquandone? Ut Servius interpretatur ad illos versus eclog. 1.
En unquam patrios longo post tempore fines,
Pauperis et tuguri congestum cespite culmen
Post aliquot mea regna videns mirabor aristas?
Idem poeta per interpositionem divisit eclog. 8,
en erit unquam
Ille dies, mihi cum liceat tua dicere facta?
Plaut, etiam Rud. Quaeso, en unquam hodie licebit mihi loqui? Et Trinum, o pater, en unquam aspiciam te? Terent. Phorm: En unquam cuiquam contumeliosius audistis factam iniuriam?
2 IN PISTRINO MOLERES: Apud maiores nostros (inquit Servius in 1. Aeneid.) molarum non erat usus, frumenta torrebant, et ea in pilas missa pinsebant, et hoc erat genus molendi: unde et pinsores dicti sunt, qui nunc pistores vocantur. Hinc Virg. frugesque receptas, et torrere parant flammis, et frangere saxo. Inventae sunt deinde molae asinariae, quas circumagerentasini: aliae trusatiles, quae hominum manibus versabantur maximo cum labore et lassitudine. Inde coeptum usurpari pistrinum, pro loco molestiarum laborumque pleno, et pro negotio nimium operoso. Terend. And.
Verberibus caesum te in pistrinum Dave dedam usque ad necem,
Ea lege atque omine, ut si te inde exemerim, ego pro te molam.
Plaut. Mostell.
Rus mihi tu obiectas? sane credo Tranio,
Quod te in pistrinum scis actutum tradier.
3 TIMAEUM PLATONIS: Adagium, Platonicis numeris obscurius, quo usus est Cic. lib. 7. ad Att. epist. 13. Plato quippe numeris Pythagoricis suam philosophiam involvit et obscurat, lectorique nebulas seu tenebras ingentes offundit, in dialogo praecipue, qui Timaeus, sive de natura inscribitur, quo nihil obscurius, de quo 2. de finib. cum rerum obscuritas, non verborum facit, ut non intelligatur oratio, qualis est in Timaeo Platonis. Idem Academ. 1. In libris Platonis nihil affirmatur, et in utramque partem multa disseruntur, de omnibus queritur, nihil certi dicitur.
4 DIC QUIBUS IN TERRIS: eclog. 3. Damoetas pastor ex Menalca quaerit in hunc modum.
Dic quibus in terris et eris mihi magnus Apollo,
Tres pateat caeli spatium non amplius ulnas.
Hanc quaestionem cum Menalcas dissolvere non posset, aque difficilem obiecit.
Dic quibus in terris inscripti nomina Regum
Nascuntur flores.
Quem morem et hodie vulgus imitatur in congressibus.
5 TRIUMVIRI: Triumviri, seu ut Plaut. saepe vocat, Tresviri, quidam capitales creabantur, quorum munus in facinorosos et servos ius dicere. Iidem custodiae carceris praefecti erant, ipsorumque interventu de maleficis supplicium sumebatur. Amphit. Quid faciam nunc, si tresviri me in carcerem compegerint? Asin. Nam iam ex hoc loco ibo ego ad tresviros, vestraque ibi nomina, faxo, erunt. Capitis te perdam ego et filiam.
6 ILLI CRITICI: Grammatici qui de scriptoribus et scriptis aliorum, inprimisque poetarum ferrent sententiam, sic appellati sunt. Qualis apud Horatium Metius Tarpa, Quintilius: apud Graecos celebratissimus ille Aristarchus. Horat. epist. 1. lib. 2. Ennius et sapiens, et fortis, et alter Homerus, ut Critici dicunt. Tamen si vocem ipsam spectes, officium Critici male grammaticis finibus includitur: non recte, inquam, ipsa iudicandi facultas atque peritia, quae vis huius vocis est, cum actione confunditur, et κριτικός pro κριτὴς ponitur. Hoc non magis decet fieri, quam pro eodem habere ποιητικὸν et ποιητὴν, εὑρετικὸν et εὑρετὴν, στρατηγικὸν et στρατηγόν.
7 AEACUM, MINOA, RHADAMANTHUM: De his tribus inferorum iudicibus in 6. Aeneid. Legendi mythologi, et maxime Natalis Comes. Propter iustitiam, qua in terris claruerunt, hoc honore donati a Iove finguntur.
8 A DOMINE: ἆ adverbium quiritantis, aut commiserantis est, et per aliquam harum interiectionum redditur, ah, hei, hem. Est cum terrorem et perturbationem declarat, tum valet hem, et eho. Catull. qui eogaudet, prima notione dixit. A te tum miseri, malique fati. Haec idcirco breviter, ne quis insolentia huius particulae deceptus, in Ah, commutandam putaret.
9 HOC SAXUM VOLVO: Sisyphum quod Iovem prodidisset, fabulantur Poetae hac poena apud Orcum in perpetuum cruciari, ut ingens saxum manibus et pedibus connixus et sudans in adversum montem provolvat. Cum autem non longe abest a montis vertice, tum vi quadam valida saxum repellitur, et in planitiem revolvitur, ipseque iterare laborem cogitur. Sisypho ambitiosos comparat Lucretius in 3. his versibus.
Non petere imperium quod inane est, nec datur unquam,
Atque in eo semper durum sufferre laborem:
Hoc est adverso nixantem trudere monte
Saxum, quod tamen a summo iam vertice rursum
Volvitur, et plani raptim petit aequora campi.
Hinc saxum volvere eos dicimus, qui inexhausto, nec tamen utili labore conficiuntur. Terent. Eunucho. Satis diu iam hoc saxum volvo.
10 MULTAM SALUTEM DICERE: Dicendi ratio e graeco fonte profluens, πολλὰ χαίρειν λέγειν. Cic. epist. 33. lib. 7. Ego vero multam salutem et foro dicam et curiae, vivamque tecum multum, et cum communibus nostris amatoribus.
11 Ut ALIQUA RESPUB.: Solonis est, de quo ita Cic. ad Brut. epist. 15. Neque solum ut Solonis dictum usurpem, qui et sapiens unus fuit ex septem, et legum scriptor solus ex septem. Is Rempub. duabus rebus contineri dixit, praemio et poena.
12 SI: Breviloquentia delectatos fuisse Lacones constat. Inde λακωνίζειν λακωνισμός Paucissimis igitur verbis, saepe uno, plurimum sententiae complectebantur. Exempla sint αἴκα, si. Qua voce tantum ad longam Legatorum Philippi orationem responderunt. Praterea cum illis scripsisset Philippus: Si exercitum duxero in Laconicos fines, devastabo vos, etiam rescripserunt, Si. Plutarch. de garrulitate. Item οὖ, cum quaesivisset an ipsum in civitatem essent recepturi. Plutarch. eod. lib. Cum ipsorum agrum ingressus, per literas quaesivisset, vellentne se ut hostem, an ut amicum venire, responderunt, οὐδέτερον, neutrum. Contrarium est βαττολογεῖν, βαττολογία, haec enim loquacitatem et sermonem nimis effusum et prodigum significant.
13 AERUMNAS HERCULIS: Propter tam graves, et omnibus iam, etiam tonsoribus notos labores, eosque non paucos, qui a diversis Poetis sunt descripti. Plaut. Persa.
Qui amans egens ingressus est princeps in amoris vias,
Superavit aerumnis is suis aerumnas Herculis:
Nam cum leone, et cum excetra, cum cervo, cum apro Aetolico,
Cum avibus Stymphalicis, cum Anteo deluctari mavelim,
Quam cum amore.