Progymnasma tricesimum sextum | Progymnasma tricesimum octavum |
Ludendi potestas recusata.
Personae:
Flavius, Aurelius, Iulianus.
Flavius.
Magister iussit nos dare operam lusiunculae: veni Aureli, veni Iuliane, venite sultis ambo.
Aurelius.
Quid hic narrat?
Flavius.
Quod certissimum est, quodque iam ipse ludentium clamor nunciabit tibi.
Iulianus.
Sive ita est ut dicis, sive comminisceris aliquid, non ludo.
Flavius.
Quare?
Iulianus.
Praestat me praelecta repetere, quam lusu bonum tempus perdere.
Aurelius.
Ego inchoavi epistolam: si intermisero, **multo postea difficilius, animo iam distracto, et aptis ad rem propositam cogitationibus tum dissipatis, coepta pertexam.
Flavius.
Ohe, quam parcos temporis habeo condiscipulos? Non alii quoque exhibituri sunt Magistro epistolas? Non debent alii quoque praelecta repetere? Non facere quae vos facitis omnia?
Aurelius.
Apage lusor, ne molestiam nobis exhibeas, foetet tuus sermo nobis.
Iulianus.
Quisque sibi serit, sibi metit.
Flavius.
At Magister iussit ludere.
Iulianus.
Falsum est: volentibus permisit, nolentes nunquam cogit: et scio illum studentes quam lusitantes habere chariores. Ac tu si recte facias, ludum studiis posthabeas.
Flavius.
Si aegrotabitis?
Aurelius.
Te Aesculapium invocabimus.
Flavius.
Interdicerem vobis libris.
Iulianus.
Quamdiu?
Flavius.
Ad sex menses.
Aurelius.
Tum tibi porcus sacrificandus esset.
Flavius.
Qui dum?
Aurelius.
Quia insanires.
Flavius.
Valete, ego ludo.
Iulianus.
Siccine ludum diligis?
Flavius.
Ha, quid ni? At vos immodeste literas.
Notae
1 SULTIS: Particula frequens Comicis. Plaut. Asin. Hoc agite spectatores sultis nunc iam, pro, si vultis. Ita sis, pro, si vis. Adduntur imperandi modo ad eum molliendum, ut alias persaepe addimus, si placet. Fac, si placet, dic, si placet.
2 TE AESCULAPIUM: Hunc Poetae Apollinis et Coronidis filium, medicinae praeficiunt, eumque mortuos etiam in vitam revocasse comminiscuntur, ob quam caussam a Iove percussus sit et exanimatus fulmine. Lege Lilium et Natalem. Arnob. lib. 1. Medicaminum repertor, custos et praeses sanitatis, valetudinis et salutis. Idem lib. 7. Aesculapius salutis dator, valetudinum pessimarum propulsator, prohibitor, et extinctor. De eius metamorphosi Ovidius lib. 15.
3 TIBI PORCUS SACRIFICANDUS: Laribus immolabant porcum insani, quique piaculum aliquod admiserant, et quibus liberorum prole aucta erat familia. Plaut. Menaech.
responde mihi
Adolescens, quibus hic preciis veneunt porci
Sacres, sinceri: nummos hos a me accipe.
Iube te piari de mea pecunia.
Nam ego quidem insanum esse te certo scio.
Et infra. Iube, si sapis, porculum afferri tibi, etc. Iunius lib. 4. cap. 7.