Jump to content

Progymnasmata Latinitatis/62

Unchecked
E Wikisource
Progymnasma sexagesimum secundum
1588

 Progymnasma sexagesimum primum Progymnasma sexagesimum tertium 

Repetitio.

Personae:

Publius, Gaudentius.

Publius.
Conferamus inter nos audita Gaudenti, antequam Magister huc aditum ferat.

Gaudentius.
Non ausim.

Publius.
Quae huic est offusa religio? Qua de caussa non audes, quod ipse Praeceptor si resciscat nos agere, tantum abest ut ulla castigatione afficiat, laudatione etiam prosequetur?

Gaudentius.
Quia fit cum periculo.

Publius.
Quo periculo?

Gaudentius.
Animadversores isti me hoc alias cum alio facientem in gregem fabulantium per summum nefas aliquoties coniecerunt, ut aegre postea, multa nimirum diligentique purgatione usus, constitutum garrulis supplicium evitaverim.

Publius.
Vix adiungere dictis tuis fidem queo.

Gaudentius.
Putas me somnia narrare tibi? Ecquando me cuiuspiam rei tibi falsiloquum reperisti?

Publius.
Nunquam. Sed cur ego non memini istuc accidere?

Gaudentius.
Non semper es praesens in ludo: et te absente potest accidere, quod postmodum vel non credas, vel etiam mireris accidisse.

Publius.
Onus fortasse declinas, et aliud in pectore, aliud in lingua promptum habes.

Gaudentius.
Aliter est, tutiora eligo.

Publius.
Quam tu vereris culpam, ego praestabo. Consuestine solus tecum domi repetere explicationes Magistri?

Gaudentius.
Ut si conceptis verbis id me facturum iurassem.

Publius.
Non mirabor amplius, te nunquam non paratum inveniri, cum iuberis Auctorem exponere.

Gaudentius.
Parum conducibile est audisse Publi, nisi recolas quae audieris: nec proxima tantum, verum longinqua etiam, quaeque ante hebdomadem, ante mensem explicata fuerunt, repetendo iteranda sunt, quoniam Themistoclis aut Carneadis memoria non antecellimus, facileque auditorum obliviscimur.

Publius.
Possesne, non quidem in dies singulos, nam id neutri foret commodum, at festis ac vacationum diebus, cum scilicet otium est a scholis, pauxillum temporis mihi tribuere, meque adiuvare, et communicare mecum hanc meam provinciam?

Gaudentius.
Ut una repetamus, et vicissim quae obscuriora sunt declaremus? Istuc vis?

Publius.
Nempe istuc.

Gaudentius.
Equidem possum, et tua caussa volo. Ventitabis igitur in aedes nostras.

Publius.
Habes musaeum quietum, atque a strepitu remotum?

Gaudentius.
Etiam, ubi nemo nos, ne musca quidem, neve musculus impediat. Sed satis verborum: iaciunt rete piscatores, sileamus.

Notae


1 OFFUSA RELIGIO: De conscientiae scrupulis, ut vulgus loquitur, quo pacto per vocem religio variis modis loquendum nobis esset, ostendimus annotatione quadam in dialog. 1. volum. secund.

2 CONCEPTIS VERBIS IURASSEM: Verbis conceptis iuratur, id est, verbis certa comprehensis formula. Nam concipere comprehendere est. Hoc iusiurandum multo religiosius erat, quam reliqua. Huius generis erat preaiuratio, cum quis ante conceptis verbis iurabat, post quem alter in eadem verba iurans, tantummodo dicebat, idem in me. Plura Turneb. lib. 3. cap. 10.

3 THEMISTOCLIS MEMORIA: Themistocles quidem, cum ei Simonides, aut aliquis alius artem memoria polliceretur, oblivionis, inquit, mallem. Nam memini etiam quae nolo, oblivisci non possum quae volo. Cicer. 2. de finib. De eodem Academ. lib. 2. ibidem de memoria Hortensii et Luculli.