Jump to content

Progymnasmata Latinitatis/63

Unchecked
E Wikisource
Progymnasma sexagesimum tertium
1588

 Progymnasma sexagesimum secundum Progymnasma sexagesimum quartum 

Disputatio.

Personae:

Eucharius, Optatus.

Eucharius.
Si cuipiam vestrum tantum adest fidentiae, prodeat extemplo in medium, ac certamine mecum congrediatur, et vel summis mecum copiis contendat.

Optatus.
Quid tu garris audacule?

Eucharius.
Ad disputandum quemcunque de condiscipulis praesentibus provoco, nemine excepto, ne te ipso quidem, etsi videris esse quantivis pretii.

Optatus.
Quo fretus tam insolenter te iactas?

Eucharius.
Diligentia sola tenes?

Optatus.
Nos igitur hactenus dormivimus, et tu, si caelitibus placet, didicisti omnia, caeteris nihil reliquisti.

Eucharius.
Qui se credit profecisse, surgat, veniat, digladiemur.

Optatus.
Quasi tu sis praecipuus et invictus disputator, ita gloriaris, ventosissime atque confidentissime homuncule.

Eucharius.
Re cupio refelli, non meris negationibus et maledictionibus.

Optatus.
Dolebis intimis sensibus, cum tibi victo ruborem excussero.

Eucharius.
Tu opinione tua deiectus, et a me pudore affectus recedes.

Optatus.
Quo de vis disputemus?

Eucharius.
Hoc tui est arbitratus.

Optatus.
Paratus es in omnibus?

Eucharius.
In omnibus.

Optatus.
De nominum verborumque inflexionibus agamus.

Eucharius.
Ut voles.

Optatus.
Capiamus arbitrum: seu legamus, qui amborum errores totidem punctis notet.

Eucharius.
Ad id iam se Albertus comparat, uti vides.

Optatus.
Euge Alberte, ne somniculose hoc agas: nihil des gratiae.

Eucharius.
Dimitte librum.

Optatus.
Tu quoque abiice tuum.

Eucharius
Nullum habeo.

Optatus.
Suggestorem tibi nullum esse volo.

Eucharius.
Multo minus ego tibi. Egredere de loco tuo, et conside in scamno longo, quod affixum est parieti.

Optatus.
Tu idem facito, sed e regione.

Eucharius.
Licet.

Optatus.
Ne obruas me clamoribus, et spatium iustum ad respondendum concedas.

Eucharius.
Geram me ut par est.

Optatus.
At si te vicero, haud eo contentus ero.

Eucharius.
Quid petes?

Optatus.
Tuum mihi locum cedas oportebit.

Eucharius.
Haud recusem. Tuum, cum meo inferior sit, non postulo: aliud victoriae praemium persolves.

Optatus.
Quale?

Eucharius.
Vel rosariolum tuum.

Optatus.
Etiamne oculum adiecisti?

Eucharius.
Vel pulchram imagunculam: vel globulos aliquot de selectioribus.

Optatus.
Iniqua conditio.

Eucharius.
Quapropter? Locus meus honoratissimus locorum est: ista autem quae abs te exacturus sum, honoris et ornamenti quid afferunt?

Optatus.
Etsi non optima apparet conditio, nihilominus quia fastum hunc tuum retundere discupio, hui, Martem utrinque invadamus. Pone tuas quaestiunculas. Mox vel ad terram ictus corrues: vel praecipitem te fugae mandabis.

Eucharius.
Res tibi erit in angusto.

Notae


1 Hoc dialogo uti poterunt pueri tanquam prooemio quodam concertationum suarum, et his sese verbis ad disputandum provocare. In ipsis autem disputationibus vehementer velim, eas quosdam sordidos loquendi modos vitare: quos cum norint ipsi Praeceptores, non est cur producam.

2 MARTEM UTRINQUE INVADAMUS: Militaribus metaphoris saepe cum venustate utimur, saepe etiam poetice dictum aliquid leporem habet. Ac Martem quidem invadere, nihil est aliud, quam sese mutuo armis invadere, noto illo tropo, quem Grammatici Metonymiam, Cornificius Nominationem dixit lib. 4.