Jump to content

Progymnasmata Latinitatis/65

Unchecked
E Wikisource
Progymnasma sexagesimum quintum
1588

 Progymnasma sexagesimum quartum Progymnasma sexagesimum sextum 

Examen.

Personae:

Adauctus, Olympius.

Adauctus
Examen, id quod nosti, propediem instituendum dies noctesque ante oculos mihi obversatur, penitusque insedit in animo.

Olympius
Eadem res versat et coquit mentem meam. Si huic tam gravi periculo ereptus essem.

Adauctus
Quod iterum iterumque ac saepius per annum non idoneas ob caussas declinavi ludum, id nunquam aeque sensi ut nunc sentio, quantum damni fecerim: quocirca non mediocri in dolore sum.

Olympius
Me pariter absentiae meae, quantumvis non tam frequentis putet, poenitet, piget.

Adauctus
Accedit ad exaggerandam animi aegritudinem, quod divinare non possum, quaenam interrogaturi sint illi quaesitores.

Olympius
Si scires?

Adauctus
Addiscerem ea quam acerrime.

Olympius
Estne aliquis ex omnibus, cui hoc detegere soleant?

Adauctus
Nullus.

Olympius
Moderate igitur feramus commune malum.

Adauctus
Timor item solet obstare ne promam libere et intrepide quae scio: itaque haeret mihi aqua saepe. Hinc pro inscitia ducitur, quae non fuit.

Olympius
Ego, ne ut errans aliquantum sinistre respondeam, nihil quid quam vereor: sed ne ut illiteratus plane illiteratissime respondeam, id vero non mediocriter pertimesco.

Adauctus
Qui te ad illud tremendum et horribile examen praeparas?

Olympius
Quidquid audivi totius anni curriculo, saepius relego, ac repeto expositiones, quantum me adiuvat memoria: in Cicerone, Grammaticis, Christiana Catechesi. ubi quid non intelligo, de condiscipulis doctiorem aliquem interrogo. Ad haec, denuo mando memoriae praecepta pro virili.

Adauctus
Nimium operosus labor est tam multa discere.

Olympius
Operosus, at necessarius omnino.

Adauctus
Certum est tamen non omnia quaesituros.

Olympius
Propterea instructum esse in omnibus convenit, quia quod ipsis lubet interrogant de omnibus, prudenter. Si enim ordine interrogare velint universa, idque de singulis, nimis longum sit, et fastidii plenum. Qui porro quaestioni cuicunque apte respondet, is totam videtur scientiam consecutus.

Adauctus
Non stulte dictum. O si praeteriisset haec turbulentissima tempestas.

Olympius
Subeunda et perferenda est, si optes ascendere.

Adauctus
Tametsi hucusque segregavi a me ignaviam in ista praeparatione, tamen cogor nervos magis contendere, tum ne reiiciar, tum ne de postremis fiam unus: cui rei, praesertim quando est maior ascendentium societas, magna est adiuncta turpitudo et infamia. At enim, nisi examen istuc impendens me adigeret, nunquam studia forent mihi tanti, ut eorum gratia caput affligerem.

Olympius
Non ob examen duntaxat, sed ob futuras quoque praelectiones melius citiusque capiendas audita repetenda et recolenda sunt: ut sic felicius et fructuosius in superiore schola versentur??.

Adauctus
In scriptione haud leve momentum est: ibi barbarismos et soloecismos timeo, malas bestias.

Olympius
Non sine caussa: mordent atrociter.

Adauctus
Ex tempore, sine ullo libro in schola de argumento improviso scribendum.

Olympius
Omnia denique ad exploratam progressum nostrorum cognitionem capiendam instituuntur: ideo reprehensioni affinia nequaquam putanda sunt. Et cum huiuscemodi discrimina in annos recurrant singulos, nec ulla via evitabilia sint, reddamur studiosiores: nunquam vidi diligentes excludi.

Adauctus
Opitulemur alter alteri dum comparamur.

Olympius
Operam meam tibi promitto.

Adauctus
Ego meam promitto vicissim.

Notae


1 SI HUIC TAM GRAVI: Si, interdum optantis est apud Latinos, quamvis sine particula o. Virgil. 6. Aeneid. Si nunc se nobis ille aureus arbore ramus ostendat. Id est, utinam se ostendat. Pers saty. 6. si angulus iste Proximus accedat, qui nunc deformat agellum. Sic Eurip. Hecub. εἴ μοι γένοιτο φθόγγος ἐνβραχιοσι. Si mihi vox esset in brachiis. Utinam brachia mea possent vocem mittere.

2 SOLOECISMUM: barbarismum etsoloecismum negat inveniri apud Graecos idoneos Gellius, qui βάρβαρονet σολοῖκον* dixerint. Nostri quoque antiqui, inquit, soloecum facile, soloecismum haud scio an unquam dixerint. Quod si ita est, neque in Graeco, neque in Latino soloecismus probe dicitur . Vide cap. 20. lib. 5. et lib. 13. cap. 6. Reperitur tamen in 4. Cornificii ad Herennium soloecismus.