Jump to content

Progymnasmata Latinitatis/64

Unchecked
E Wikisource
Progymnasma sexagesimum quartum
1588

 Progymnasma sexagesimum tertium Progymnasma sexagesimum quintum 

Concertatio scriptionis.

Personae:

Gerardus, Octavius, Lambertus.

Gerardus
Magister die ab hinc tertia materiam nobis communem ad scribendum dictavit, cras ante meridiem ostendenda est scriptio. Lambertus suam praedicatione effert, meam vilipendit, quam tamen nondum vidit: ego me inferiorem illo in animum inducere non possum ut existimem. Restat igitur ut te oremus, Octavi, des iudicium, noster arbiter, noster Palaemon sis, et hanc controversiam ex aequo et bono disceptes.

Octavius
Non audeo me in istam contentionem interponere. Non nostrum inter vos tantas componere lites.

Lambertus
Ludens potes, si libeat: siquidem utroque nostrum non paulo es literatior.

Gerardus
Da hoc mutuae familiaritati, sine impetremus.

Octavius
Quid vultis faciam?

Gerardus
Ausculta dum legimus scripta, et quae videbuntur commode dicta, approba, quae vitiose, improba.

Octavius
Fiat ea lege hoc adeo, si neque laudatus superbia, neque reprehensione perstrictus bile intumescat.

Lambertus
Spondeo pro me.

Gerardus
Et ego pro me.

Octavius
Recitet ergo Gerardus principem periodum.

Gerardus
Ex tuo tam diuturno silentio, mi Petre, non levem traho molestiam, cogorque suspicari, ne sorte res aliqua te mihi immutaverit, ut iam non sis, qui adhuc fuisti, hoc est, mei cupidissimus.

Octavius
Legat suum initium Lambertus.

Lambertus
Charissime Ioannes, propter tuum satis longum silentium non parum perturbor, et caussam habeo suspicandi, quod forsitan mutaveris voluntatem ergae me pristinam, nec me, sicut antea, diligas.

Octavius
Pressius Gerardus, et aliquanto nitidius. Ad cetera itote.

Gerardus
Si erro, tu, quae proxima inciderit occasio, eam noli praetermittere quin ad me scribas, et errorem hunc mihi eripias: si id non feceris, ne aegre feras, cum te in posterum in meis inimicis numeravero.

Lambertus
Si me falsum habet isthaec mea suspicio, tu, cum primum licebit, te mihi per literas aperi, et hanc opinionem ex animo meo evelle. Quod si praestare detrectaveris, ne succenseas, si deinceps inimicorum te loco habuero.

Octavius
Uterque haud inepte, et paullo melius Lambertus.

Gerardus
Simus itaque pares hactenus: ceterum aequa manu ex hoc praelio non discedemus.

Lambertus
Planum hoc, et ad victoriam maximi id interest.

Octavius
Ad reliqua procedamus.

Gerardus
Pro mea parte.

Lambertus
Barbarum.

Octavius
Corrige.

Lambertus
Quod ad me attinet.

Octavius
Recte.

Gerardus
Quod ad me attinet, idem sum erga te, quem cognovisti a longo tempore.

Lambertus
Barbarum et hoc.

Gerardus
Qui dicendum erat?

Lambertus
Iam pridem.

Gerardus
Qui tam acutum cernis in meis lapsibus: videbo quos tu Ciceronianismos allaturus sis in medium.

Octavius
Turpe est doctori, aiunt, Lamberte: proinde te circumspicias, caute rem geras.

Lambertus
Haud reprehendissem, nisi me iisdem locis latine locutum certo nossem.

Octavius
Absolve circuitum, seu comprehensionem istam.

Gerardus
Nec me ulla res ab instituta semel, et confirmata inter nos amicitia descisere coget.

Octavius
Lege quod sequitur in tua Lamberte.

Lambertus
Quantum meam personam attingit.

Gerardus
Barbarum.

Lambertus
Quomodo? An non sic loquimur: hoc negotium me attingit?

Gerardus
Hoc et similia dicimus quidem, verum non ideo statim proba est loquendi ratio qua tu uteris: olet merum rus, et est germanismus. Cur non adhibuisti illud: quod ad me attinet?

Lambertus
Credebam hoc quoque Romane dictum.

Octavius
Bene monuit Gerardus.

Lambertus
Idem permaneo in te, quem expertus es tam pridem: nec me ab amore semel suscepto quidpiam aliquando abstrahebit.

Gerardus
Ho, ho, ho, abstrahebit.

Lambertus
Abstrahet, abstrahet. Phuy, non adverteram, obstupesco qui obrepserit.

Octavius
Etiam non advertere vitia, erratum est quoddam scribentium, quos convenit quam oculatissimos esse, et non solum scribere, verum etiam scripturam relegere, bis, ter, quater emendareque studiosissime.

Lambertus
Non tantum est flagitium istuc, quantum si ex inscitia pecces.

Octavius
esto.

Gerardus
Legam clausulam epistolii.

Octavius
Age.

Gerardus
Haec breviter, multis arduisque districtus negotiis exaravi: cum plus otii nactus fuero, et aliquid abs te literarum accepero, id quod vehementer et cupio et spero, longiores mittam. Vale.

Lambertus
Ista conscripsi in magnis laboribus: quando plus mihi vacuitatis contigerit, et tu aliquid responderis, sicut multum desidero et spero, prolixiores a me accipies. Valetudinem tuam cura diligentissime.

Octavius
Servabitis promissa?

Lambertus
Ubique.

Octavius
Tu igitur, Gerarde, ne tibi ut victor placeas: tu Lamberte, ne ut victus excandescas. Quamvis semel iterumque minus latine quaedam inseruerit Gerardus, accuratius tamen epistolam contexuit, et loquitur latinius quam Lambertus. Cede tu priores, cede palmam Gerardo, et iactura huius gloriolae noli ad desperationem abuti, quod esset pusilli et abiecti animi, sed ad laborem ac navitatem, quo tanto plus alias honoris reportes, quando ipsum victorem tuum superaveris.

Lambertus
Tuis consiliis parere certum est.

Gerardus
Io triumphe!

Notae


1 NOSTER ARBITER: Capere et sumere arbitrum dicunt Latini. Est autem iudex petitoris et eius a quo petitur consensus captus, non a Praetore, aut lege datus, aut a Praetore quidem datus, sed non nisi volentibus. Itaque honorarius appellatur, quia honoris caussa totius controversiae arbitrium ei a litigatoribus ultro mandatur et defertur. διαιτητὴς et μεσίτης* a Graecis. SicLamb. in Amphit.

2 NOSTER PALAEMON: eclog. 3. a pastoribus certaturis inter se cantibus sive carminibus, iudex adhibetur et arbiter Palaemon. Fuit item hoc nomine Grammaticus quidam Romae, Tiberio et Claudio Impp. intolerabili arrogantia: quippe qui M. Varronem porcum appellaret, secumque et natas, et interituras literas gloriaretur.

3 NON NOSTRUM INTER VOS: Versiculus Virgilii ex eclog. 3. de cuius distinctione et sensu consulendus est Servius. Nihil tamen impedit, quin totum iungatur, et pro recusatione quadam specie prouerbii adhibeatur, quemadmodum ex auctoribus complura, alia quam ii voluerunt, sententia.

4 PRO MEA PARTE: Si id hac locutione velis, quod Germani, So vil mich belangt barbare loqueris. Sin autem id, quod illi, So vil ich kan und mag. Nach meinem Vermögentum latine loqueris cum Cicerone. Est enim perinde ac si dicas, pro mea virili, pro virili parte mea, pro viribus meis.

5 CEDE PALMAM: Ex Aristotele et Plutarcho tradit Gellius lib. 3. cap. 6. si supra palma lignum ingentia pondera imponas, itaque urgeas, ut magnitudo oneris sustineri non queat, non deorsum palmam cedere, nec intra flecti: sed adversus pondus resurgere, sursumque niti ac recurvari. Propterea in certaminibus palmam signum esse placuit victoriae: quoniam ingenium eiusmodi ligni est, ut urgentibus opprimentibusque non cedat. Palmarium facinus apud Terent. Eunuch. est palma, hoc est, victoria dignum. Cic. pro Rosc. Amer. Alter plurimarum palmarum vetus ac nobilis gladiator habetur.

6 IO TRIUMPHE: Vox militum lauro coronatorum, et imperatorem victorem prosequentium in urbem. Ovid. Trist. 4. eleg. 2.

Tempora Phoebea lauro cingentur, ioque
Miles, io magna voce triumphe canet.

Hanc eandem vocem intellexit I. Metamorph. illis verbis, de lauro loquens.

Tu ducibus latiis aderis, cum laeta triumphum
Vox canet, et longas visent Capitolia pompas.