Progymnasmata Latinitatis/7

E Wikisource
 Progymnasma sextum Progymnasma octavum 

Calami praeparatio.

Personae:

Vedastus, Balthasarus.

Vedastus.
Cum haud invenuste exares elementa, doleo tibi nec chartam esse bonam, nec calamos aptos.

Balthasarus.
Ab his singulis fateor me inopem. Charta nec candida multum, nec firma et plana: sed aspera, scabra, et pilis parvissimis plena: quos cum a calami crena detraho, mora scriptioni affertur: quod si non detraho, scis ipse quales efformentur literae. Sed quod intolerabilius mihi accidit, etiam perfluit: verum haec culpa sit atramenti potius, quod cum esset herispissum valde, aqua nimia effecit dilutissimum et subalbidum. Calamos ad usum accommodare cultello prorsus nescio: et te etiam atque etiam vehementerque rogo, ut hanc rem me doceas, si ipse scias.

Vedastus.
Miseret me tui, qui paene solus ignores, quod condiscipuli tui didicerunt magnam partem.

Balthasarus.
Libera tu me ista ignorantia.

Vedastus.
Ausculta igitur. Anserinae pennae sunt ad scribendum inprimis appositae, iisque plures utimur, ac saepius quam pavonum aut cygnorum: quarum illae nimis sunt durae, hae nimis amplae: quanquam diutius bonae permanent atque anserinae.

Balthasarus.
Teneo.

Vedastus.
Ex his ipsis anserinis meliores iudicantur, quae sunt pellucidae, mediocriter durae, caule longiore, ampliore, firmiore. Quae autem habent caulem brevem, angustum, et sunt admodum durae, ut quae inhaerent extremae alae, non probantur.

Balthasarus.
Iam noverim deligere pennas.

Vedastus.
Ubi delegeris, ita parabis. Rescindes caudam, plumulas utrinque detrahes, scalpelli tergo cavum pennae levigabis, extremum cavi, seu caput rescindes ex utraque parte, antrorsum et retrorsum: hoc modo, ut fiat bifurcata (aspice.) Tantum porro resecabis, quantum latus est vnguis auricularis digiti, et medullam extrahes.

Balthasarus.
Meminero.

Vedastus.
Post haec in dorso crenam facies: id est calamum cuspide cultelli, sive extremo cultello iuste per medium scindes, sic, ut fissio seu incisura diametro dorsi paene aequaliterque respondeat. Tum ubi adhuc aliquantillum deorsum a fronte exsecueris, a dextris et sinistris acuere calamum, et mucronem facere perges: seu aequabis duos illos pediculos, sive cruscula. Nunc me vide, quomodo indita crena utrumque horum absolvam.

Balthasarus.
Observo.

Vedastus.
Rastellum hoc, quem mucronem antea vocavi, temperatae gracilitatis esse debet, de quo quanto plus abscideris, tanto habebis calamum obtusiorem, et grandioribus notis ducendis aptiore: dextera tamen pars, in quam calamus dum scribimus incumbit, sit aliquanto altior sinistra, quod discrimen adeo sit minutum, vix ut perspiciatur. Age experiamur hunc nostrum. Accipe, vide an placeat. Quare sic eum capis?

Balthasarus.
Sic assuevi.

Vedastus.
Tene pollice, et medio digito, molliterque superpone indicem, sic: ita minus vacillabit manus, et firmius eam charte imprimes. Sit autem brachium usque ad cubitum liberum dum scribis, et pondere suo tabule seu pluteo innitatur, tota autem manus auriculari. Intuere me scribentem.

Balthasarus.
Imitabor te ad unguem, et quibuscunque officiis potero, tuam erga me humanitatem aut obruam, aut exaequabo.

Notae


1 PARVISSIMIS: Hoc superlativo semel, iterum, ac tertium usus est Lucret. lib. 1.

Praterea nisi erit minimum, parvissima quaque
Corpora constabunt ex partibus infinitis.

Usus etiam Varro, libris de re rust.

2 A CALAMI CRENA: Subtilem illam, et parvam sectionem in dorso calami, quo is atramentum remittat, similitudine quadam *?*enam vocemus licet. Nam extremum sagittae, cui nervus inseritur*, et summa arcus cornua, quibus extrema nervi *?*ptantur, crenae dicuntur a sectionibus et incisuris. Et crenata* quaedam herbarum folia. Nosse porro quae charta proba, quae non proba: quomodo recte apparetur calamus scriptorius, et quae sint eius genera: quae ratione excellens coquatur atramentum: quis sit modus venuste literas figurandi: quae studiosorum denique instrumenta ad usum commodiora, haec, inquam, et similia nosse haud indecorum est adolescentibus iis, qui ad artes ingenuas omne suum studium contulerunt. Est etiam ratio de iis rebus pure ac proprie loquendi paucis nota: quandoquidem et simplices earum voces, et coniunctionem plurimi penitus ignorant. Quorum ignorantiae toto hoc volumine conabimur succurrere. Sciendum nihilominus, in talibus circuitionem, metaphoram, catechresin esse necessarias.

3 AURICULARIS DIGITI: Habent suae cognomenta digiti utriusvis manus, quorum satis est manifesta significatio. Lege nihilominus Isidorum lib. 11. cap. 1. et Torrent. in Sueton. Aug. cap. 80. qui cur indicem dexterae manus digitum salutarem nominet, caussam adhuc nescire me fateor. Sed quare is qui minimo, sive auriculari est proximus annularis dicatur, seu potius quamobrem annulo decoretur (nam inde adeptus est id nomen) caussam explicant Gell. lib. 10. cap. 10. Macrob. lib. 7. cap. 13.