Jump to content

Progymnasmata Latinitatis/8

Unchecked
E Wikisource
 Progymnasma septimum Progymnasma nonum 

Elementorum conformatio.

Personae:

Iosias, Exuperius.

Iosias.
O scitissimum archetypon, o speciosissimas literas, o illecebras. Divina, quod aiunt, virgula adeptus es hanc elegantiam. Sed unde?

Exuperius.
Meus germanus patris iussu manu sua mihi confecit.

Iosias.
Ubi porro ipse didicit ductus hosce bellissimos?

Exuperius.
Semper huius artificii cupidus fuit, et in quendam magistrum anno proximo superiore incidit, qui Latinas, Graecas, Germanicas figurabat excellentissime.

Iosias.
Exemplar et prototypon quoddam mihi quoque datum est muneri ab amico: verum prae tuo sordet. En.

Exuperius.
Quare contemnis? Si ad istum modum ac formam effinxeris elementa, uti in hac tua papyro efficta conspiciuntur, iudicabo te oleum non perdidisse.

Iosias.
Atqui optimae imitandi cupido assidue versat animum meum.

Exuperius.
Atqui hic non quaeritur optimum.

Iosias.
Laudatur tamen.

Exuperius.
Non nego.

Iosias.
Ostende sis mihi tuam manum.

Exuperius.
Ecce.

Iosias.
Quasdam formas propemodum perfecte: quasdam non assequeris, quod pace dixerim tua.

Exuperius.
Paulatim, et consuetudine imitandi assequar.

Iosias.
Pro quam decentia f. quam decora p. q. et omnes denique caudatas literas facit ille frater tuus?

Exuperius.
Quid notas grandiores? Nonne amas?

Iosias.
Mirifice.

Exuperius.
Aspice A. vide D. et M. tanquam si ex typis aeneis in chartam essent impressae.

Iosias.
Ipsa vero quae alphabeto subiecta est scriptura, quam ad lineam rectam sine linea directis versibus? Quam aequalibus sursum ac deorsum elemetis? Unum te volo.

Exuperius.
Vel decem.

Iosias.
Nonne tibi praecepta dat formandi, et lapsus corrigit?

Exuperius.
Certe: et nonnunquam sua manu meam, tenentem calamum comprehendit, atque alienis digitis, rem peragit, ut ego figuris probe conficiendis hac ratione assuescam.

Iosias.
Inires a me non vulgarem gratiam, si exemplum a fratre mihi curares.

Exuperius.
Difficulter inducam. Nihilominus quoniam te tanto studio pulchre exarandorum characterum ardere animadverto, curabo, ut voti compos fias.

Iosias.
Quotum intra diem polliceris daturum in manus?

Exuperius.
Intra quartum.

Iosias.
Perlubenter gratissimum hoc donum tamdiu expectabo, cogitaboque interim quo te honorario remunerer.

Exuperius.
Sic habeto, me gratuito hoc operis non esse facturum.

Notae


1 TUAM MANUM: Dicta est manus, ut vult Isid. quod sit totius corporis munus. Ipsa enim cibum ori ministrat, ipsa operatur omnia atque dispensat: per eam accipimus et damus. lib. 11. cap. 1. Sunt autem notiones huius vocis diversae, quae ut modo recenseantur, non est necesse, Tantum hoc breviter monendum, capi pro figura ipsa literarum, quas alii aliter, et quidam pulchrius, alii deformius ducere solemus. Sic vero Ciceronis exemplo loquemur. Hoc est aliena manu, mea, tua, sua manu, subaudi, scriptum. Haec est librarii, Petri, mea, tua manus. Amo te de ista manu, seu, amo manum tuam. Scripsi istuc mea manu, non, propria manu.

2 ET CONSUETUDINE IMITANDI ASSEQUAR: Quid ni tantillam rem assiduitate et diligentia consequamur, quando vel difficillima, et vix sperabilia non aliter consequimur? De quodicerem, nisi id aliis locis arbitrarer fieri posse commodius. Nunc, quoniam proximum est nomina scribere, postquam literas coeperit effingere puer, auscultemus Quintil. illumque hanc operam in vulgaribus, et forte occurrentibus perdere ne sinamus. Plura dialogo sequenti.