Jump to content

Progymnasmata Latinitatis/73

Unchecked
E Wikisource
Progymnasma septuagesimum tertium
1588

 Progymnasma septuagesimum secundum Progymnasma septuagesimum quartum 

Graecae literae.

Personae:

Dorotheus, Matthias.

Dorotheus
Quid libri manu geris?

Matthias
Nicolai Clenardi institutiones linguae graecae: quae lamentariae mihi sunt, neque eas fere intueor, quin propemodum illachrymer: certe quidem suspiro.

Dorotheus
Hui egregium virum, et immortali virtute praeditum. Num spicula vibrant quibus te convulnerent?

Matthias
Telis non aspectabilibus sauciant pectus meum: quin cerebrum mihi excutiunt.

Dorotheus
Qui istuc fieri potest?

Matthias
Fieri sentio, et excrucior.

Dorotheus
Quaeso, quid tu hominis es? Abhorres nimio opere a lingua Graeca: hoc illud est, haec illa sunt suspiria.

Matthias
Non Pythium magis verum est responsum, quam quod dixisti. Etiam, abhorreo.

Dorotheus
Et quibus tandem superatus rationibus? Ne occultaveris.

Matthias
Ob inexplicabiles, immensas, infinitasque difficultates, quae me potissimum impediunt, et deterrent ab hoc studio. Myriades contractionum in nominibus et verbis, in totidem partes distrahunt animum meum. Tot sunt declinationes, tot coniugationes, tot anomala, quot Athenis noctuae. Quis vel abundantissimus otio ista penitus memoria comprehenderit?

Dorotheus
Praeclare, Terentius opinor: Nulla est tam facilis res, quin difficilis fiet, quam invitus facias. Contra Mantuanus Homerus: Labor improbus omnia vincit. Et alius. Amanti nihil difficile. Tuum ingenium, quod apparet, non capitur, non oblectatur hac principe, et regina linguarum: ea re invitus, et quod proximum est, minore cum diligentia, nulla cum navitate ad hasce praeceptiones discendas incumbis. Haec una res difficultatem exaggerat, ubi est aliqua difficultas: ubi autem nulla est, ibi eam progignit: sicuti ex altera parte, amor et desiderium rei alicuius adipiscendae efficiunt, ut quamvis onerosus magnusque labor, aut perparum, aut minime sentiatur.

Matthias
Tu si hic sis, aliter sentias. Scienti ac perito non videtur laboriosa scientia. Iam tu haec ligurivisti et concoxisti, in quibus ego tam sudo, quam si molares effoderem.

Dorotheus
Fatebor candide, per somnum et iocum haec disci non posse: veruntamen minui, vel potius minus sentiri aio laborem, si generosa discendi cupiditas affuerit, quae frigidam suffundat.

Matthias
Tam fatuum et delirum non invenies, qui nolit graece nosse.

Dorotheus
Cum de voluntate loquor, non illam omnino desidem, et operum solutam intelligi postulo, qua cupiunt quidam pecuniam facere, et amplificari patrimonia, cum vacui negotiis domi sedeant: qua honoribus augeri, cum honore nihil dignum moliantur: qua eruditione praestare, cum se erudiendos nulli magistro dedant. Perquam insipienter vult, qui sic vult. Atque ut hoc tibi largiar, magnam inesse in praeceptionibus difficultatem, tamen istuc ipsum cum multis praecellentibus rebus iis commune est, de quibus dictitare illud solemus: difficilia quae pulchra.

Matthias
Haud dicam dolo: labore et studio me tantum non eneco, nec tantillo magis inhaerescunt in mente mea illi canones.

Dorotheus
Non pauci affirmant se hoc facere, nec faciunt.

Matthias
Quomodo?

Dorotheus
Quia cum studium a M. Tullio brevi ac circumscripta definitione explicetur his verbis: est vehemens et assidua ad aliquam rem applicata magna cum voluntate occupatio: ipsi aut non vehementer, aut non assidue, aut si utrumque, non adeo magna cum voluntate occupationem ad Graecas literas applicant. Tu tacitus temet interroga, te excute, tecum considera, num ita te geras. Si geris: Nisi bardus et truncus, stipes, caudex sis, praeterque figuram hominis nihil habeas, utique addisces Graecam grammaticen.

Matthias
A tempore subsecare nihil possum, quod dem Graecis quotidie.

Dorotheus
An tu non potes minimum semihoram tribuere?

Matthias
Latina hoc quidquid est temporis sibi quoque vendicant.

Dorotheus
Attende paulisper animum.

Matthias
Do tibi operam, loquere.

Dorotheus
Si nostrorum studiorum praesides ac moderatores vidissent non sufficere nobis ordinarium tempus ad graeca cum latinis coniungenda, nunquam in catalogis librorum explicandorum, qui quotquot annis describuntur formis aeneis, et luci committuntur, ullum auctorem libellumve graecum nominassent: nec Magistri, homines considerati et prudentes, hoc pensum a nobis exigerent.

Matthias
Sophisma et captio ista tua nil me conturbat: tu si quid es facturus, firmiora argumenta conquiras necesse est. Ambo curare non possum.

Dorotheus
Tu vero potes, et poteris si voles. Aliorum exempla, quos audisti et vidisti utrumque studium persequi, tibi persuadeant.

Matthias
Abundant ingeniis.

Dorotheus
Do hoc de aliquibus: voluntate quidem pollent ac diligentia, nec adeo sunt imbelles ut tu.

Matthias
Postquam equis remisque contendero, non consequar tamen consummatam grammaticae notitiam. Sic ego operam, parentes sumptum perdiderint.

Dorotheus
Desperatio quoque est mater ignaviae, ac plurimos pessundedit. Extermina hanc pestem literariam ex animo tuo, speraque te adepturum omnia.

Spes alit agricolas, spes sulcis credit aratis
Semina, quae magno foenore reddat ager.

Ferrum assiduitate usus atteritur: et quid ferro durius? Aquae guttae cavant marmor: et quid aqua mollius? Marmore solidius? Qui ergo assiduo impensa cura, perpetuatumque studium doctiorem te non reddat, minus licet valentem ingenio, quo antestas compluribus?

Matthias
Quae, per Deum, est tanta et tam fatalis huius transmarinae linguae necessitas?

Dorotheus
Multiplex et praecipua. Ea,(ne longum faciam) ut sine eius cognitione manca et mutila sit omnis doctrina: et qui eius expertes sunt, ii nec latine quidem scripta penitus percipiant.

Matthias
Paradoxa mihi narras. Doctissimos viros habeo nominare, et te nouisse multos arbitror, qui alphabetum non teneant, et graecam legere vocem, cum occurrit aliqua, nesciant funditus. Sunt qui in commentariis a se editis ita loquantur: graecum est, non legitur. Item: graecum hoc, totum omitte. Isti profecto existimationis suae non ideo iacturam faciunt, quia πμὴ et ἄνθρωπος* quid velint, aut qua ratione per casus inflectantur, nesciant: et suarum artium alumnos citra damnum istiusmodi otiosorum delectamenta negligere posse pro certo credunt.

Dorotheus
Bona verba. Commemini hac ipsa de re audire e Praeceptore meo: ceterum ego tantus adhuc non sum, ut fusius hoc de argumento mihi agendum putem. Cum legimus quae ab eruditis de huius linguae laudibus prodita sunt ad posteritatem, tumrationibus firmissimis, et bene multis demonstrari cernimus, quam sit ad omnem disciplinam utilis et necessaria graecarum literarum cognitio: id nos credere oportet tantisper, dum reipsa experiamur: quemadmodum morbis impediti credunt medicis, ad sanitatem bonitatemque valetudinis profuturam sibi potionem, et alia quae ab iisdem dantur pharmaca atque antidota.

Matthias
Sed Clenardus iste perturbatus atque confusus est, et meo quidem animo docendi viam ac methodum nullam videtur custodivisse.

Dorotheus
Hoc ipsum consensu iudicaverunt quidam docti homines: quocirca, quod in rem communem esset adolescentum, in ordinem certum ac facilem eius praecepta redegerunt. Eum librum in Galliis editum commercare: de tuis condiscipulis sunt qui paraverunt.

Matthias
Ante vesperam adibo ad tabernam librariam, empturus librum, quantovis pretio steterit. Abs te autem maximopere pro nostra summa coniunctione, tuaque humanitate peto et quaeso, si quando te interrogavero, ne deneges mihi operam, et hoc addas ad tua in me officia: statui enim fervidius discere.

Dorotheus
De me sic tibi promitto atque confirmo: nihil cum malim, quam te graece vel optime nosse, non detrectaturum tua caussa pusillum hunc laborem. Tu modo fac animo erecto constantique sis, et cave unquam in consilium desperationem adhibeas.

Matthias
Ero, ita me amabit fides: et hoc tuo facto ad eam quam erga te habui voluntatem, magnus cumulus accedet, contraque omnia me, quae potero, in te studia et officia collaturum polliceor.

Notae


1 MANTUANUS HOMERUS: Aliquot epithetae Virgili ab optimis auctoribus ipsi tributa afferamus: quo in promptu sint studiosis. Alex. Severus Imper. Platonem poetarum vocabat. Plin. celeberrimum auctorem. Velleius, principem carminum. Marcellinus, eminentissimum vatem. Seneca, vatem maximum. Macrobius, Homericae perfectionis per omnia imitatorem. Idem Mantuanum Homerum. Fabius, auctorem eminentissimum. Augustinus, poetam maximum, omniumque praeclarissimum. Quidam Iovem poetarum latinorum.

2 NON VIDETUR LABORIOSA: Plures sunt verbi huius notiones. Homo laboriosus est, quem Graeci dicunt φιλόπονον, nos industrium. Item is, qui molestia aliqua impeditus est, ex qua sese explicare nequit. Res etiam laboriosa dicitur, in quam multus impendendus est labor. Catull. Chartas doctas et laboriosas vocavit, magna diligentia studioque elaboratas. Secundam notionem confirmat illud ex Miloniana. Quid enim nobis duobus, Iudices, laboriosius? Quid magis exercitum dici potest? Qui spe amplissimorum praemiorum ad Rempub. adducti, metu crudelissimorum exitiorum carere non possumus. Prima tam est manifesta, ut confirmationis ac testimonii nullius egeat. Est ergo hoc verbum de illorum ordine, quae agendi patiendique vim habent, seu in utramque partem significatione reciproca et adversa dicuntur: ut formidolosus, invidiosus, suspiciosus, ambitiosus, gratiosus, infestus , metus, iniuria, nescius, ignarus, et c. Gell. lib. 9. cap. 12. Huc etiam pertinet nobilis: dicimus quippe nobilis poeta, nobilis latro.

3 DOMI SEDEANT: Sedere significat interdum negligenter se gerere, pigrum, otiosum, ignavo animo esse, ut apud graecos καθῆναι*. Cic. in Pison. An potest ulla esse excusatio, non dicam male sentienti: sed sedenti, cunctanti, dormienti, in maximo Reip. motu Consuli? Virg. 3. Georg. Et meliora deos sedet omina poscens. Sic desidere, pro remisso animo esse. Sueton. in Iulio. Vict. lib. 16. cap. 20. et Torrent. in Sueton. Eandem vim habere apud Tullium verbum, iacere, notavit alicubi Manut, in eiusdem epist.

4 QUOTQUOT ANNIS: M. Varronem saepius dicere, quotquot annis, quotquot mensibus, cum singulis annis, singulis mensibus sine intermissione signficare vult, animadvertit, et in eo sinistrorum correctorum errorem correxit Victor. libr. 9. cap. 22.

5 FERRUM ASSIDUITATE: Plutarch. de libr. educand. Multarum rerum contemplatione addiscere possis, quantum efficacitatis habeat industria atque labor. Nam et aqua guttatim lapsa lapidem cavat: et ferrum atque aes manuum contrectatione atteruntur: et rotas curruum magno labore curvatas nullo possis conatu in pristinam restituere rectitudinem. Et quae sequuntur. Seneca item epist. 50. Nihil est quod non expugnat pertinax opera, et intenta ac diligens cura. Robora in rectum quamvis flexa revocabis, curvatas trabes calor explicat, et aliter nata in id finguntur, quod usus noster exigit. Quanto facilius animus accipit formam, flexibilis, et omni humore obsequentior? Quint. lib. 1. cap. 1. Praestat ingenio alius alium. Concedo: sed ut plus efficiat aut minus. Non tamen reperitur, qui sit studio nihil consecutus.

6 AQUAE GUTTAE CAVANT MARMOR: Lucret. lib. 1. Stillicidi casus lapidem cavat. Idem lib. 4.

Nonne vides etiam guttas in saxa cadentes
Humoris longo in spatio pertundere saxa?

Rei parvae et humili magna est in hisce duobus versibus quaesita dignitas. Quos cum illo sane abiecto et plebeio, qui falso Nasoni tribuitur, comparat Victorius.

Gutta cavat lapidem, non vi, sed saepe cadendo.

Propert.

Quid magis est durum ferro, quid mollius unda? Dura tamen molli saxa cavantur aqua.

Idem lib. 2.

Sed tamen obscura teritur rubigine mucro
Ferreus, et parvo saepe liquore silex.

7 BONA VERBA: Quem sensum contineant ista, bona verba, et bona dicere, explanat Nannius lib. 1.