Jump to content

Progymnasmata Latinitatis/74

Unchecked
E Wikisource
Progymnasma septuagesimum quartum
1588

 Progymnasma septuagesimum tertium Progymnasma septuagesimum quintum 

Bibliotheca.

Personae:

Antonius, Cyrillus.

Antonius
Ubi tu aut moratus, aut vagatus es tamdiu?

Cyrillus
Apud patruum erat quod transactum redderem negotium.

Antonius
Quid narras? quodnam negotium?

Cyrillus
Tua nihil refert: quare desine percunctari.

Antonius
Difficillimum creditu: propter negotium, ut dictitas, dimidiatum pene diem illic te haesisse.

Cyrillus
Propter aliud etiam.

Antonius
Parcam exquirere, quid fuerit illud aliud: si ultro aperueris, non invite auscultaverim.

Cyrillus
Bibliothecam maxima impensa, libris multis, variis, optimis refertissimam, locupletissimamque confecit.

Antonius
Quid hoc autem ad te?

Cyrillus
Quid ad me? O Antoni.

Antonius
Etiam, quid ad te attinet, si ille bibliothecam comparavit? An tu idcirco eam es adepturus?

Cyrillus
Adipiscar si vixero.

Antonius
Iam volo mihi pandas hoc mysterium.

Cyrillus
Audacter proloquar. Cum defunctus essem mandato, quod a patre acceperam, et rem absoluissem ut optaveram: adesdum Cyrille mi, insit meus patruus, paucis te volo: manuque apprehensum in conclave perducit, bene amplum, lucidum, abunde instructum et ornatum.

Antonius
Lubido est porro audire: iucundum aliquid magnumque consequetur.

Cyrillus
Magis id dices, si audieris.

Antonius
Ergo narra.

Cyrillus
Visebantur ibi in ordines dispositi libri per conclavis latera: unumquodque habebat octuplicem seriem: maioribus ascendendo minores semper magnitudine ac mole succedebant, cum ipsa quidem receptacula seu loculamenta essent libris proportione intervallorum respondentia.

Antonius
Quam multos divinas fuisse?

Cyrillus
Minimum tria millia.

Antonius
Non aspernandus numerus.

Cyrillus
Plurimi insuper in acervo soluti et rudes ex officina iacebant. Caeteri diligenter admodum compacti: alii tegumentis seu involucris erant ex albo corio, alii nigro, aliirubro: quidam membrana candida, et arida modo pumice polita tegebantur. Nonnullis, praesertim grandioribus, per quatuor utriusque frontis angulos ex orichalco bullae umbilicatae cernebantur affixae. Claudebantur hi uncis aeneis (clausuras vulgo vocant) illi loris sericis, alii coriaceis.

Antonius
Quod genus scriptores?

Cyrillus
Omne genus. Nam etsi patruus Iuris civilis scientiam profitetur, attamen non in politiores duntaxat literas praeterea, verumetiam in Philosophiam, Medicinam, et aliquantum in Theologiam studium tradidit. In Rhetoricis et Dialecticis excellit. Graecae linguae iam inde a prima adolescentia se perstudiosum extitisse affirmare solitus est: quam interdum serio quidem et ex animo, sed suaui cum lepore promittit se mihi sponsam cum lautissima dote relicturum,

Omnes quae mecum meritis pro talibus annos
Exigat, et pulchra faciat me prole parentem:

hos enim simul de poetarum Latinorum Platone versiculos recitat. Non fugit prudentissimum virum, me eandem hanc efflictim deperire. Ergo quia omnem doctrinam liberalem combibit, et opibus praeditus est, hinc tanquam cornucopiae librorum possidet. Nec illi confuse locati: verum dispertiti in ordines certos visuntur: hic ad hanc, illic ad aliam disciplinam pertinentes. Ad unumquemque vero ordinem porrectioribus elementis, seu literis cubitum longis, ut iocatur Plantus, praescripta pendent lemmata: THEOLOGI, PHILOSOPHI, IURECONSULTI, ORATORES et HISTORICI, PHILOLOGI, POETAE, GRAMMATICI. Adhaec quisque nomen suum in tergo gerit: terga enim ostendunt intrantibus et aspicientibus, ut nullo negotio quod quaeris invenias. Omnia deinde tam nitida et munda, ut in primis obstupefactus, in paradisum (ut nostriloquuntur) te iures introgressum.

Antonius
Per quem haec curat? Nam ipse, credo, hanc molestiam non subierit.

Cyrillus
Puerum mercede conduxit, promptum et impigrum, qui in singulos dies certa ac praestituta hora pulverem de libris deverrit, cumque opus est, conclave scopis purgat, et turbata ac disiecta quae sunt, rursum componit.

Antonius
Quid ibi est extra libros?

Cyrillus
Mensa cooperta tapete viridi laneo, pluteus, clepsydra, caeteraque supellex in literas sese abdentium. Adde monumenta nonnulla antiquitatis, ut statuas parvas marmoreas, perquam artificiosas, ut veterum Imperatorum nummos argenteos, ut illustrium pictorum tabellas, ut mathematica instrumenta et musica.

Antonius
Quid postquam tibi demonstravit haec omnia?

Cyrillus
Iuvat meminisse. Complexus me: Tua haec erunt uniuersa, Cyrille charissime, si colueris studia literarum, ut instituisti, naviter: et quam exspectationem tui concitasti, eam sustinuetis. Nulla mihi uxor est, ut vides, nullus haeres: te harum, quantaecunque sint, copiarum mearum haeredem ex asse testamento scribam nominatim. Noli quaerere: ita sum hac tam singulari ac divina promissione affectus, ut ebrius laetitia nescirem ubi consisterem.

Antonius
Tam valde hoc facto delectatum esse te non miror, nihil enim potuit fieri amantius, nihil dulcius.

Cyrillus
Gratias contra agebam immortales, pollicebar monte saureos.

Antonius
Heu, cur ego quoque talem patruum sortitus non sum? Ut nimium longe meis tuae fortunae praecedunt?

Cyrillus
Non cuivis homini contingit adire Corinthum.

Notae


1 Adversum eos, qui maximis impensis ingentem librorum multitudinem comparant, quibus non tam utantur quam glorientur, lege quae sunt apud Senecam, cap. 9. de tranquillit, animi. Quo mihi, inquit, innumerabiles libros, et bibliothecas, quarum dominus vix tota vita sua indices perlegit? Onerat discentem turba, non instruit: multoque satius est, paucis te auctoribus tradere, quam errare permultos. Quadraginta millia librorum Alexandria arserunt, pulcherrimum regiae opulentia monumentum. Alius laudaverit, sicut Livius, qui elegantiae regum curaque egregium id opus ait fuisse. Non fuit elegantia illud aut cura, sed studiosa luxuria, etc.

2 RECEPTACULA SEU LOCULAMENTA: Posteriore voce appellat Seneca illos quasi cancellos, per quos libri in bibliothecis disponuntur. Cic. ad Att. lib. 4. epist. 18. pegmata vocat: quanquam et aliud eodem loco significare potest. Vide Manut. Epistola vero 4. libr. 4. cum inquit: offendes designationem Tirannionis mirificam meorum librorum, intelligit eorum dispositionem, collocationem, descriptionem, et distributionem suo cuiusque loco. Argumento locus est epistolae 8. non longe a principio. Posteaquam vero Tirannio mihi libros disposuit, et c. Lamb. annot. Sittybos in extremo epist. 5. lib. 4. Manut. interpretatur membranulas, quarum integumento libri a pulveris temporisque iniuria diutius integri conservantur.

3 IN RHETORICIS ET DIALECTICIS: In musicis, in dialecticis, arithmeticis, grammaticis malebant dicere veteres, quam in musica, seu, in arte musica, in arte dialectica. Cic. 1. de Orat. in musicis numeri, voces, et modi, et lib. 4. Ad Att. epist. 16. musicis eruditos. Terent. Eunuch. Fac periculum in musicis. Cic. ad Att. lib. 12. hominem remotum a dialecticis, in arithmeticis exercitatum. Et 1. de natur. Deor. Tantos progressus habebat in Stoicis. Obseruavit Manut.

4 MIHI SPONSAM CUM LAUTISSIMA: Ciceronem quoque delectavit audacior ista metaphora. Nam ad Atticum lib. 1. epist. 8. sic ait. Bibliothecam tuam cave cuiquam despondeas, quamvis acrem amatorem inveneris. Nam ego omnes meas vindemiolas eo reservo, ut illud subsidium senectuti parem. Et epist. sequenti apertius. Libros vero tuos cave cuiquam tradas: nobis eos, quemadmodum scribis, conserva. lib. 3. Libros tuos conserva, etc.

5 ILLUSTRIUM PICTORUM TABELLAS: Imagines doctorum, clarorumque hominum in bibliothecis collocabant. Cicero ad Att. lib. 4. epist. 9. Maloque in illa tua sedecula, quam habes sub imagine Aristotelis sedere, quam in istorum sella curuli.

6 HAEREDEM EX ASSE: De divisione assis in 12. partes lege Alex. ab Alex. lib. 1. cap. 1. As interdum significat nummum areum, qui sit decima pars denarii: denarius autemest octava pars aurei Rhenensis, seu daleri, significat, inquam, nummum minimi precii. Hinc prouerb. Ne assis quidem. Catull.

Rumoresque senum severiorum
Omnes unius aestimemus assis.

Id est, penitus contemnamus. Ad assem perdere dixit Horat. universae pecuniae iacturam indicare volens.