Jump to content

Progymnasmata Latinitatis/77

Unchecked
E Wikisource
Progymnasma septuagesimum septimum
1588

 Progymnasma septuagesimum sextum Progymnasma septuagesimum octavum 

Praeceptores.

Personae:

Rufinus, Serenus, Florentinus.

Rufinus
Quotus annus volvitur, Serene, cum limina ludi nobiscum calefacis?

Serenus
Iam octavus instat. Vos, quamdiu frequentastis gymnasium?

Florentinus
Ego annis septem.

Rufinus
Nec pluribus, nec paucioribus ego. Quis autem qualisve fuit, quem primum es adeptus in patria tua didascalum?

Serenus
Nomen erat viro: illi** nomen erat: iam iam versabatur mihi in labris primoribus: ab aspiratione inchoatur.

Rufinus
Hieronymus?

Serenus
Non est.

Rufinus
Hieremias?

Serenus
Non est.

Rufinus
Hilarius?

Serenus
Non est.

Rufinus
Henricus?

Serenus
Hem iste est: satis intra labra atque dentes iacuit. Henricus ergo audiebat: cui indigenae a promissa ad pectus, et rufa barba, aenobarbo postea cognomentum indidere.

Florentinus
Cuias erat? Germanus, Belga, Italus?

Serenus
Germanus: et, quod quasi per nebulam recordor, Misnensis: illa enim dialecto loquebatur: mollissima nimirum ac suavissima, qualem testatur harum rerum periti fuisse linguam Ionum quondam inter Graecos.

Rufinus
Ubi sita est tua patria?

Serenus
Continens est cum terra Misnia. Pergam ut exorsus sum de illo Magistro dicere.

Florentinus
Si molestum non est.

Serenus
Statura eius iusta longior: vultus placidus et mitis. Deduxit domum non multo post, quam inivit docendi provinciam, praedivitem viduam: etenim in nostra regione ludi moderatores sunt feliciores quam alibi, quando perfacile bene dotatas uxores inveniunt. Interpretor hoc dari literarum scientiae a civibus nostris, et in parte beatitudinis numerari a foeminis, coniunctam esse cum erudito homine.

Florentinus
Quemadmodum Henricus ille puerum te tractabat?

Serenus
Primis** mensibus amanter, et perhumaniter, postmodum asperius et austerius, ut mihi tum videbatur.

Rufinus
Cur ita?

Serenus
Audies. Sodales mihi erant pueruli coaevi tres, civium primariorum filii: cum iis me separatim in humili scamno collocabat: eramus siquidem omnes pusilli ac teneri. Quoties autem ingrediebatur scholam, toties fere nos ipsum** propter adeo prolixam barbam nonnihil timentes (ut illa aetas metum in se concipit facillime) placidissimis oculis aspectare, et capita nostra manu demulcere saepicule, insuper singulis aut aridas ficus, aut in cucullis coriandri grana, et amygdala saccharo obducta porrigere, hortarique nos suaviter subridendo, et multa pollicendo, ut disceremus alacriter.

Rufinus
O dignum statua Praeceptorem, et cui victus publice in Prytaneo praebeatur.

Serenus
Dissimulabat praeterea, si interdum confabulantes cerneret. Scholis finitis, domum suam, quae in proximo erat, aliquando secum abductos, privatim docebat: et nunc vuis** passulis, nunc scriblitis donatos dimittebat.

Florentinus
Aureum praeceptorem narras. Nunquamne vero te cecidit?

Serenus
Usque hodie tangit animum memoria illius nefasti diei. Cum male legerem libellum Germanicum, haesitaremque ad tertium aut quartum quodque verbum, ille me obiurgare, ego haerere, pallere, tremere. Cum autem perperam legendi haesitandique finem non facerem, afferri virgam iussit.

Florentinus
Oh, tam saeviter?

Serenus
Tum, ut parvulis fieri mos est, super genua sua ipse sedens me composuit, perinde ac lanius oviculam iugulaturus, meque graphice profecto tetigit, multumque eiulantem a se repulit.

Rufinus
Ha, ha, hae. Non tu ibi cogitare: papae, quid hoc prodigii? Quae ista est mutatio? Ubi ficus? Ubi saccharum? Ubi scriblitae? Ubi tam mellita verba? Haec ipsa volvebam Ruffine.

Florentinus
Sed quid ais? Qualis in reliquum tempus in te extitit? Etsi suspicione iam praecurro.

Serenus
Non amplius blandus, sed rigidus: non pater, sed tristis quidam patruus.

Florentinus
Quoties demulsit caput tuum? Quoties munuscula?

Serenus
Haec omnia in flagella et verbera conversa sunt.

Florentinus
Multa ex quo fuerunt commoda, eius aequum est ferre incommoda.

Serenus
Rides? Meministine vero tu illius temporis quo rudimenta literarum posuisti?

Florentinus
Valde.

Serenus
Similine modo actum est tecum?

Florentinus
Ah longe dissimili.

Serenus
Dic, oro.

Florentinus
Altero statim die caesus sum: et, si cutem meam speculere, nihil te vidisse magis lacerum iures.

Rufinus
Quantum coniectura assequor, eras puer nequam, et parum aut nihil discebas: quandoquidem, ut tute commemoras, tam egregie concisum est tibi corium.

Florentinus
Tu scilicet in rosa educabare.

Rufinus
Summum ter quaterve triennio toto percussum me recordor: nec id tam propter studia, quam puerilem insolentiam atque licentiam.

Serenus
At hoc tempore, estisne adepti Magistros pro arbitrio?

Rufinus
Diligentissimum scio esse meum: venire in ludum tempori: exigere rationem a discipulis quotidie: docere accurate: emendare scriptiones sollicite: tradere pietatem et virtutem: punire sontes pro delicti gravitate: amare et laudare industrios; hortari segnes et cogere.

Florentinus
Meus sane quidem nec omnia haec, nec nihil horum. Foecundos calices amat, et invenitur non rarissime vino madidus: hoc, si recte ratiocinor, parum decet. Quod crebro facit pueris ludendi copiam, non reprehendo; mallem tamen aliquando non luderemus. Scite dictum: ne quid nimis.

Serenus
Nos quali Magistro utamur in praesens, ex discipulorum doctrina moribusque puto perspici posse. Quod querar, penitus nihil habeo.

Rufinus
Gratulor tibi tanto bono.

Notae


1 LIMINA LUDI CALEFACIS: Calent loca, quae frequentantur. Sueton. Octa. cap. 71. Lusimus per omnes dies, forumque aleatorium calefecimus. Verba sunt ipsius Augusti ex quadam epistola. Catull. Galliambo. Mihi ianuae frequentes, mihi limina tepidae.

2 HENRICUS AUDIEBAT: Graeci verbum ἀκούειν. adhibent interdum pro vocor, dicor, nominor. Sic Latini, ut Horat. epist. 7. lib. 1. ad Maecenatem, rexque paterque Audisti coram, nec verbo parcius absens. Idem epist. 16. Tu recte vivis, si curas esse quod audis: id est, quod diceris.

3 DEDUXIT DOMUM: Ducere et deducere domum ad matrimonium et nuptias etiam significandas adbibentur. Plaut. Trinum. Nunquid caussae est, quin uxorem cras domum ducat? Terent. Hecyr. Ut ad pauca redeam, uxorem deduxit domum. Tibull. Ut iuveni primum virgo est deducta marito.

4 CUI VICTUS PUBLICE IN PRYTANEO: Athenis erat domus hoc nomine publica, in qua victus praebebatur ex aerario iis, qui bene meriti essent de Repub. Cic. 1. de Orat. Interrogatus Socrates, quam quasi aestimationem commeruisse se maxime fateretur, respondit, sese meruisse, ut amplissimis honoribus et praemiis decoraretur, et vt ei victus quotidianus in Prytaneo praeberetur.

5 TRISTIS QUIDAM PATRUUS: Patrum in filios impotentem amorem ignorat nemo. Patrui vero tametsi fratrum suorum liberos ament, illo tamen vehementi affectu sunt liberi, nec quemadmodum patres ad filiorum, sic illi ad nepotum suorum peccata connivent, neque ea dissimulant, sed severe et acriter reprehendunt, incorrupteque de actionibus ipsorum iudicant. Unde factum ut nomen patrui pro obiurgatore, castigatore, reprehensore severo et acri poneretur a Latinis. Cic. pro Caelio. Qui in reliqua vita mitis esset, fuit in hac caussa pertristis quidam patruus, censor, Magister. Horat. Sat. 3. lib. 2. Sive ego prave, seu recte, ne sis mihi patruus. Et Ode 12. lib. 3. patrua verbera lingua, vide epist. 2. lib. 2. ad Att. et in eam Manut. Lambin. in Horat.