Progymnasmata Latinitatis/78

E Wikisource
Progymnasma septuagesimum octavum
1588

 Progymnasma septuagesimum septimum Progymnasma septuagesimum nonum 

Auctores scholastici.

Personae:

Venantius, Florianus, Epiphanius.

Venantius
Triennium elapsum est, nisi quid erro, ex quo in ista Principiorum schola sessitas Floriane, prima, inquam, grammatices, id est, postrema et infima omnium. Ecquid studes?

Florianus
Quamobrem non potius decennium dicis, maior ut esset annorum numerus, atque ut magis falsum diceres, quoniam tibi voluptati est veri aliena effutire?

Epiphanius
Biennium effluxit, hoc saltem non refutabis.

Florianus
Etiam tu delicias facis? Proximo Octobri annus unus cum semestri absolvetur: diutius non fui in eo gymnasio: et me brevi condiscipulum tuum, Venanti, visurus es: sic enim augurat animus.

Venantius
Meus certe non eris: nam ego me Epiphanii futurum divino.

Epiphanius
Non es futurus profecto: ego enim in scholam Humanitatis evolabo.

Venantius
Si modo qui examinabunt, alas tibi non intervellerint: aut si illas calor solis, ut quondam Icari, non liquefecerit.

Epiphanius
Tam dignus illa ego, quam mea tu.

Venantius
Res ipsa documentum dabit. Tu Floriane, in quibus interrogaberis ab iis, qui eo tempore cognitionem puerorum explorabunt?

Florianus
In iis, puto, quae doceor.

Epiphanius
Et quae sunt illa?

Florianus
Rudimenta.

Venantius
Verrepaei, an Valerii, an Emmanuelis?

Florianus
Emmanuelis. Deinde epistolae selectae, brevissimae illae Ciceronis, disticha Catonis, et Institutiones Christianae fidei.

Venantius
Hi sunt auctores tui?

Florianus
Hi sunt.

Epiphanius
Quid Venantius hoc anno audivit?

Venantius
Quae quotannis fere traduntur. Grammaticam Emmanuelis, quam Praeceptor commendat mirifice: eiusdem syntaxeos epitomen, selectas Ciceronis.

Epiphanius
Pauca sunt haec.

Venantius
Multa satis mihi quidem. De tuis velim cognoscere, ut libros comparare possim, quomodo arma ante bellum miles.

Epiphanius
Eme Ovidium de Tristibus.

Venantius
Mallem de Hilaribus, nam meopte nutu tristis esse soleo.

Epiphanius
At nihil illa Nasoniana tristitia laetius, nihil iucundius, quod experieris. Adde epistolas ad familiares, Catonem sive Laelium, et libellum de octo partibus orationis apud Graecos.

Venantius
Heu, statui non discere Graeca.

Epiphanius
Debebis volens nolens, non erit hoc arbitrarium.

Venantius
Non possum: semper ab ista carnificina longissime ratio voluntasque mea abhorruit.

Epiphanius
Et aegri ab amaris ac salutaribus potionibus abhorrent.

Venantius
Quid praeter haec explanatur?

Epiphanius
Prosodia Emmanuelis.

Epiphanius
Optime: versus factitare cupio, prosodiam non ingratis discam.

Florianus
Si frustra emeris hos libros?

Florianus
Minime frustra: utetur quippe anno nonagesimo, si hoc imminente non utatur.

Venantius
Ad nihilum cavilli tui recident Floriane: scio te id nolle: ascendam tamen ego, si me Superi adiuvant.

Epiphanius
Si doctrina tam incensae cupiditati responderit, non negaverim futurum de quo tu nec hilum dubitas.

Venantius
Mitte curas. Num quem alium mihi mercandum censes?

Epiphanius
Adrianum Cardinalem, Farraginem sordidorum verborum, Scopas latinitatis, Adverbiorum connubia, Epitheta Ciceronis.

Venantius
Utiles tibi hos sensisti?

Epiphanius
Ut nihil possit supra. Tu quoque, Floriane, cura ut instructus sis a libris.

Florianus
Paedagogi hoc munus est, ipse curabit, ego sine cura sum.

Notae


1 AUCTORES SCHOLASTICI: Solent quidam eruditi cum de illis quasi praestantissimae ac vetustissimae notae scriptoribus loquuntur, eos nominare auctores, et scriptores classicos. Apte et eleganter utique, id quod ex Gellio licebit discas lib. 7. cap. 13.

2 UT QUONDAM ICARI: Fabula de volatu Daedali et Icari eius filii est in 8. Metamorph. Mare in quod decidit, Icarium nomen obtinuit. Ovid. Trist. lib. 1. eleg. 1.

Dum petit infirmis nimium sublimia pennis
Icarus, Icarias nomine fecit aquas.

Monendi sunt mihi uno verbo Magistri, uti ne temere quemquam auctorem suis discipulis interpretandum suscipiant, et cogitent, vina recentia dulciora, vetusta autem salubriora esse. Deinde videant etiam quos libros emant pueri, ne dilapident pecuniam. Ipsi se interrogari super ea re iubeant, et quam utilissimos emendos suadeant. Quod quidem difficile non erit iis, qui in multis libris diu volutati fuerint.