Jump to content

Progymnasmata Latinitatis/85

Unchecked
E Wikisource
Progymnasma octogesimum quintum
1588

 Progymnasma octogesimum quartum Progymnasma octogesimum sextum 

Actio Latinitatis.

Personae:

Latinitas accusatrix, M. T. Cicero disceptator, sive quaesitor, Mixobarbarus reus.

Latinitas
Etsi res nova, atque ante hoc tempus ne fando quidem audita videtur, filiam ad parentis tribunal citato reo actionem intendere: quia tamen in caussa Romani sermonis tot saeculorum memoria apud universas gentes summam decernendi potestatem tibi concedere, tuum iudicium exquirere et amplecti tanquam caelestia responsa omnes consueverunt, visum est faciendum, charissime pater, ut ego in hac calamitosa afflictaque fortuna mea te quoque iudicem mihi deligerem, cuius integritate, prudentia, aequitate istius contumeliis atque iniuriis, quibus me onerare in dies singulos non desistit, finem impositum, veritatemque ab eodem nimium diu debilitatam et exagitatam, vindicatum iri magna spes me tenet.

Mixobarbarus
Contra adversariam gratiosissimam, et facundissimam litem mihi perorandam scio. Atque ut hoc scio, sic illud minime nescio, in hac summa esse quae in me ne mediocria quidem inveniuntur. Veruntamen te M. Tulli solitudini atque inopiae meae auxilium laturum, uti virum iustum condecet, qualis tu semper habitus es, et haberi voluisti, tuamque virtutem et gravitatem solatio mihi futuram confido.

M. T. Cicero
Quamquam nihil dedit natura dulcius, quam suos cuique liberos, mihique mei tum propter indulgentiam meam, tum propter excellens ipsorum ingenium sunt vita mea cariores, nihilo minus fidei et iustitiae, quas saepe in aliis iudicibus laudavi, nihil anteponam. Habebo in consilio legem, fidem, religionem, aequitatem: libidinem, invidiam, metum, cupiditates omnes amovebo: maximi aestimabo conscientiam mentis meae, quam a Diis immortalibus accepi, quae a me divelli non potest. Quod si tua fuerit secundum veritatem et aequa defensio, litem secundum te dabo, te absolvam, haec caussa cadet, hanc condemnabo: sin minus, tu cades, neque sine tuo magno malo. An aliquid desideras praeterea?

Mixobarbarus
Qui possim?

M. T. Cicero
Quid controversiae inter vox extitit?

Latinitas
Mixobarbarus, pater, congressionibus hominum quo iure quaque iniuria me prohibet, et a collocutionibus excludit ac repellit, tantumque domi in musaeo, libris circumfusam, ut aliquam sellulariam mulierem mansitare vult, et tum demum disertam atque elegantem, et accuratam esse, cum ipse mihi calamum in manum ad epistolam, orationem, seu quidpiam aliud conscribendum dedit.

M. T. Cicero
Ut nihil obscuritatis relinquatur, volo dilucidius et uberius rem explanari.

Latinitas
Licet. Hoc dico. Semidoctus iste negat et pernegat, in conventu, seu inmutuis sermonibus cogitate, pure ac bene latine loquendum esse, idque cum gregalibus suis vituperabile ducit: barbare et inquinate loquendi licentiam et ipse sibi audacissime vendicavit, et aliis etiam proiectissime largitus est. En quantos sibi spiritus, quantam arrogantiam sumpsit? Quod si hodie tersius, limatius, curaque adhibita apud te disseruerit, calliditati eius assignato: novit enim fraudulentus iste religiosissimas, et maxime teretes ac delicatas aures tuas orationibus sordidis, fluctuantibus, asperis ac salebrosis vehementer inimicas, et infensas. Si quid componat aliquis, non vetat quin ego consiliaria, magistra et emendatrix accersar, totamque scriptionem pro arbitrio moderer, et ut Lydius lapis explorem.

M. T. Cicero
Tetrum facinus de te praedicat puella. Ehodum bone vir, quid ais? Expedi te hoc crimine.

Mixobarbarus
Negare nolo me istuc facere, quod autumavit. Ast ego huic instituto caput, dux et auctor non sum: in aliorum vestigiis pedem pono.

M. T. Cicero
Qui sunt illi?

Mixobarbarus
Docti viri.

M. T. Cicero
Necessarium fore existimo, ut momenta rationum tuarum ante in medium proferantur, quam ulterius progrediatur Latinitas. Id si tu ipse per te agere vis, age: sin autem, ipsa proferet, teque refutare insistet.

Mixobarbarus
Nemo me magis quam egomet intelligo, et sibi quisque est fidelissimus. Non abutar autem patientia tua

Mixobarbarus
Tulli: dicam breviter.

M. T. Cicero
Censeo.

Mixobarbarus
Unum hoc te rogo, ut me benigne amiceque audias, et efficias, ut neque amor, quo filiam tuam, utpote sanguinem et genus tuum prosequeris, mihi nocuisse, neque eiusdem eloquentia (cuius ut Gracchi Corneliam matrem, sic ipsa te patrem suum auctorem atque magistrum habet) me dicentem impedivisse videatur: quorum hoc vereor sane, illud pertimesco.

M. T. Cicero
Depone timorem, et loquere quam liberrime. Boni iudicis est semper verum in caussis sequi: id me, non aliud facturum hodie certus esto.

Mixobarbarus
Animadverti ab eruditis quibusdam castigari eos, qui, cum libenter latinum sermonem congredientes usurpent, eundem nitidum, politum, floridum ac venustum adhibere pro deliciis habent: quoniam fere contingit, ut qui accurationem, et diligentiam ad sermonem colloquiumque conferendam putant, minus literate scribant: siquidem necesse est, dum illarum rerum, quae ad splendide loquendum valent, iucunditate rapiuntur, in altero imperfectiores maneant. Quis enim res duas pari sedulitate, similique studio tractaverit? Proinde et illi affirmant, et ego assentior, neminem adhuc se erudite scribentem cognovisse, cui promptum fuerit perbene latine, ornateque loqui. Haud inficiamur laudi dandum elegantius loqui, et quasi quasdam orationis ostentare divitias: at dum nos huic rei totos impendimus, praeclarissimas artes, quas consectari oportebat negligimus. Quod si ex bene loquendo oriretur bene scribendi facultas, permittenda sermonis diligentia atque sollicitudo videretur: hoc autem non sit: de aliis enim rebus loquimur, de aliis scribimus. Loquimur de familiaribus, domesticis, novis, quotidie nascentibus: scribimus de locis communibus, de Deo, de homine, de virtute, de vitio, de Repub. de pace, de bello, aliisque huiuscemodi, ubi de nugis anteaquantumvis commode, apparateque locutum esse, quas tandem opportunitates habebit? Addere possum exempla Manutiorum, Sigoniorum, Budaeorum, qui, cum omnis latinitatis essent scientissimi, raro tamen, et perpaucis, et coacti latina lingua locuti perhibentur: malebat enim iste Gallice, illi Italice cogitationes suas efferre. Qui de scriptionis laude non cogitant, illis omni ope conatuque enitendum censemus, ut quam politissime res omnes eloquantur. Haec ut brevissime et apertissime potui ad institutum meum ab istius calumnia tuendum, ita disserui.

M. T. Cicero
Unam aurem huic dedi filia, alteram tibi servavi. Hic rationem facti sui reddidit pro viribus: tuum est dicta refellere et coarguere: meum iustam pronuntiare sententiam.

Latinitas
Nisi te ipsum ignoras pater, nisi a temetipso longissime discessisti, non potes huius ullo modo probare ineptias.

Mixobarbarus
Obvium est maledicere: nisi temperas, reponam tibi par.

Latinitas
Obmutesces: infans enim es, nisi cum scribis.

Mixobarbarus
Fuerimne infans in hac defensione mea, parens tuus iudicabit: et ut sim indisertus, ira faciet disertissimum.

M. T. Cicero
Tollantur iurgia, certetur argumentis: dic caussam tuam filia.

Latinitas
Rudem, omnisque animadversionis expertem orationem in congressibus adhibendam statuit Mixobarbarus: ego vero exquisitam atque diligentem. Ille idcirco hanc tuetur sententiam, quod ita melius et politius scribitur. Ridete quidquid est cachinnorum: rideret si viveret, et falsitatem opinionis huius audiret etiam ille, quem semel tantum in vita risisse scripsit Lucilius. An illud huic erit impedimento? Immo adiumento praecipuo. Quemadmodum enim ad praelium capessendum paratiores sumus, et arma tractamus longe scientius, si in umbratilibus pugnis nos prius exercuerimus: sic prorsus a consuetudine et exercitatione praeclarae locutionis ad scripturae concinnitatem, et lautitiam instructiores accedimus. Fuerunt item et sunt etiamnum, qui cum in utroque excellant, possintque cum optime loqui, tum bellissime scribere, ex illo ad hoc, et vicissim ex hoc ad illud se profecisse testificantur. Iam vero quid unus et alter de numero literatorum aliquando egerit, id quasi ab aliquo Deo factum sit, tantum habere admirationis, tantum valere ad exemplum minime debet: potius quid ab universis latinae linguae candidatis fieri possit ac deceat considerandum est. Quod si meditatus, nec indiligens sermo nihil ad festive scribendum prodest, quaero sitne profuturus inquinatus, omni cura vacuus, insulsus et incomptus: et an ideo quispiam in scriptione nitescat, quia sit in quotidiana locutione barbarus ac lutulentus? multo opinor minus. Attende paulisper, mi pater, inconsideratissimam vocem cuiusdam de istorum colluvie: Nulla praelectio mihi tanti est, inquit, ut cogitationis illi aliquid velim tribuere, id namque me a scopo meo averteret. Ea solum profero, quae primum occurrunt, quae exercitatio longa mihi comparavit. Nonne hoc est disciplinarum professores iubere illotis manibus suggestum conscendere? Pergit: Et si loquendum esset cum viris summis, etiam in coetu maximo, ne verbum quidem unum praemeditarer; tam libens inepte, quam apte sententiam exprimerem. Satis insipienter haec: sed extrema parum animo valentem, ac delirum videntur arguere. Quod si res maiorem curam postularet, talem rem, talem coetum, veluti pestem fugerem, ac styli amorem continerem in pectore. Quis se huic erudiendum tradat, nisi qui aeque desipiat? Num hic e squilla rosam, et non potius e malo corvo malum ovum exspectabimus? Ceterum illud nequaquam negabo, prompta et expedita bene loquendi facultate haud multos praestare: neque ulla aut ingenii bonitate, aut memoriae excellentia, aut studiorum contentione, aut usu fieri posse, ut tam docta, venusta, limataque sit extemporalis oratio, quam quieta, negotiis carens, multaque cum commentatione scriptura. Pleniora, maturiora, uberiora, elaboratiora sunt, quae chartis mandamus, quam quae profamur. Cogitatio enim quodammodo alit, format, excolit, auget stylum: quem quidem tu, amantissime pater, latinitatis supremus architectus non semel commendasti. Quamobrem si cui utraque facultas contigit, tametsi non aequaliter, gaudeat in sinu. Et ille sibi nihilominus plaudat, qui cum loqui perbene ac scite non possit, scribendi commoditate praestat, communeque multorum malum singulari paucorum bono compensat. Quod asserebas, accidere, ut qui accurate loquerentur, parum erudite scriberent, caussam ego cur ita sentias nullam video: ut neque eorum quae deinceps in tua oratione sequuntur. Non enim necesse est, ut si in hoc sis industrius, in altero segnis evadas. Et quisnam, quaeso, cum libenter et cum voluptate loquatur pure ac venuste, scribendo velit amplecti barbariem, scabritiem atque sordes? aut quis ingenium nactus cum sit ad illud, in hoc ingenio deficietur? Neque sunt istae duae res diversae, latine loqui ac scribere, sed una: nisi quod in scriptionem plus operae curaeque consumitur, quae etiam est sermone perfectior: quam si bene loqui impedit, quod tu inconsulte fabularis, ergo aut male loqui adiuvabit, quo nihil stultius: aut certe loqui ad scribendum non conducet, quod etiam est ridiculum. Praeterea artes laudandae non negliguntur: quin hoc ipso, dum perfecte loquendi scribendique affectatur gloria, quae sine multis rebus et artibus non comparatur, praeclare discuntur: iidemque doctissimi qui latinissimi semper adhuc inventi sunt. Quod addebas, non iisdem de rebus nos loqui et scribere: ut ita sit, quanquam ita non est omnino: saltem nullum scriptioni impedimentum sermo obiiciet. Deinde interrogabo istos: tu inprimis, mi pater, Virgilius, Terentius, Plautus, an iisdem de rebus loquamini, de quibus nos scribimus. Minime inquiunt. Et tamen a vobis disertissime atque politissime nos loqui ac scribere discimus. Manutium et alios non idcirco tacuisse arbitror, ne fierent in scribendo inopes, aridi, exsangues: sed quia suis in civitatibus usum latine loquendi nullum videbant: et cum meram ac puram putam latinitatem expromere vellent, timebant ne apud semilatinos in arrogantiae suspicionem caderent: aut forte usu latine loquendi carebant, nec magis inductione animi, quam necessitate faciebant, quod fecisse praedicantur. Quod si ad scriptionem quidquam prodest obmutescere et elinguem fieri: tu pater, Quintilianus, aliique dicendi doctores hoc praeceptis non omisissetis: nullum autem verbum aliquando inveni. Haec sunt quae adversus hoc impurum et illotum sodalitium dicenda habui. Nunc noli, pater, comperendinare: da huic tristem, mihi salutarem literam.

M. T. Cicero
Invitus facio ut quemquam damnem: at veritas me cogit pro Latinitate iudicium dare. Erras Mixobarbare. Quod si in hoc tam pernicioso errore perseverare, eum rationibus defendere, sectam tuam inter studiosos literarum propagare perrexeris, et me gravem adversarium atque inimicum perpetuum es habiturus, et aut vinculis et carceri mandaberis quoad vives: aut ad Scythas exulatum proficiscere.

Latinitas
Dignum factis exitium: iam satis est mihi, fiat quaeso.

Mixobarbarus
Res mihi egere deliberatione videtur: post triduum renuntiabo quid decreverim.

M. T. Cicero
Concedamus illi triduum.

Latinitas
Concedamus. Quid me aspectas stolide? Quid nunc vis tibi?

Notae


1 NE FANDO QUIDEM AUDITA: In perpessione positum gerundium. Plaut. Amphit. Quae neque fieri possunt, neque fando unquam accepit quisquam. Cic. pro Quinct. Non denique ulla unquam intercessit postulatio, mitto aequa: verum ante hoc tempus ne fando quidem audita. Et 1. de nat. Deor. Ne fando quidem auditum est, crocodilum, aut ibim, aut felem violatam ab Aegyptio, Virgil. 2. Aeneid. Fando aliquid si forte tuas pervenit ad aures. Talia sunt apud eundem, cantando, videndo, eclog. 8. Frigidus in pratis cantando rumpitur anguis, et Georg. 3. Carpit enim vires paulatim uritque videndoFoemina.

2 FILIAM AD PARENTIS TRIBUNAL: Enumerantur foeminae 3. quae caussas egerunt a Valerio lib. 8. cap. 3. In iis Hortensia, Q. Hortensii filia, de qua etiam Quintil. lib. 1. cap. 1. eius orationem apud Triumviros habitam legi non tantum in sexus honorem.

3 QUANQUAM NIHIL DEDIT NATURA: Orat. post red. ad Quirites. Ad Att. epist. 2. lib. 7. Filiola tua te delectari laetor, et probari tibi σοργὴν φυσικὴν** esse πρὸς τὰ τέκνα** Etenim si haec non est, nulla potest homini esse ad hominem naturae adiunctio: qua sublata, vitae societas tollitur.

4 SINE TUO MAGNO MALO: Veteres cum minarentur, aut significarent, quod quis diceret, aut faceret impune non habiturum, malo id eius futurum aiebant, et fere hac formula: malo tuo. Vide Iani Guilelmi Quaest. in Asin. Plauti.

5 UT GRACCHI, CORNELIAM MATREM: Cornelia Scipionis Africani maioris filiae matrimonium tenuit Tib. Sempronii Gracchi, cui genuit liberos duodecim, eosque tanti fecit, ut illorum caussa Ptolemaei Regis nuptias repudiaret. Cicero in Brut. Fuit Gracchus diligentia Corneliae matris a puero doctus. In eodem lib. infra: Legimus epistolas Corneliae matris Gracchorum. Apparet filios non tam in gremio educatos, quam in sermone matris. Quintil. lib. 1. cap. 1. Gracchorum eloquentiae multum contulisse accepimus Corneliam matrem, cuius doctissimus sermo in posteros quoque est epistolis traditus. Et Laelii filiae reddidisse in loquendo paternam eloquentiam dicitur. Eurydice Illyria ut filios docere posset, provecta iam aetate disciplinis animum studiumque applicuit. Plutarch. de lib. educand. in extremo. Aristippi quoque Socratici filiae, Aristippum filium optimis artibus, ac disciplinis, et Philosophia instituit, ut eum se et avo dignum efficeres. Themist. orat. 1.

6 UNAM AUREM HUIC DEDI: Traditum est memoriae, Alexandrum Magnum cum forte accusatorem audiret, manu admota alteram aurem occlusisse. Interrogatum cur id faceret, respondisse: Quoniam hanc servare me defensori oportet. Utraque pars igitur in controversiis et litibus audienda, quantumcunque manifestum et evidens appareat, quod altera dicit. Seneca.

Qui statuit altquid parte inaudita altera,
Aequum licet statuerit, haud aequus fuit.

7 COMPERENDINARE: Quid sit comperendinatio, et quid ab ampliatione distet, Turneb. lib. 1. cap. 3.